Publikuję poniżej integralny tekst Regula solitarium napisanej przez benedyktyńskiego mnicha Grimlaicusa żyjącego w IX w. w północnej Francji. Jest to cenne źródło dla zainteresowanych życiem eremickim, a ponieważ trudno jej zlokalizować publikuję je tutaj. Niestety na jego polskie tłumaczenie trzeba jeszcze poczekać. Ostatnio ukazał się dobry przekład na j. angielski, opatrzony rzetelnym wstępem i cennymi przypisami przez amerykańskiego benedyktyna, Andrew Thornton, wykładającego w Kolegium św. Anzelma w Rzymie.Tekst pochodzi z Patrologia latina Migne'a PL 103.
Grimlaicus presbyter
Regula solitariorum
CAPUT PRIMUM. De generibus solitariorum.
Primum
igitur indagare oportet cur monachus, vel cur solitarius vocatur, et sic demum,
auxiliante divina clementia, ad caetera exponenda rite transeamus. (PL 103 0577D) Monachus
enim Graeca etymologia vocatur, eo quod sit singularis. Monas enim Graece,
Latine singularitas dicitur. Ergo solitarius interpretatur vocabulum monachi. Idcirco enim sive dicatur
monachus sive solitarius, unum atque idem est. Sed iam videamus quot sunt
genera solitariorum. Duo sunt namque genera solitariorum; unum anachoretarum,
id est, eremitarum; alterum vero coenobitarum, hoc est, monasteriale. (0578D)
Haec autem amborum genera non conversionis fervore novitio debent institui, sed
diuturna monasterii exercitatione prius debent probari, quatenus probati ad
perfectionis culmen, Domino miserante, conscendere valeant. Praeterea quoque
saepe dubitatum est a multis, a quo potissimum monachorum eremus coepta sit
habitari. (0579A) Quidam enim altius repetentes, a beato Elia et Ioanne sumptum
dicunt exordium; alii autem asseverant beatum Antonium huius propositi esse
caput. Macarius vero discipulus beati Antonii affirmat Paulum quemdam Thebaeum
in Novo Testamento rei istius fuisse principem; quod et verum est. Sciendum
vero quod a tempore beati Antonii coeperunt coenobitarum solitarii, hoc est,
retrusi. Sed quis primus fuisset retrusus, difficile reperitur; non enim
solummodo in coenobiis, sed etiam in ipsis eremis antea habitabant retrusi. (0579B)
Priscis denique temporibus hi qui prius in monasteriis erant retrusi; qui iam
didicerant per multa experimenta contra diabolum pugnare, ipsi quoque bene
instructi, atque sicut aurum in fornace probati, fraterna ex acie ad singularem
pugnam eremi, securi iam sine consolatione alterius, sola manu vel brachio
contra vitia carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, dimicaturi pergebant.
Horum exemplum beatus Arnulphus episcopus tenuit, qui secundum Domini
praeceptum omnia quae habuit vendidit pauperibusque distribuit. Et non solum
temporalia reliquit omnia, sed etiam episcopatum, quem post amissionem bonorum
temporalium, Domino largiente, suscepit, ipsum dimisit; et postea cellulam
retrusionis expetiit; ibique multis diebus sese ad exercitandum in divinis cultibus
Domino mancipavit. (0579C) Deinde vero post multorum curricula annorum
assumpsit alas sicut columba, hoc est, virtutes spirituales, et ad eremum
convolavit; ibique Dominum nostrum Iesum Christum exspectavit, ut illum salvum
faceret a pusillanimitate spiritus et tempestate. Qui veniens non solum
salvavit eum, sed ad aethera transvexit feliciter coronandum. Idcirco enim
exemplum tanti viri huius hic inserere studui, ut ab eo discant solitarii omnia
caduca despicere et coelestia totis viribus appetere.
CAPUT II. De praeceptis altioribus monachorum vel solitariorum.
Altiora enim
sunt praecepta quae dantur monachis vel saeculo huic renuntiantibus, quam illa
quae dantur fidelibus in saeculo communem vitam agentibus. (0579D) Monachis et
solitariis dicitur: Si vis perfectus
esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me (Matth.
XIX, 21) . Et rursum: Omnis qui
reliquerit domum, aut fratres, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios,
aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit
(Ibid., vers. 21 et 29) . Haec et huiusmodi praecepta specialiter solis
congruunt monachis solitariisque. Et quanto singularia, tanto potiora et
eminentiora. Haec vero quae sequuntur quasi minora minoribus generaliter dicta
sunt omnibus. (0580A) Qui non accipit,
inquit Dominus, crucem suam, et venit post me, non est me dignus (Matth. X,
38) . Et iterum: Omnia quae vultis ut
faciant vobis homines, eadem et vos facite illis (Matth. VII, 12) . Dico autem
vobis: Nolite resistere malo (Matth.
V, 39) . Item ipse: Diligite inimicos
vestros; benefacite his qui vos oderunt, etc. (Ibid., 44) . Monachis enim
sive solitariis dicitur ut sua omnia derelinquant; saecularibus vero, ut sua
omnia bene gerant. Illi praecepta generalia bene vivendo transcendunt, isti
praeceptis generalibus astringuntur. Ad perfectionem enim non sufficit cuiquam sua
derelinquere, nisi etiam semetipsum abneget. Sed quid est semetipsum abnegare,
nisi voluntatibus propriis renuntiare? ut qui superbus erat, sit humilis; qui
iracundus, studeat esse mansuetus; qui luxuriosus, sit castus; qui ante
ebriosus, sit sobrius; qui invidus et malevolus, sit benignus et benevolus. Nam si ita quisque
renuntiat omnibus quae possidet, ut et suis non renuntiet moribus, non est pro
certo Christi discipulus. (0580B) Qui enim suis rebus renuntiat, sua abnegat;
qui vero pravis moribus renuntiat semetipsum abnegat. Unde et Dominus: Qui vult, inquit, post me venire, abneget
semetipsum, et sequatur me (Luc. IX, 23) .
CAPUT III. De quatuor ordinibus hominum qui erunt in die iudicii
Sciendum quoque est quia quatuor ordines hominum erunt in die iudicii, duo
bonorum, et duo malorum. Primus ordo salvabitur et non iudicabitur, id est, qui
sua omnia pro Christo derelinquunt, ipsi quidem cum Deo iudices venturi sunt ad
iudicium. (0580C) Unde est illud Isaiae: Dominus ad iudicium veniet cum senibus
populi sui (Isa. III, 14) . Ipsi alios iudicabunt, et non iudicabuntur ab
aliis. Secundus ordo iudicabitur et salvabitur, id est, boni Christiani, qui
res huius mundi possident et eas pauperibus quotidie erogant, qui nudos
vestiunt, infirmos visitant, et alia his similia implent quae Christus facere
docet. Hi tales iudicabuntur et salvabuntur; quibus dicturus est in iudicio
Dominus. Esurivi, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere
(Matth. XXV, 35) . Et post pauca: Venite, benedicti Patris mei, percipite
regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Ibid., v. 34) . Tertius ordo
iudicabitur simul et condemnabitur, id est, mali Christiani, qui fidem habere
videntur, sed operationem non habent. (0580D) Isti ad sinistram partem
deputabuntur in iudicio, et istis dicturus est idem ipse Dominus: Esurivi, et
non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere (Ibid., v. 42)
. Et post pauca: Ite maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo
et Angelis eius (Ibid. v. 41) . Isti enim iudicabuntur et non salvabuntur.
Quartus vero ordo erit infidelium, qui non iudicabuntur, sed condemnabuntur. De
his ait Psalmista: Non surgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio
iustorum (Psal. I, 5) . Resurgent enim impii, non ut iudicentur, sed ut
condemnentur; scilicet ut qui sine lege peccaverunt, sine lege pereant (Rom.
II, 12) . Primus vero ordo, qui sua dereliquerunt et Christum secuti fuerunt,
iudicabunt alios duos sequentes, id est, bonos Christianos, ut recipiant bona;
et malos e contra, ut recipiant mala. (0581A)
Cum summa igitur devotione rogemus Deum ut corda nostra misericorditer
tangendo omnia visibilia nos despicere faciat, quatenus ad primum ordinem
pertinere possimus. Vindicemus
itaque in nobis bene vivendo gratiam tanti honoris, si enim vitam nostram perfecte
custodierimus, iudices cum Deo et apostolis eius in die iudicii erimus. Firmissime enim hoc
credere debemus, quia fidelissimus est ille qui hoc nobis promittit. Veritas
est ipse, fallere non potest. (0581B) Solitarii, qui sua omnia pro Christi
amore derelinquunt, cum Petro apostolo dicere poterunt: Domine, ecce nos
reliquimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis (Matth. XIX, 27) ?
Hoc pro certo scire convenit, quod Petro tunc respondit omnibus solitariis in
Petro respondit. Forsitan est aliquis qui dicat: Imitari huius mundi
contemptores volo, sed quod relinquam non habeo. Ad hoc vero respondendum est:
Multum dimittit ille qui voluntatem habendi dimittit. Attendere etiam debemus
quod non dixit: Vos qui reliquistis omnia solummodo, sed addidit, et secuti
estis me (Ibidem, v. 28) , quia multi relinquunt sua, et Christum non
sequuntur; sicut Crates philosophus et alii multi: sequitur enim Christum qui
illum imitatur.
Pensemus igitur quid Petrus dimisit, qui sic confidenter loquitur. Retia
tantum dimisit et navim, tamen loquitur confidenter. Reliquimus omnia. Ac sic
diceret: Fecimus, Domine, quod iussisti; scire volumus quale pro hoc praemium
daturus es nobis. (0581C) Iesus autem non solum illis, sed et caeteris
respondit, dicens: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in
regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et
vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel (Ibid.). Magna
laetitia et inenarrabilis gloria nobis est promissa. Haec sententia ad omnes
pertinet qui sua omnia pro Dei amore derelinquunt. (0581D)
Transcendamus autem visibilia
omnia, despiciamus transitoria cuncta, ut mereamur perfrui cum beatis apostolis
aeternae beatitudinis gloria; et ut hoc citius fiat, Domini clementiam quotidie
humiliter exoremus, dicentes: Cunctipotens Deus, qui nos per sanguinem Filii
tui redemisti, et ex aqua et Spiritu sancto voluntarie regenerasti, fac nos de
hac miserrima peregrinatione ad diu desideratam citius patriam transire, in qua
cum beatissimis angelis et felicissimis hominibus saeculo renuntiantibus, per
infinita saecula regnemus.
CAPUT IV. Quae sint verae divitiae
Quae sint
verae divitiae beatus Gregorius patenter insinuat, dicens: Solae, inquit,
divitiae verae sunt, quae nos virtutibus divites faciunt. (0582A) Quae vero
nobis appetendae sunt divitiae, vel quae fugiendae, beatus Prosper satis
evidenter ostendit, dicens: Illae nobis ambiendae sunt divitiae, quae nos
ornare possint pariter et munire; quae nos etiam contra impetus hostiles
armant, a mundo disterminant, Deo commendant, ditant animos nostros atque
nobilitant. Nobiscum sint, intra nos sint. Divitiae nostrae credendae sunt,
pudicitia, quae nos pudicos faciat; et iustitia, quae iustos; pietas, quae
pios; humilitas, quae humiles; mansuetudo, quae mansuetos; innocentia, quae
innocentes; puritas, quae puros; prudentia, quae prudentes; temperantia, quae
temperantes; et supra omnia charitas, quae nos facit Deo et hominibus charos,
vitiorum impotentes, saeculi contemptores, ac bonorum omnium sectatores. Haec
sunt non omnium, sed sanctorum solae virtutes; non divitum superborum, sed
humilium pauperum facultates, patrimonia cordium, divitiae incorruptibiles
morum, quibus non abundant, nisi qui illis carnalibus ex corde renuntiant. (0582B)
Quae quamvis ipsa sint bona, ut pote a bono Deo creata; tamen quia sunt bonis
malisque communia, student ea spirituales viri contemnere, quo possint ad illa
incomparabiliter meliora, quae sunt bonorum omnium propria pervenire. Quoniam
non est tale bonum quod habent et mali, quale illud quod non habent nisi boni.
Corporale bonum, quando habent iniqui, ipsorum est praemium; quando habent
iusti, non est eorum praemium, sed temporale solatium. Item, boni temporalis
amissio fit exercitium iusti et iniusti supplicium, quia et iustus desiderio
coelestium captus omnia temporalia sive habeat, sive amittat, omnino non
sentit; et iniquus, qui cum delectatione habuit, sine dolore non perdit.
(0582C) Propter hoc igitur eis qui militant Deo fugiendae sunt ex toto corde
divitiae, quas qui habere volunt, sine labore non quaerunt, sine difficultate
non inveniunt, sine cura non servant, sine anxia delectatione non possident,
sine gravi dolore non perdunt. Apostolus autem Christi militibus dicit: Volo
vos sine sollicitudine esse (I Cor. XXXII) . Et idem: Radix omnium malorum est
avaritia, quam quidam appetentes a fide erraverunt, et inseruerunt se doloribus
multis (I Tim. VI. 10) . Ac sic census iste terrenus eis, a quibus vitiose
diligitur non est voluptatum materia, sed dolorum. Haec de veris et fallacibus
divitiis dicta sufficiant. Quomodo autem quis ad perfectionis culmen
conscendere possit, audiamus.
CAPUT V. De perfectione iustitiae
(0582D)
Si quis ergo vult esse perfectus, et tollere crucem suam, et sequi Dominum
Salvatorem, et imitari Petrum dicentem: Domine, ecce nos reliquimus omnia, et
secuti sumus te (Matth. XIX, 27) , faciat hoc quod praecepit Dominus
adolescenti, et sufficere ei potest ad perfectionem; id est: Vade et vende
omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) . In
potestate nostra est utrum velimus esse perfecti an non. Non nobis iugum
necessitatis imponit, sed potestati nostrae liberum arbitrium concedit, dicens:
Vis esse perfectus, et in primo stare vestigio dignitatis? Vende omnia quae
habes, et da pauperibus; et veni, sequere me. (0583A) Quicunque ergo perfectus
esse voluerit, debet vendere omnia quae habet, et non ex parte, sicut Ananias
fecit et Saphira, sed totum vendere; et cum vendiderit, nihil fraudare, sed
dare omne illud pretium pauperibus; et sic sibi thesaurum in regnum coelorum
praeparare. Neque enim hoc ad perfectionem solummodo sufficit, nisi post
contemptas divitias sequatur Salvatorem, id est, relictis malis, faciat bona.
Facilius, inquit beatus Hieronymus, sacculus contemnitur quam voluntas et
voluptas. Multi divitias relinquentes, Dominum non sequuntur. Sequitur enim
Dominum, qui imitator eius est, et per vestigia illius graditur. (0583B) Qui
enim dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare
(I Tim. II, 6) .
Bonum est ergo Dei servo corporaliter remotum esse a mundo; sed multo melius,
voluntate. Utrumque vero optimum et perfectum. Ille ergo perfectus est, qui huic
saeculo et corpore et corde discretus est. Magna apud Deum refulget gratia, qui
huic saeculo contemptibilis fuerit. Servis autem Dei cuncta huius mundi
contraria esse debent, ut dum ista adversa sentiunt, ad coeleste desiderium
ardentius excitentur. Quid enim in hac vita laboriosius quam terrenis desideriis
aestuare? Aut quid securius quam de huius saeculi vanitate nihil appetere? Qui
enim hunc mundum diligunt, turbulentis eius curis et sollicitudinibus
conturbantur. Qui autem ab eo recedunt, propter internae quietis
tranquillitatem, futurae pacis requiem quam illuc exspectant, hic quodammodo
habere inchoant.
CAPUT VI. Quod qui saeculo renuntiant, non debent habere haereditates nec possessiones
Hi ergo qui saeculum perfecte derelinquunt,
nihil debent possidere praeter Dominum. Unde in libro Prosperi ita legitur:
Quemcunque ergo possidendi delectat ambitio, Deum, quem colit, quia omnia
possidet, expedita mente possideat; et in eo habebit quaecunque sancte
desiderat. Sed quoniam nemo possidet Deum, nisi qui possidetur a Deo, fit ipse
primitus Dei possessio, et efficitur ei Deus possessor et portio. Deinde quid
ultra quaerit, cui omnia suus conditor sit? Aut quid ei sufficit, cui ipse non
sufficit? (0583D) Hunc possidebat et ab illo possidebatur ille qui dicebat in
spiritu: Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam (Psal. CXVIII, 57) . Et
iterum: Dominus pars haereditatis meae et calicis mei (Psal. XV, 5) . Qui enim
possidet Dominum, et cum propheta dicit: Pars mea Dominus (Thren. III, 24) ,
nihil extra Dominum habere potest. Quod si quidpiam aliud habuerit praeter
Dominum, pars eius Dominus non erit: verbi gratia, si aurum, si argentum, si
possessiones, si variam supellectilem, cum istis partibus Dominus pars eius
fieri non dignatur. Si ergo, inquit Hieronymus, pars Domini sum, et funiculus haereditatis
eius, non accipio partem inter caeteras tribus, sed quasi Levita et sacerdos
vivo de decimis, et altari deserviens altaris oblatione sustentor: unde habens
victum et vestimentum, his contentus ero, et nudam crucem nudus sequar. (0584A)
Ad Ezechielem quoque dicitur: Sacerdotes mei, qui mihi in templo meo
ministrant, non habeant possessiones: ergo Dominus possessio eorum; nec
haereditatem, ego Dominus haereditas eorum (Ezech. XLIV, 28) . Et ipse Dominus
alibi dicit filiis Levi: Non dabitis partem inter fratres suos, ego Dominus
portio eorum (Num. XVIII, 20) . Hic satis evidenter ostendit quod hi qui
terrenae haereditatis portionem contempserint, tales se exhibere debent ut
possideant Dominum, et ipsi possideantur a Domino. Qua de re etiam in Collationibus
Patrum tale datur exemplum. Quidam frater renuntians saeculo, et dans quae
habebat pauperibus, retinens autem pauca ad opus suum, venit ad abbatem
Antonium. (0584B) Quem cum agnovisset senex, dixit ei: Si vis monachus fieri,
vade in illum vicum, et eme carnes, et impone corpori tuo nudo et sic veni huc.
Et cum ille sic fecisset, aves lacerabant carnes et corpus eius. Cum autem
pervenisset ad senem, interrogavit si fecisset quae dixerat ei. Ille autem
ostendit corpus suum laceratum. Tunc dixit sanctus Antonius: Qui renuntiant
saeculo et volunt habere divitias, ecce ita impugnantur et a daemonibus
discerpuntur. Hoc igitur de non habenda possessione dictum sufficiat. Aliud
autem de non habenda haereditate dicamus. Venit quidam homo, nomine
Magistratus, ad beatum Arsenium, deferens ei testamentum cuiusdam parentis
eius, qui reliquerat ei haereditatem magnam valde. Et accipiens senior
testamentum voluit scindere illud. (0584C) Magistratus autem cecidit ad pedes
eius, dicens: Deprecor te propter Deum, ne scindas illud. Et dixit ei abbas
Arsenius: Ego prius mortuus sum quam ille. Ipse autem modo mortuus est, quomodo
nunc me fecit haeredem? et remisit testamentum, nihil exinde accipiens. Unde
datur intelligi quod hi qui saeculum relinquunt nihil debent habere praeter
victum, vel possidere extra vestimentum. Praecipue vero Solitarius, qui
imitator apostolorum esse cupit, his tantum debet esse contentus. Et quia non
potest quis servire Deo simul et mundo, propterea voluit Deus cultores suos
omnibus renuntiare, ut exclusa mundi cupiditate, divina in eis charitas posset
augeri vel perfici.
CAPUT VII. Quod post abrenuntiationem saeculi non debet quisque divitias colligere
Solitarii
ergo funditus saeculo renuntiantes, ita huic mundo mori debent, ut soli Deo
vivere delectentur. Quantoque ab huius saeculi cupiditate se subtrahunt, tanto
interna mentis acie praesentiam Dei et sanctorum eius perspicacius
contemplantur. Sed sunt multi qui cupiunt convolare ad gratiam Dei, sed timent
carere oblectamentis mundi. Provocat eos quidem amor Christi, sed revocat
cupiditas saeculi, sicut legitur in Collationibus Patrum fecisse quemdam
solitarium, qui in horto suo sedule laborat, et omnem laborem suum in
eleemosynam expendebat, et tantum sibi retinebat quantum ad victum ipsius
sufficeret. (0585A) Postea vero Satanas, immisit ei in corde dicens: Collige
tibi aliquam pecuniam, ne cum senueris aut aegrotare coeperis, aliquid
indigeas. Et collegit,
et implevit lagenam unam nummis. Contigit autem eum infirmari, et putrefieri pedem
eius. Et expendit hoc, quod collectum habuerat in medicos, et nihil ei prodesse
potuit. Postea vero venit quidam de expertis medicis, et dixit ei: Nisi
incideris pedem tuum, totum corpus tuum putrefiet. Et constituerunt ut in
castrinum inciderent ei pedem. Illa autem nocte rediens in semetipsum, et
poenitentiam agens de his quae gessit, ingemuit et flevit dicens: Memor esto,
Domine, operum meorum priorum, quae faciebam cum laborarem in horto meo, ex quo
pauperibus ministrabam. (0585B) Et cum fleret, astitit ei angelus Domini, et
dixit ei: Ubi sunt nummi quos collegisti, et ubi est spes de qua tractasti? At
ille respondens ait: Peccavi, Domine, et ignosce mihi, ulterius hoc non faciam.
Tunc angelus tetigit pedem eius, et statim sanatus est, et surgens mane abiit
operari in agro. Venit ergo medicus cum ferramentis ut secaret pedem eius, et
ait: Ubine est ille aegrotus? Et dixerunt ei: Exiit mane operari in agro; tunc
admiratus medicus, perrexit, et vidit eum terram fodientem, et glorificavit
Deum, qui ei reddiderat sanitatem. His satis evidenter ostenditur quantum malum
sit post abrenuntiationem saeculi pecunias colligere et avare retinere. (0585C)
Unde scriptum est: Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro,
aptus est regno Dei (Luc. IX, 62) . Novi autem ego ipse quemdam fratrem, quem
utinam non nossem! cuius etiam nomen, si aliquid prodesset, dicere possem: qui
sub obtentu religionis relinquere se saeculum finxit, et ad solitariam vitam,
non corde, sed corpore tantum pervenit. Quia autem non solum ante habitas
possessiones et divitias funditus non distribuit, sed etiam si qua forte ei a
fidelibus fuerant oblata, avare retinebat. Postea vero immisit ei diabolus in
cor, ut ad perferendas divitias, quas male servaverat, foras de cella retrusionis
exiret. Quod ita et fecit; qui quandiu in praesenti saeculo vixit, non solum
sibimetipsi, sed etiam nobis omnibus in opprobrium fuit; et non solum tunc eius
exemplum nocuit, sed adhuc his qui eum noverunt obest, et futuris scientibus
nocebit. (0585D) Quia sunt nonnulli, qui, despectis carnis desideriis, cuncta
relinquere pertractant, sed cum cecidisse illum post operis initium
conspiciunt, hoc ipsum facere quod deliberaverant pertimescunt. Nam et isti in
hoc etiam arguendi sunt, ut si malos pertimescunt imitari in malum, cur pigri
sunt bonos imitari in bonum? Unde scriptum est: De bonis sumamus exempla. Ob
hanc ergo causam aliorum scribuntur ruinae et perditiones, ut nos de nostra
vita simus sollicitiores. Hactenus autem de saeculi abrenuntiatione, et de non
colligendis divitiis satis abundeque, ut opinor, dictum est. Modo enim de
contemplativa vita, Deo auxiliante, et beato Prospero suffragante, aliqua
dicenda sunt capitula.
CAPUT VIII Quid sit proprie activa, quidve contemplativa vita (PL 103 0586A).
Quia igitur per activam vitam ad
contemplativam venitur, idcirco prius dicendum reor quid sit proprie activa
vita; et sic demum ad contemplativam transeundum est. Activa scilicet vita est
conversatio religiosa, quae docet quomodo Praepositi sub se regant viventes ac
diligant; et non minus de eorum quam de sua salute solliciti, quod eis expedire
sciunt paterna cura provideant: et qualiter subiecti praeposito suo, tanquam
capiti membra deserviant, ac praecepta eius velut imperium Dei summo amore
custodiant. (0586B) Ipsa namque actualis vita panem esurienti tribuit, verbo
sapientiae nescientem docet, errantem corrigit, superbientem ad humilitatis
viam revocat, infirmantis curam gerit; quae singulis quibusque expediunt
dispensat, et commissis sibi qualiter subsistere valeant, sollicite providet. Quae et cum corpore et
in praesenti fiunt, et cum corpore deficiunt, et tamen merces huius vitae
permanet in aeternum. Contemplativa quoque vita est dilectionem Dei et proximi tota mente
retinere, transitoria cuncta despicere, visibilia postponere, tantummodo quae
coelestia sunt desiderare. Nam contemplativa vita a contemplando, hoc est
videndo, nomen accepit; in qua creatorem suum creatura intellectualis ab omni
peccato purgata visura est. Sed et si eam diligenter considerare velimus, et iam in hoc fragili
tabernaculo, ubi quotidie ingemiscimus, contemplativae vitae quodammodo
participes fieri possumus. (0586C) Quia, secundum quorumdam opinionem, nihil
aliud est contemplativa vita quam rerum latentium futurarumque notitia, sive
vacatio ab omnibus occupationibus mundi, sive divinarum studium litterarum.
Quando autem infirmum visitamus, mortuum sepelimus, errantem corrigimus, tunc
in activa sumus. Quando vero in conspectu Dei lacrymas fundimus, et qualis
beatitudo, qualis lux, qualis gloria sit sanctis in coelo, cogitare volumus,
tunc in contemplativa sumus. Sed activa vita cum corpore incipit, et hic cum
ipso finitur; contemplativa vero vita hic inchoatur, et in futuro saeculo
perficitur. Ex his enim signatur una, id est activa per Martham; et altera, id
est contemplativa, per Mariam: sed necessaria est omnino Martha Mariae.
CAPUT IX. Qualis debet esse in activa vita, qui ad contemplativam conscendere conatur
Ad fastigium ergo vitae contemplativae
quisquis conatur conscendere, semetipsum debet prius per multa experimenta in
activa vita probare: si iniurias poterit ferre, si opprobria, si derisiones, si
contumelias, si detractiones, si flagella poterit sustinere. Si haec et alia
huiusmodi, sive a diabolo, sive ab aliquo illata patienter poterit sustinere,
hic merito ad contemplativam quandoque poterit convolare. (0587A) In ista enim
prius per exercitium boni operis cuncta exhaurienda sunt vitia, ut in illa iam
pura mentis acie ad contemplandum Deum quisque pertranseat. Et licet conversus
statim ad contemplationem conscendere cupiat, tamen ratione cogitur ut prius in
activae vitae operatione versetur; quia qui prius in activa vita proficit,
postea ad contemplationem bene conscendit. Merito enim in ista sustollitur, qui
in illa utilis invenitur. Quicunque ergo temporalem adhuc gloriam aut carnalem
concupiscentiam affectant, a contemplatione quietis prohibeantur, ut potius in
operatione actualis vitae purgentur. Sciendum vero est quia viri sancti a
secreto contemplationis egrediuntur ad publicum actionis, et rursus ab actionis
manifesto ad secretum contemplationis intimae revertuntur. (0587B) In activa
vita intentio perseveranter incedit; in contemplativa autem sese per intervalla
quisque resumit, quia diuturnitate contemplandi lassatur. Sicut enim aquilae
moris est semper oculum in radium solis infigere, nec deflectere, nisi escae
solius obtentu; ita et sancti a contemplatione ad actualem vitam interdum
reflectuntur, considerantes illa summa sic esse utilia, ut tamen humilia sint
paululum nostrae indigentiae necessaria. Nam et visio
animalium in Ezechielis prophetia (Cap. I) , quae ibant nec revertebantur,
pertinet ad vitae activae perseverantiam. Et iterum ea animalia quae ibant et
revertebantur, pertinent ad contemplativae vitae mensuram; in qua dum quisque
intenderit, sua reverberatus infirmitate reflectitur, atque iterum renovata
intentione, ad ea unde descenderat rursus erigitur. (0587C) Idcirco enim
haec praemisimus, ut hi qui in contemplativa vita volunt perfecte vivere, per
intervalla temporum unde vivant propriis manibus non negligant laborare.
Caveant tamen ut non de ullo inhonesto negotio victum quaerant, propter hoc
scriptum est: Nemo militans Deo implicat se saecularibus negotiis, ut ei
placeat, cui se probavit (II Tim. II, 4) .
CAPUT X. Quantum inter contemplativam et activam vitam intersit.
Iam nunc quid inter contemplativam et activam
vitam intersit breviter disseremus: quod ut evidenter eluceat, ipsas sibi
invicem vitas, contemplativam scilicet et activam, prolatis earum virtutibus
conferamus. (0587D) Ad activam namque vitam pertinet inter humana proficere, et
rebellis corporis motus rationis imperio temperare. Ad contemplativam vero
pertinet supra humana desiderio perfectionis ascendere, et indesinenter in augendis
virtutibus incubare. Habet enim activa vita profectum; contemplativa fastigium.
Haec facit hominem sanctum, illa perfectum. Huius vitae est nulli prorsus
iniurias irrogare, illius irrogatas aequanimiter sustinere. Imo, ut proprius
dicam, exsecutor activae studet in se peccanti dimittere; contemplativae
sectator offensas, quibus pulsatur, ne omnino concutiatur, ignorare magis
paratus est quam donare. (0588A) Iste iram patientiae virtute compescit,
immoderatis cupiditatibus parcimoniae frenum imponit; tangitur desideriis
carnalibus, nec consentit; mundi curiositate pulsatur, nec rapitur; quatitur
diabolica impulsione, nec vincitur, et Deo suo devota mente subiectus, non
atteritur diversis tentationibus, sed probatur. Ille vero omnes affectiones,
quibus vita mortalium variatur, sanctis virtutibus vincit, cupiditatum ac
perturbationum omnium liber beata quiete perfruitur; et illecebris ac
voluptatibus factus expedita mente superior, ineffabili gaudio divinae
contemplationis afficitur. Iste suscipiendo peregrinum, vestiendo nudum,
gubernando subiectum, redimendo captivum, tuendo violenter oppressum, iugiter
se ab omnibus iniquitatibus suis emaculat, et vitam suam bonorum operum
fructibus ditat. (0588B) Ille facultatibus suis in usus pauperum distributis simul
se exspoliavit mundo, et admovit totis viribus coelo: res mundi mundo proiecit,
et seipsum Christo devota mente restituit, a quo sibi donari immortales
divitias orat; ut pauper protegi se quotidie postulat; ut infirmus
immortalitatis indumento vestiri cupit; ut nudus defendi se ab impugnatione
invisibilium hostium supplicat, ut fragilitate carnis oppressus; et coelestem
sibi patriam donari desiderat, ut peregrinus. Activa enim vita habet
sollicitum cursum; contemplativa vero gaudium sempiternum. In hac acquiritur
regnum, in illa percipitur. Haec igitur facit pulsare bonorum operum velut
quibusdam manibus ianuam, illa vocat consummatos in patriam. In hac contemnitur
mundus, in illa videbitur Deus. (0588C) Et ut multa praeteream quae commemorare
non valeo, in activa qui immundis spiritibus exstiterint fortiores, in illa
contemplativa, quae summe beata est, remunerante Domino, fiunt sanctis angelis
aequales, atque in aeternum cum illo regnabunt in superna illa civitate
felices.
CAPUT XI. Quod praesentium contemptores etiam hic contemplativa vita delectat.
Igitur vitae contemplativae
felicitati promerendae ille suspirat qui praesentibus omnibus pro futurorum
contemplatione renuntiat, atque domesticis occupationibus, quae nonnumquam
perfecte vivere cupientium processus impediunt. (0588D) Ipsos etiam suae carnis
affectus in illam sublimitatem divinae contemplationis evectus exsuperat, et
infra se universa despiciens, quae plerumque animas de praeterita sanctitate
securas deiiciunt in terrena, ipsis iam coelestibus appropinquat, tanto
vicinior factus divinis, quantum supra humana omnia studio perfectionis
ascendit. Certus namque quod si contemplativam vitam hic incertis honoribus,
divitiis anxiis, et caducis delectationibus plena voluntate praetulerit, veros
honores, securasque divitias et delectationes aeternas inveniet, cum ad
perfectionem contemplativae virtutis in illa beata vita, ubi futura est, Deo
remunerante pervenerit.
Et revera quid erit honoratius eo
quem divina clementia gloria angelicae dignitatis beaverit? Quid ditius eo quem
regni coelestis ineffabiliter affluens beatitudo ditaverit? (0589A) Aut quid
etiam hic delectabilius contemplatione divina, quae sibi veraciter inhianti
incorruptibilem suavitatem futurae remunerationis infundit? Quoniam quidem contemplativa
vita hic quoque amatores suos futurorum bonorum consideratione delectat, ac
sibi tota mentis intentione vacantes, quantum in hac vita fieri potest, dono
sapientiae spiritualis illuminat, et ad illam divinae visionis plenitudinem,
cuius spem studiis intenti coelestibus gerunt, incentivo quodam ipsius
consequendae perfectionis inflammat, ut quod nunc in aenigmate cernunt nec
perfecte discernunt, tunc in illa revelatione conspiciant.
CAPUT XII. Quae et quanta sit in hac carne contemplativae vitae perfectio.
(0589B)
Denique contemplativae vitae sectator ad Conditorem suum corde illuminandus
accedat; ipsi contemplando ac insatiabiliter perfruendo vigilanter inserviat;
ipsum iugiter concupiscat, prae amore eius omnia quibus inde potest averti
refugiat. Omnes cogitationes suas ac spem totam in illius delectatione
suspendat. Litterarum divinarum sacris meditationibus vacet, in eis se
divinitus oblectet. (0589C) Ibi se totum velut in speculo quodam refulgente
consideret, et in se quod pravum deprehenderit, corrigat; quod rectum, teneat;
quod deforme, componat; quod pulchrum, excolat; quod sanum, servet; quod
infirmum, assidua lectione corroboret; Domini sui praecepta infatigabiliter
legat, inexplicabiliter diligat, efficaciter impleat; et quid sibi cavendum quidve
sectandum sit, ex eis sufficienter instructus agnoscat. Mysteriis earumdem
divinarum Scripturarum perscrutandis insistat. Christum sibi promissum legat,
repraesentatum videat; prophetatam perditionem populi contumacis intelligat,
impleri lugeat; de salute gentium gaudeat; et praeteritis, quae praedicta et
impleta tenet, et futuris promissionibus credat. A strepitu negotiorum
saecularium remotissimus, ea ferventer excogitet quibus animum suum in
desiderium futurae remunerationis inflammet. Studiis spiritualibus, quibus in
dies singulos melior ac eruditior fiat, invigilet. Amet otium sanctum, in quo
exerceat animae suae negotium. Mortuum sibi deputet mundum, ac se mundi blandimentis et illecebris
exhibeat crucifixum. (0589D) Delectationi spectaculorum praesentium
incomparabiliter anteponat sui creatoris intuitum; semper proficiente successu
in fastigium divinae contemplationis attollat. Nunquam, ne ad momentum quidem,
a promissionibus futuris considerandis aversus ad terrena respiciat. Eo aciem
mentis indesinenter attendet quo pervenire desiderat. Beatitudinem vitae
futurae ante oculos animi sui proponat ac diligat. Nec metuat aliquid
temporale, nec cupiat: ne aut metus amittendae rei temporalis, aut cupiditas
acquirendae intentionem mentis emolliat. Non cum blanda corrumpant, nec adversa
concutiant; non inflet opinio secunda, non sinistra deiiciat; non falsa
vituperatio, sive laudatio, augeat eius gaudia vel imminuat. (0590A) Non
gaudeat omnino de temporalibus nec lugeat. Inter laeta ac tristia unam faciem
animi constantis obtineat. Nec pectoris stabilem firmitatem quidquid promittit
mundus, aut minatur, excutiat; sed idem semper ac sibi similis perseverans,
mundi huius damna simul et lucra non sentiat.
Et cum haec atque his
similia contemplativae vitae affectus impleverit, non se hic iam ex omni parte
perfectum, sed perficiendum in illa vita beata, quae futura est, immobiliter
credat, atque ad eam se, ubi Dei substantiam revelata facie videre possit,
extendat. (0590B) Nam sicut hic
comparatione iuste viventium dicitur quisque perfectus: iustus namque praecepta
facit, perfectus autem praecepta transcendit; ita idem collatus illis absolute
perfectis qui in illa vita beata futuri sunt, non est, ut ita dicam, perfecte
perfectus; cui etsi dimissa est omnis iniquitas, non est adhuc sanata, sed
sanatur eius infirmitas. Et ideo si non peccat, ut sit vere perfectus, peccare tamen potest, quia
non est consumpta omni infirmitate sanatus. Ac per hoc ubi ab omni peccato
mundatus peccare non poterit, ibi perfecte sanus et summe perfectus erit. Hic
autem quantalibet excellentia sanctitatis emineat, quantalibet eminentia
perfectionis excellat, potest quidem pro modulo huius vitae fieri perfectus,
sed non est sic de sua perfectione securus, ut non debeat esse de casu sollicitus.
(0590C) Et utique ubi est sollicitudo, non absoluta beatitudo, quae nequaquam
perfecta credenda est, si secura non fuerit; nec secura erit, nisi omnem
sollicitudinem securitas aeterna consumpserit. Quapropter ibi omnium sanctorum
beatitudo perfecta erit, ubi natura humana sui gloriam conditoris visura est,
atque ei sine ullo defectu beatitudinis adhaerebit.
CAPUT XIII. Quod Deum perfecte sancti videre non possint, nisi cum ad beatitudinem futurae vitae pervenerint.
Quocirca sic hortandi sunt ad contemplativam
vitam, quicunque plene voluerint, et Deo auxiliante potuerint, ut meminerint
ipsius sibi contemplationis divinae perfectionem in illa vita beata, quae
futura est, reservari: ut ibi Deum sicuti est perfecte videant, ubi et ipsi
vitae aeternae ac regni coelestis consecutione sint perfecti. (0590D) Caeterum
si hic perfecte potuisset Dei substantiam humana fragilitas contemplari,
nunquam sanctus evangelista dixisset: Deum nemo vidit unquam (Ioan. I, 18) .
Non dixit, nemo videbit. Denique ut evidenter ostenderet visionem Dei non
negatam sanctis hominibus, sed dilatam, quod in praesenti tempore negavit, in
futuro promisit, dicens: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth.
V, 8) . Nec hic dixit, quoniam ipsi Deum vident. Igitur si Deus, qui in hac
vita sine alicuius elementi assumptione nec potuit videri nec potest, in futura
vita videndus est; ibi profecto contemplationis divinae est speranda perfectio,
ubi erit bonorum omnium plenitudo. (0591A) Quapropter non sic contemplativae
vitae sublimitatem in futuro, ubi perfectio perficienda est, nuntiavi, ut in
praesenti eam negarem posse ab hominibus mundi contemptoribus apprehendi, si
modo se ad eam tota devotione convertant; si desiderio eius accensi praesentia
blandimenta fastidiant, et longe fortiores effecti, quam ut eos terrenae
occupationes illaqueant, divinis rebus ac futuris promissionibus inhaereant.
Isti tales etiam in hac vita contemplativae vitae possunt fieri participes.
Itaque quoniam de contemplativa vita in superioribus capitibus multa iam dicta
sunt, sufficiunt ista quae diximus, ut et reliqua consideremus quae de vita
solitariorum dicenda sunt.
CAPUT XIV. Quod pro perfectione vitae contemplativae a sanctis Patribus solitaria vita primitus fuit inchoata.
(0591B)
Antiqui Patres nostri supernam
patriam desiderantes, et contemplativa vita perfecte frui cupientes, non solum
mores hominum saecularium, sed et consortia fugiebant, atque in saltibus
specubusque latitabant; scientes quia quanto se separabant a voluptatibus
mundi, tanto frequentabantur ab angelis; et quanto remotiores a saeculo, tanto
propinquiores fiebant Deo. Corporaliter autem separari desiderabant a
saecularibus, ne forte in eorum aliquando volverentur actibus. Nos vero eorum
exempla, in quantum possibile est, sequi cupientes, si in contemplativa vita
cupimus aliquid proficere, a consortio saeculi nitamur cito separari. (0591C)
Quia licet in medio carnalium saepe Deus vitam protegat electorum, tamen satis
rarum est ut quisque inter saeculi voluptates positus, a vitiis maneat illibatus.
In quibus denique etsi non cito implicetur, aliquando tamen abstrahitur. Neque
enim diu securus esse poterit, qui periculo proximus fuerit. Unde in
Collationibus Patrum ita loquitur: Bonum est enim fugere saeculum. Quando autem
est homo iuxta saeculum, assimilabitur viro stanti super lacum profundissimum,
ut qua hora visum fuerit inimico eius, facile eum impingat deorsum. Si autem a
saeculo remotus fuerit, assimilabitur viro longe posito a puteo, ut vel si
nitatur eum inimicus proiicere deorsum, dum eum violenter trahit, Deus ei
auxilium dirigit. Item ibi: Homo fugiens homines similis est uvae maturae; qui autem cum
hominibus conversatur, sicut uva acerba erit. (0591D) Et rursum: Imperforabilis
enim manet a sagittis inimici, qui amat quietem; qui autem miscetur
multitudini, crebra suscipit vulnera. Hoc quippe metuebat beatus Arsenius, cum
adhuc esset in palatio: et ideo oravit Dominum dicens: Domine, dirige me ad
salutem. Et confestim venit ei vox dicens. Arseni: fuge homines, et salvus
eris. Postea vero
accessit ad monasticam vitam, et rursum oravit ad Dominum eumdem sermonem
dicens: Domine, dirige me ad salutem. Et iterum audivit vocem dicentem sibi: Arseni, fuge,
tace, quiesce; hae enim radices sunt non peccandi. (0592A) Praeterea quoque
narravit quidam Patrum quia tres fratres studiosi facti sunt monachi; et unus
quidem ex eis elegit litigantes in pace revocare, iuxta illud quod scriptum
est: Beati pacifici, etc. (Matth. V, 9) . Secundus vero visitare infirmos, secundum illud: Infirmus
fui, etc. (Matth. XXV, 36) . Tertius autem abiit quiescere in solitudine.
Primus ergo laborans propter lites hominum, non potuit in pacificando
proficere; et ideo victus venit ad eum qui serviebat infirmis, et invenit etiam
ipsum animo deficientem, et non praevalentem mandatum perficere. Et concordantes hi duo
abierunt videre illum qui in eremo discesserat, et narraverunt ei tribulationes
suas, et rogaverunt ut diceret eis quid ipse proficeret. Et reticens paululum
misit aquam in scyphum, et dixit eis: Attendite in aquam. Et erat turbulenta.
Et post modicum rursus dixit eis: Attendite modo quomodo limpida facta est
aqua. (0592B)
Et cum intenderent in aquam, viderunt tanquam in speculo vultus suos. Et tunc
dixit eis: Sic est qui in medio hominum consistit; prae turba enim non videt
peccata sua; cum autem quieverit, et maxime in solitudine, tunc delicta sua
conspicit. Hic evidenter ostenditur quantum emolumentum praestat vita
solitaria. Est enim stadium quoddam ad emendationem morum formandam. Qui enim
in solitudine, hoc est in retrusione, sedet, a tribus bellis eripitur, id est,
auditus, locutionis, et visus; et contra unum tantummodo habebit pugnam, id
est, cogitationem cordis. Sciendum vero est quia multo melius est alicui ut cum multis sit et
solitariam agat vitam, quam sit in eremo et proposito mentis desideret esse cum
multis. (0592C) Nam et homines saeculares, si in isto saeculo aliqua
commisesunt crimina, etiam nolentes mittuntur in carcerem. Ita ergo et nos
propter peccata nostra redigamus nosmetipsos in carcerem retrusionis, ut per
voluntariam mentis nostrae vindictam futuras a nobis poenas excludere mereamur.
Quia igitur, ut ait Apostolus: Si nosmetipsos diiudicemus in hoc saeculo, non
utique a Domino iudicabimur in futuro (I Cor. II,
31).
CAPUT XV. De disciplina suscipiendorum fratrum ad retrusionem.
Dominus
noster Iesus Christus omnes ad suum vocat servitium, omnesque ad se venientes
pie misericorditerque recipit. (0592D) Idcirco enim omnes vocat et recipit,
quia ipse novit qui sunt eius, et non est opus ei ut quis testimonium perhibeat
de homine: ipse enim scit quid est in homine. Nos vero qui notitiam
bonorum malorumve hominum minime habemus, nisi eos probaverimus, debemus tenere
consilium apostoli dicentis: Probate spiritus si ex Deo sunt (I Ioan. IV, 1) .
Sic quoque noviter venientem quemque ad Dei servitium, oportet per multa prius
experimenta probare, et postea recipere, ne forte quis simulata mente ac
fallaci animo ad hanc solitariam vitam praesumat accedere. Ergo oportet de
praeterita eius vita et conversatione inquirere, si est moribus temperatus, si
vita castus, si sobrius, si sapiens, si humilis, si obediens, si affabilis, si
in lege Domini instructus, si in ipsa instructione cautus. (0593A) Cum ergo his
singulis aliisque experimentis fuerit probatus, si perseveraverit pulsans; et
illatas sibi iniurias, et difficultatem ingressus, post quatuor aut quinque
dies visus fuerit patienter portare et persistere affectu petitionis suae,
annuatur ei sive ab episcopo, sive ab abbate suo, ingressus. Sine licentia autem
et consensu episcopi, aut abbatis proprii, atque omnium fratrum eiusdem
monasterii, in quo idem frater educatus fuerit, nihil omnino de hac re fiat.
Prohibendum est etiam ut in nullo alio loco hoc religionis propositum a quoquam
assumatur, nisi in coenobiorum congregationibus tantum. (0593B) In villis autem
aut in campestribus ecclesiis, sive in aliis quibuslibet locis nullatenus
praesumatur assumere, nisi forte quis more antiquorum Patrum ad eremum velit
secedere. Postquam autem episcopus aut praelatus monasterii licentiam ei
retrudendi concesserit, unum annum habitet inter fratres, ita ut extra
claustra, nisi tantum in ecclesiam, non exeat; quatenus in ipso eius probetur
voluntas vel stabilitas. Si autem in eodem monasterio, aut in circumvicinis
monasterii solitarius est, probatus aliquis ei deputetur ad probandum. Si vero
solitarius ibidem minime reperitur, deputetur ei senior talis qui aptus sit ad
lucrandas animas, qui super eum omnino curiose intendat, et sollicitus sit si
revera Deum quaerit, si sollicitus est ad opus Dei, ad obedientiam, ad
orationem, ad lectionem, et caetera huiusmodi. Praedicentur ei omnia dura et
aspera, per quae itur ad Deum. (0593C) Et si promiserit stabilitatis suae
perseverantiam, legatur ei haec Regula, et dicatur ei: Ecce lex sub qua
militare vis, si potes servare, ingredere; si vero non potes, liber discede. Si adhuc steterit,
legatur ei haec Regula sedule, ut sciat ad quod ingreditur, et probetur in omni
patientia. Et si habita secum deliberatione promiserit se omnia custodire, tunc
blande leniterque suscipiatur ad destinatum propositum, sciens se lege Regulae
constitutum, quod ei ex illa die non liceat egredi ex ipsa retrusione; nec
collum excutere de sub iugo Regulae, quam sub tam morosa deliberatione licuit
ei excusare aut suscipere. (0593D) Suscipiendus autem in oratorio coram
episcopo et omni clero promittat verbis tantum de stabilitate sua, et
conversione morum suorum, coram Deo et sanctis eius; ut si aliquando, quod
absit, aliter fecerit, a Deo se damnandum sciat, quem irridet. Tunc frater ipse
prosternatur ad pedes episcopi et omnium fratrum ibidem astantium, ut orent pro
eo. Ipsi omnes illico orent pro eo, quantum eis visum fuerit. Signa autem ad
eius ingressum, si episcopus aut abbas iusserit, sonent, ut omnes illud signum
audientes, pro eo orent. Res vero si quas habet, sicut in superioribus
capitulis continetur, aut eroget prius pauperibus, aut facta solemniter
donatione conferat monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus. Cum talibus autem
vestimentis intret cum qualibus manere debebit, et sic deinceps in solitaria
vita permaneat. (0594A) Post ingressionem autem praecipiat episcopus ostium
retrusionis cellulae aposphragismo suo sigillare, ne fortassis aliqua in aliquo
remaneat opinio.
CAPUT XVI. Qualis debet esse cellula retrusionis.
Cellula igitur retrusionis debet esse exigua,
et firmissimis undique munitionibus circumsepta, quatenus nec solitario foras
evagandi facultas maneat, nec cuiquam ad eum, quod non decet, introeundi aditus
pateat. Ut autem omnis obstruatur necessitatis occasio, habeat interius
praeparatas habitationes suis usibus necessarias, hoc est, oratorium ab
episcopo consecratum, si tamen ipse solitarius est sacerdos. (0594B) Idipsum
quoque oratorium ita sit domui ecclesiae contiguum, quatenus idem solitarius
per fenestram eiusdem oratorii possit ad missas per manus sacerdotum oblationes
offerre, ac cantantes et legentes fratres congrue audire, atque simul cum eis
possit psallere; et etiam ad venientes quosque ibidem valeat responsa dare.
Sint etiam ante ipsam fenestram deintus et deforis vela appensa, ne facile a
foris videri vel videre queat, ne forte per oculorum portam mortuus extrahatur;
unde scriptum est: Cave ne intret mors in animam tuam per fenestras tuas (Ier.
IX, 21) . Et Apostolus praecipit, spectaculis et pompis praecaveri. Habeat
autem infra septa retrusionis hortulum exiguum, si fieri potest, in quo per
tempus exire et aliqua olera plantare vel colligere, atque ab aere tangi
possit, quia multum ei proderit tactus aeris. (0594C) Sit etiam extra septa
retrusionis et alia cellula, in qua discipuli illius habitent, quae ita sit
cellulae ipsius contigua, ut aptissime possint discipuli illius congruo tempore
per fenestram ei ministrare ea quae ei fuerint necessaria. Si autem duo in unum
solitarii fuerint, sicut multis in locis noscitur esse, sit inter eos silentium
ingens, quies magna, charitasque perfecta. Sint autem singuli in singulis
cellulis separati, sed animo, et fide, ac charitate inseparabiliter coniuncti.
Cellulae quoque illorum nulla intercapedine inter se dividantur, sed ita sint
ad invicem connexae quatenus ad unam fenestram venientes, alterutrum se valeant
ad Dei servitium excitare, sacris orationibus simul vacare, divinas Scripturas
simul recitare, et ad corporalem etiam refectionem simul tempore congruo
possint convenire. (0594D) Sint etiam eorumdem cellulae, ita ut praefatum est,
ecclesiae valde contiguae. Feminis namque non solum in cellulis solitariorum
eorumque discipulorum prandendum aut requiescendum non est, quin potius nec in
eas intrandi ulla eis tribuatur facultas, quia hoc a sanctis Patribus valde
legitur inhibitum. Si quando autem eis de confessione aut de consilio animarum
sermocinandi necessitas incubuerit, in ecclesiam veniant; et ante fenestram
oratorii coram omnibus simul loquantur, et quod deliberandum est, prudenter
utiliterque deliberent atque disponant. (0595A) Decet enim solitarios, ut sicut
in caeteris rebus, ita etiam in mulierum confabulationibus bonum exemplum
omnibus praebeant; ut scilicet huiusmodi confabulatio nullam possit a quoquam
sinistrae opinionis afferre suspicionem. Non solum autem a collocutione
mulierum, verum etiam ab ipso visu et tactu illis est observandum. De locutione
autem earum sanctus Basilius dixit: Ne accommodes aures tuas ad percipienda
verba mulierum, ne concipias ex eis nequitiam in anima tua. Hinc beatus
Hieronymus ait: Prima quidem tentamenta sunt servorum Dei, feminarum frequentes
accessus. Nam flammigero igne percutit femina conscientiam eorum, et exurit cor
eorum. (0595B) De tactu vero idem Basilius ait: Mulieris carnem ne velis
tangere, ne per tactum eius inflammetur cor tuum: sicut enim stipula proximans
igni comburitur, ita et qui tangit mulieris carnem, non evadet sine damno
animae suae; et licet corpore castus evadat, mente tamen et corde laesus
abscedit. Neque osculari debent a solitariis omnino, quia osculum una est ex
quatuor speciebus amoris carnalis. Diligendae sunt autem mulieres non
carnaliter, sed spiritualiter. De visu autem illarum quid dicam? cum Dominus
manifestat dicens: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus
est eam in corde suo (Matth. V, 24) . Unde etiam idem Basilius ait: Ne improbo
oculo intuearis speciem mulieris, ne per oculorum tuorum fenestras intret mors
in anima tua. Frequens denique visus feminarum devitandus est, et maxime his
qui inter saeculares exstiterunt vel coniugati fuerunt. Compatres quoque et
commatres minime faciant; quamvis liceat, non expedit tamen.
CAPUT XVII. Quod nunquam minus quam duo vel tres sint simul solitarii.
Praecipue vero hoc solitariis
satagendum est, ut, si fieri potest, nunquam minus quam duo vel tres simul sint
solitarii, in singulis tamen cellulis retrusi; ita videlicet ut per fenestram
ad invicem loqui possint, et ad opus Dei alterutrum se valeant excitare. In
multis denique causis societatem duorum solitariorum his qui eiusdem voluntatis
ac propositi sunt, utilem video esse; in plurimis vero solitariam vitam ducere
absque ullius societate, discrimen esse conspicio. (0595D) Primum quidem
periculum imminet solitario, quod certe gravissimum est, in hoc quod ipse sibi
placet, et videtur sibi ad summam perfectionem iam venisse, et putat se esse
quod non est. Hoc enim illi accidere solet, qui non habet cum quo opus suum
probet. De talibus enim ait Apostolus: Si quis putat se aliquid esse, cum nihil
sit, ipse se seducit (Gal. VI, 3) . Postea vero neque si aliqua virtus in eo
abundat, neque si aliqua desit, agnoscit. Neque etiam hoc quod utile est, neque
quod deest, cum solus sit, ab alio aliquo quaeri potest. Denique, sed nec
culpas quidem suas aut vitia facile agnoscit, cum qui arguat vel reprehendat,
nemo sit. (0596A) Huiusmodi solitario facile illud potest accidere quod
scriptum est: Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevuntem (Eccl. IV,
10) .
Quomodo ergo solitarius seipsum
ad prava desideria non exercebit, neminem habens qui videatur eius voluntatibus
obviare? Aut quomodo humilitatem, aut patientiam, sive charitatem suam
probabit, neminem habens cui haec exhibeat? Neque enim sufficere potest unus,
quamvis summus, ad suscipienda omnia sancti Spiritus dona; quia, ut ait
Apostolus, Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae (I Cor. XII, 8) , et caetera
huiusmodi. Quapropter si secundum dispensationem Spiritus sancti uni datur quod
alteri negatur, necesse est ut sint duo, vel tres, aut eo amplius, et de
charismatibus quae singuli acceperunt, utrique consolentur pariter et
aedificentur. Sed et adversus insidias inimici, quae intrinsecus et extrinsecus
inferuntur, multum prodest societas plurimorum. Facilius enim excitantur a
somno, et incitantur ab omni opere bono. (0596B) In oratione autem non parvum
emolumentum nascitur a duobus fratribus, maxime cum Dominus dicat: Si duo ex
vobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illlis a
Patre meo, qui est in coelis (Matth. XVIII, 19) . Et iterum idem ipse: duo vel
tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Ibid., V. 20) .
Praeterea quoque plures orationes duo peragere possunt quam unus. Habet autem
et alia quamplura bona communis solitariorum vita, quae non est possibile nunc
dinumerare omnia. Sed ita duos solitarios in unum esse dicimus, ut unus, si
fuerit probatus, ad hanc vitam perfruendam non prohibeatur.
CAPUT XVIII. Si oportet suscipere ad solitariam vitam suburbanos presbyteros vel iuvenes aetate.
Cum Dei clementia omnes vocet per illam piissimam vocationem qua dicit:
Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth.
XI, 28) , non est absque discrimine quempiam ad servitium Dei venientem
abiicere. (0596D) Verumtamen neque absque subtilissima probatione indulgendum
est cuiquam intrare in sanctam conversationem: sed sicut Dominus iuvenem illum
qui venit ad eum de priori vita sua interrogavit, et cum audisset quia recte
transacta esset, quod ei deerat praecepit adimplere, dicens: Si vis perfectus
esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX, 21) , et ita
demum iussit eum se sequi: ita ergo et nos oportet prius probare spiritus, si
ex Deo sunt, et sic advenientes quosque cum charitate ad Dei servitium
suscipere.
Si quis autem ex ordine sacerdotum extraneorum se suscipi rogaverit, ita ut
ad solitariam vitam quandoque venire desideret, non ei quidem citius
assentiatur. Tamen si omnino in hac supplicatione perstiterit, recipiatur,
sciatque se omnem Regulae disciplinam servaturum. Sed ne forte quis simulata
mente ad hoc propositum venire pertentet, primitus duriter probandus est.
(0597A) Quod ita demum facile dignoscitur, si omnem laborem corporis qui ei
iniungitur aequanimiter ferat, et ad austeriorem vitam libenter inclinetur; vel
si etiam delictum aliquis suum cum interrogatus fuerit, nequaquam pronuntiare
confunditur, et medelam delicti, quae ei adhibita fuerit, gaudenter assumat; et
si ad omnem humilitatem absque verecundia inclinatur, ac vilioribus et
abiectioribus artificiis, si ita ratio poposcerit, tradi se non erubuerit. Cum
autem his atque aliis exercitiis probatus fuerit, si stabilis et prompto animo
perstiterit, tunc eum suscipi decet. Sit autem, sicut supra dictum est, duos
annos inter fratres in congregatione, et postea, si eius voluntas firma
manserit, ad solitariam vitam suscipiatur.
Similiter quoque et si monachus aliquis peregrinus vel clericus de
longinquis provinciis supervenerit, et pro eadem causa se suscipi rogaverit,
pro hospite suscipiatur, et probetur ita ut prius dictum est. (0597B) Et si
contentus fuerit consuetudine loci quam invenerit, et stabilitatem suam firmare
voluerit, non renuatur eius voluntas. Quod si superfluus aut vitiosus inventus
fuerit tempore hospitalitatis, quia his temporibus maxime dignosci poterit, non
solum non debet recipi, verum etiam dicatur ei honeste ut recedat, ne etiam
eius miseria alii vitientur. Si vero talis non fuerit qui mereatur proiici,
nullatenus proiiciatur, sed suadeatur ut stet, quatenus eius exemplo alii
erudiantur. Cavendum est autem ne aliquando de alio noto monasterio monachus ad
habitandum suscipiatur sine consensu abbatis eius aut litteris commendatitiis.
(0597C) De iuvenum autem aetate nulla ambiguitas est an recipi debeant, cum
Dominus de eis dicat: Sinite parvulos venire ad me: talium est enim regnum
coelorum (Matth. X, 14) . Non enim alicui obest aetas puerilis, si fuerit mente perfectus. Nec senilis cuiquam
proderit aetas, si fuerit sensu parvulus. Perfectus enim dicitur, non qui
aetate, sed qui sensu perfectus est. Unde in libro Sapientiae dicitur: Cani
sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8) .
Nam et David cum puer esset, et perfectum sensum haberet, a Domino in regem
electus est, et prophetiae spiritus ei creditus est. Saul vero cum senilis
esset aetate, pro sua nequitia de culmine regali expulsus est, et maligno
spiritui traditus est. Senissimi etiam erant sacerdotes illi qui Susannam
violare conati sunt; et Daniel adhuc puerulus erat qui eos ore suo condemnavit.
(0597D) Et Dominus noster Iesus Christus ingressus Hierosolymam a parvulis collaudatur
et a senioribus postea crucifigitur. Nam et arhor, multorum licet annorum sit,
nisi fructuosa fuerit, abscindetur; si tamen novella fuerit, fertilis et
fructuosa, magis colitur, ut uberiorem proferat fructum. Omne autem tempus a
prima aetate opportunum esse dicimus ad suscipiendum aliquem in eruditione et
timore Dei. Ex eo tamen firma erit professio virginitatis, ex quo iam quisque
adultus fuerit, ex quo solent saeculares nuptiis apte deputari. Adhiberi autem
eis oportet summam diligentiam, quo possint ad omne virtutis exercitium
probabiliter institui. (0598A) Sint autem in ipsa pulsatione, quo supra, usque
ad praefinitum tempus duorum annorum, et si viriliter ac ferventer
perstiterint, recipiantur eodem modo quo supra. Praeterea quoque si aliquis ex
catholicis venit ad nos dicens: Volo apud vos manere aliquod spatium temporis
ut proficiam ex vobis, illum etiam suscipi oportet, Domino pronuntiante, qui
ait: Omnem ad me venientem non eiiciam foras (Ioan. VI, 37) . Interdum enim
potest fieri ut per tempus proficiat, et delectetur ei permanere in sanctitate
vitae. Oportet autem nos in conversatione nostra et religione, de qua fortassis
homines aliter opinantur, caute et sollicite agere, et praeceptum illius
implere qui dixit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra
bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est (Matth. VII, 46).
. Ita denique fiat ut si ille bonus et verax est, de nobis proficiat; et si
explorator et fallax est, erubescat.
CAPUT XIX. Qualem vel quam sanctum oportet esse solitarium.
Talem ergo
oportet esse solitarium qualem Apostolus iubet fore episcopum, ubi ait: Oportet
episcopum sine crimine esse (Tit. I, 7) . Similiter autem et solitarium oportet
esse sine crimine; non protervum, non iracundum et vinolentum, non multum
edacem, non percussorem, non bilinguem, non neophytum, non turpis lucri
appetitorem. (0598C) Primum itaque quod dicimus sine crimine esse solitarium,
non ita intelligendum est ut si ante conversionem aliquod crimen habuerat, ad
solitariam vitam non recipiatur, cum ipso proposito pro ante admisso scelere
poenitentiam agere possit; sed sic dictum est, ut ex eo tempore quo in
solitaria vita manere coepit, nulla peccati conscientia mordeatur: qui enim
vitia non habet, sine crimine est. Omne enim crimen peccatum est, sed omne
peccatum crimen non est. Et ideo sive solitarius, sive quilibet alius, sine
crimine esse potest, sine peccato nunquam esse potest. Sequitur: Non protervum,
id est, non superbum eum esse oportet, ne elatus incidat in laqueum diaboli.
Non iracundum: iracundus enim est, qui semper irascitur, et ad levem
responsionis auram, quasi a vento folium commovetur. Neque vero qui aliquando
irascitur, iracundus est, sed ille dicitur iracundus, qui crebro hac passione
superatur. Non vinolentum, et non multum edacem eum esse dicimus; quia ubi
ebrietas et nimia edacitas fuerit, ibi libido dominatur et furor. (0598D) Solet
enim ille qui his duobus vitiis fuerit occupatus, contra gravitatis decorem in
risu vocem exaltare, et labiis dissolutis turpiter cachinnare. Non percussorem,
id est non facile manum porrigat ad caedendum. Sed non ita dictum est, ut si
discipulum habuerit, et facultas permiserit, non pie verberetur, cum Salomon
dicat: Latera puerorum virgis assidue tundenda sunt, ne indurescant (Prov.
XXIII, 13) . Sed ideo dictum est ut is qui mansuetus et patiens esse debet, ne
in os alterius vel caput verberandum insanus erumpat. Non bilinguem eum esse
oportet, ne conturbet habentos pacem. Non neophytum, ne incidat in laqueum
diaboli, dum nesciat praecavere tentamenta inimici. (0599A) Ignorat enim
momentaneus solitarius humilitatem et mansuetudinem. Ignorat etiam divitias
saeculi contemnere; ignorat semetipsum despicere. Non ieiunavit, non flevit,
non mores suos saepe reprehendit, non assidua meditatione correxit. De cathedra
enim transfertur ad cathedram, de superbia ad superbiam. Non turpis lucri
appetitorem, ne de servitio Dei lucra terrena quaerat. Turpis lucri appetitio
est plus de praesentibus quam de futuris cogitare: solitarius enim habens victum
et vestitum, his tantum contentus esse debet. Unde ait Apostolus: Qui altari
serviunt, de altari vivant (I Cor. IX, 13) . Vivant, inquit, et non, divites
fiant. Oportet ut non sit turbulentus et anxius, non sit nimus et obstinatus:
non sit zelotypus et nimis suspiciosus, quia huiusmodi solitarius nunquam
requiescit. (0599B) Non sit etiam murmurosus, quoniam scriptum est quod
murmurantes a serpentibus perierunt. (0599C) Non sit detractor, propter hoc
quod scriptum est: Qui detrahit fratrem suum eradicabitur (I Cor. X) . Non
odium habeat in corde, quia scriptum est: Qui odit fratrem suum, homicida est
(I Ioan. III, 45) . Non sit vaniloquus, quia scriptum est: Omne verbum otiosum
quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die iudicii (Matth. XII,
36) . Non sit piger, propter hoc quod scriptum est: Serve male et piger, etc.
(Matth. XXV, 26) . Non sit somnolentus, nec aliis quibuslibet vitiis
substratus, quatenus fiducialiter audeat dicere cum Propheta: Ero immaculatus
coram Deo, et observabo me ab iniquitate mea (Psal. XVII, 24) . Hucusque qualis
non debet esse Dei servus ostendimus, nunc qualis esse debeat dicamus. Dei
autem servum oportet esse pudicum, id est, a libidine continentem, et, ut ita
dixerim, in tantum eum inter cunctos oportet esse eminentem, ut non solum ab
opere immundo se abstineat, verum etiam et a cogitationis errore mens eius sit
libera. Oportet etiam eum esse iustum, sanctum, continentem, abstinentem,
hospitalem, bonorum operum amatorem, modestum, sobrium, patientem, benignum,
humilem, charitativum, obedientem; et non solum a pravis actibus se abstineat,
verum etiam ab oculi, et verbi, et cogitationis instinctu se contineat, et sic
fiat ut dum nullum in se vitium regnare permittit, impetrare apud Deum veniam
pro suis populorumque facinoribus valeat. (0599D) Talis insuper sit idem
solitarius, ut qui religioni detrahunt, vitae eius detrahere non audeant. Si
enim talis fuerit et ista supradicta sectatus fuerit, tunc Dei minister utilis
erit, et propositum suum, opitulante divina clementia, perfecte consummabit.
CAPUT XX. Quomodo solitarii debeant esse docti, et qualiter alios doceant ac semetipsos discrete provideant.
Solitarius itaque debet esse doctor, non qui doceri indigeat; etiam debet
esse sapiens et doctus in lege divina, ut sciat unde proferat nova et vetera.
Multis modis etiam necessarium est solitariis, ut instructi sint in divinis
eloquiis. (0600A) Primum propter astutias et fraudes diaboli per quas seipsum
solet in cordibus insipientium saepe demergere. Deinde ut advenientium
quorumdam corda arentia proximorum, fluentis rivis doctrinae valeat irrigare.
Nam et si quos habet discipulos, affatim possit instruere eos. In his denique,
et in aliis quibuslibet rebus, scientia Scripturarum valde solitario necessaria
est; quia si ei tantum sit sancta vita, sibi soli prodesse potest quod sancte
vivit. Porro et si doctrina fuerit eruditus, potest caeteros quosque imbuere,
et haereticos, sive Iudaeos, seu alios quoslibet adversarios repercutere vel
refutare; qui nisi refutati fuerint atque convicti, facile possunt simplicium
corda pervertere. Huius autem sermo debet esse purus, simplex et apertus,
plenus gravitate et honestate; plenus suavitate, gratiaque, et lenitate.
(0600B) Ipsius namque speciale officium est tractare de mysterio legis, de
doctrina fidei, de virtute continentiae, de disciplina iustitiae. Scripturas
divinas legere, percurrere canones, exempla sanctorum imitari, ut videlicet
praenoscat quid, cui, quando, vel quomodo proferat; quia non omnibus una
eademque semper exhortatio est adhibenda, sed unumquemque diversa exhortatione
admoneat, iuxta professionis morumque qualitatem. Nam quosdam increpatio dura,
quosdam vero increpatio corrigit blanda. Sicut enim periti medici iuxta
vulnerum varietates diversa adhibent medicamina, ita et solitarius singulis
quibusque congruum exhortationis adhibere debet remedium; et quid cuique
oporteat pro aetate, pro sexu, ac professione annuntiet. (0600C) Non omnibus
quae sunt clausa aperienda sunt: multi sunt enim qui capere non possunt. Rudibus
praecipue hominibus atque carnalibus plana seu communia praedicanda sunt, non
summa atque ardua. Unde et Apostolus ait: Non potui vobis loqui quasi
spiritualibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis
potum dedi, non escam (I Cor III) . Carnalibus quippe animis, ut diximus, nec
alta nimis de coelestibus, nec terrena convenit dicere, sed mediocriter et
discrete. Corvus enim dum suos pullos viderit albi coloris, nullis eos cibis
alit, sed tantumdem attendit donec paterno colore nigrescant, et sic illos
frequenti cibo reficit. (0600D) Ita et strenuus solitarius nisi eos quos monet
viderit ad suam similitudinem poenitentiae confessione nigrescere, et nitore
saeculari deposito, lamentationis habitum peccati recordatione induere, non expedit
eis aperire intelligentiae spiritualis profundiora mysteria; ne dum audita non
capiunt, prius incipiant contemnere quam venerari coelestia praecepta. Propter
quod et Dominus inter caetera ait: Nolite mittere margaritas ante porcos, ne
forte conculcent eas pedibus suis (Matth. VII, 6) .
Hactenus autem diximus quam doctus vel quam discretus in doctrina debet
esset solitarius. Nunc autem ad sententiam beati Gregorii venientes, videamus
quam discreta circumspectione in docendo nosmetipsos oportet providere. (0601A)
Nos, inquit, quia infirmi homines sumus, cum de Deo hominibus loquimur, debemus
primum meminisse quid sumus, ut ex propria infirmitate pensemus quo docendi
ordine fratribus consulamus. Consideremus igitur quia aut tales sumus quales
nonnullos corrigimus, aut aliquando tales fuimus; et si iam divina gratia
operante tales non sumus, oportet ut tanto eos temperantius corde humili
corrigamus, quanto nosmetipsos verius in his flagitiis aliquando fuisse
agnoscimus. Si nos quoque tales nec sumus, nec fuimus, quales adhuc illi sunt
quos emendare per poenitentiam cupimus, videamus ne forte cor nostrum de ipsa
innocentia superbiat, et in peius quam hi quorum mala corrigimus ruat. (0601B)
Nam et alia eorum bona opera nobis ante oculos revocemus, quae si omnino nulla
sunt, ad occulta Dei iudicia recurramus; quia sicut nos nullis meritis hoc
ipsum bonum quod habemus accepimus, ita illos quoque potest gratia supernae
virtutis infundere, ut excitati, posterius etiam ipsa possint bona, quae nos
ante accepimus, praevenire. His ergo primum cogitationibus humiliari cor debet,
et tunc demum delinquentium iniquitates increpare.
Sciendum vero est quia aliter convenit praedicare episcopis et presbyteris,
atque aliter solitariis. Illis utique tanquam sibi commissis plebibus oportet
arguendo, increpando, et obsecrando praedicare; istis vero non tanquam
commissis, sed pro sola charitate convenit advenientes quosque spiritualium
verborum dapibus reficere, et ad Dei servitium ut convertantur humiliter et
secrete suggerere: non tamen eos oportet quasi pro gratia hominum acquirenda
exhortationis rigorem reticere. (0601C) Praeterea quoque debemus et nos
quotidie etiam tacendo praedicare; tunc etenim tacendo praedicabimus cum aliis
hominibus formam bene vivendi praebebimus, et lucis exempla monstrabimus.
CAPUT XXI. Ut solitarii lucis exempla omnibus dent; et ut laudabiliter vivant, sed laudari non appetant.
Vita ergo et conversatio solitariorum normam et
exemplum ab Apostolo sumere debet, qui dixit: Omnibus omnia factus sum, ut
omnes lucrifacerem (I Cor. IX, 22) . In tantum enim idem Apostolus se
imitabilem cunctis praebeat, ut cum fiducia clamaret, dicens: Imitatores mei
estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1) . O quam felix, o quam secura
conversatio Pauli, qui praetermittens prophetas et apostolos, caeterosque
sanctos, iubet se imitari Christianos. (0601D) Quapropter et solitarii, licet
inferiores quam Paulus, tamen debent se imitabiles praebere omnibus. Nam sicut
pretiosum atque praecipuum est in medio multorum bene agere, et plurimos ad
profectum et exemplum boni operis incitare; ita periculosum ac perniciosum est
negligentius agendo multorum fidem frangere multorumque animas depravare. Hoc
autem ideo dico quia, quod peius est, facilius inveniuntur qui ea quae sunt
deteriora quam qui meliora sectentur. Quamobrem sicut ille valde admirandus
atque laudandus est cuius cursus bonus multorum est profectus, ita ille merito
lugendus est cuius vita multorum ruina est. (0602A) Plerique igitur solitarii
prave viventes forma caeteris in malum existunt, qui in bonis exemplum esse
debuerunt. Hi autem quoscunque exemplo malae conversationis suae perdunt, simul
cum eis procul dubio in aeternum peribunt, si tamen in malo perseveraverint.
Multo enim deteriores sunt hi qui sive exemplis, sive doctrinis, vitam moresque
bonorum corrumpunt, quam illi qui substantias aliorum praediaque diripiunt. Hi
enim quae extra nos, sed tamen quae nostra sunt, auferunt; corruptores vero
morum proprie nos ipsos decipiunt, quoniam divitiae hominum mores eorum sunt.
Quapropter nos qui solitariam
vitam expetimus, semper ea quae ad aedificationem pertinent, agere studeamus.
(0602B) Videamus autem ne vitia nostra aliorum virtutibus noceant, ne aliorum
fervorem tepor noster debilitet, ne aliorum patientiam nostra ira commaculet,
iracundia violet, ne aliorum humilitatem superbia nostra depravet, ne aliorum
sanitatem infirmitas nostra corrumpat, ne aliorum pulchritudinem foeditas
nostra contaminet, ne aliorum ardentes exstinguamus lampades; ne, quod absit,
simul cum fatuis virginibus a regno Dei excludamur. Sed tales nos econtra
exhibeamus, ut nostra humilitas aliorum confundat superbiam, nostra patientia
proximorum exstinguat iracundiam, nostra obedientia pigritiam aliorum tacite
increpet, noster fervor aliorum teporem excitet. Tales insuper nos
exhibeamus, ut cunctis in exemplo luminis simus. (0602C) Unde Dominus praecipit
dicens: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et
glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16) . Hinc Paulus
apostolus ait: In omnibus ergo teipsum praebe exemplum bonorum operum, in
verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate, etc. (Tit. II, 7;
I Tim. IV) . Hinc etiam Gregorius doctor egregius in expositione Ezechielis
dicit: Quisquis igitur in occulto bene vivit, sed alieno provectui minime
proficit, carbo est. Qui vero in imitatione sanctitatis positus lumen ex se rectitudinis multis
demonstrat, lampas est, quia et sibi ardet et aliis lucet. Item ipse: Qui enim,
inquit, vitam suam ab aliis sciri refugiunt, sibimetipsis accensi sunt, sed
aliis in exemplum luminis non sunt. Hi autem qui exempla virtutum praerogant,
et lumen per vitam boni operis, et verbum praedicationis aliis demonstrant,
iure lampades appellantur. (0602D) Hinc etenim beatus Hieronymus ait: Innocens
et absque sermone conversatio quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet.
Hinc enim satis evidenter ostenditur quod et conversatione et verbo omnibus
esse debemus in exemplum.
Sed valde cavendum est solitariis ut
laudabiliter vivant, sed laudari non appetant, ne pro ipsa laude in elationem
aut vanam gloriam incidant, ne in ipso quidem pestifero vitio vanae gloriae
ruant: oportet ut semper illud Apostoli exemplum in corde teneant: Qui
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31) . Et iterum: Si gloriari oportet, non expedit
quidem (II Cor. XI, 30) . Idcirco enim hoc dico quia satis rarum est ut
laudabiliter viventem laus humana non capiat, et vana gloria non subripiat.
(0603A) Ille igitur modis omnibus se dedit ad exemplum pertrahi, qui cunctis
carnis passionibus moriens, iam spiritualiter vivit et vanam gloriam contemnit.
CAPUT XXII. De his qui in regimine prodesse possunt, et propter quietam vitam praeesse refugiunt.
Sunt nonnulli qui magnis muneribus sapientiae
et scientiae ditati, dum solius contemplationis studio inardescunt, parere
utilitati proximorum in praedicatione refugiunt, secretum quietis diligunt,
secessum speculationis appetunt. Qui nimirum si vocati culmen regiminum
suscipere renuunt, ipsa sibi plerumque dona adimunt, quae non pro se
tantummodo, sed etiam pro aliis acceperunt. (0603B) Cumque sua et
non aliorum lucra cogitant, ex tantis procul dubio rei sunt, quantis venientes
ad publicum prodesse potuerunt. Qua enim mente is qui proximis profuturus
enitesceret, secretum praeponit suum, quando ipse summi Patris Unigenitus, ut
multis prodesset, de sinu Patris egressus est ad publicum nostrum? (0603C)
Denique ipsa Veritas discipulis in Evangelio dicit: Non potest civitas abscondi
supra montem posita (Matth. V, 14) . Et iterum: Nemo accendit lucernam et ponit
eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Luc.
XI, 33) . Hinc Petro ait: Simon Ioannis, amas me (Ioan. XXI, 15) ? Qui cum se
amare protinus respondisset, audivit: Si diligis me, pasce oves meas (Ibid., V,
16) . Si ergo testimonium dilectionis est cura pastionis, quisquis virtutibus
pollens gregem Dei renuit pascere, pastorem summum convincitur non amare. Si curam proximi sicut
nostri gerimus, quasi utrumque pedem per calceamenta munimus. Qui vero suam
cogitans, utilitatem proximarum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum
dedecore amittit. Sunt etiam nonnulli qui ex sola humilitate aliis praeesse
refugiunt, ne his quos superiores sibi aestimant praeferantur: quorum profecto
humilitas, si caeteris quoque virtutibus cingitur, tunc ante oculos Dei vera
est, cum ad respuendum hoc quod utiliter subire praecipitur pertinax non est. Neque enim vere est
humilis, qui superni nutum arbitrii ut debeat praeesse intelligit et tamen
contemnit. (0603D) Cum enim sibi regiminis culmen imperatur, si iam donis
praeventus est, quibus aliis praeesse et prodesse possit, et ex corde debet
fugere, et invitus obedire. Huc usque beatus Gregorius. Nam de eadem re ait
sanctus Isidorus: Vir, inquit, ecclesiasticus et crucifigi mundo per
mortificationem propriae carnis debet, et dispensationem ecclesiastici ordinis,
si ex Dei voluntate provenerit, nolens quidem, sed humilis gubernandam
suscipiat. Multis intercipit Satanas fraudibus eos qui vitae sensus et
utilitate praestantes praeesse et prodesse aliis nolunt; et dum eis regimen
animarum imponitur, renuunt, consultius arbitrantes otiosam vitam degere quam
lucris animarum insistere. (0604A) Quod tamen decepti agunt per argumentum
diaboli fallentis eos per speciem boni, ut dum illos a pastorali officio
retrahit, nequaquam proficiant qui eorum verbis atque exemplis instrui
poterant.
CAPUT XXIII. De vita et moribus solitariorum, et qualiter eis in solitaria vita conversandum sit.
Beatus igitur Paulus apostolus de nostra vita ac
conversatione, ut ita dicam, sollicitus, more paterno nos admonet diceens:
Videte vocationem vestram, etc. (I Cor. I,
26) . Quapropter et nos videamus vocationem nostram, quia aut aliquid aut nihil
prodest quod solitariam vitam expetimus, si tales in ea sumus quales in saeculo
esse potuimus. Venire quidem ad solitariam vitam summa perfectio est, sed non
perfecte in solitudine vivere, summa damnatio est. (0604B) Quid enim prodest si
locus quietus tantum corporaliter teneatur, et inquietudo in corde versetur? Quid, inquam, prodest si
in habitatione silentium sit, et in habitatoribus vitiorum sit tumultus, et
conluctatio passionum, si exteriora nostra serenitas teneat, et interiora
tempestas? Non ideo ad solitariam vitam venimus, ut rebus omnibus abundantes
omni quiete frueremur. Non utique ad requiem nec ad securitatem, sed ad pugnam
huc venimus, ad agonem processimus, ad exercenda cum vitiis bella properavimus.
Vitia enim nostra hostes nostri sunt. Caveamus autem ne unquam cum eis habeamus
foedus. Necessaria enim nobis est pervigil cura indefessaque custodia, quia
hostis iste sine pace est: vinci potest, et recipi in amicitia non potest.
(0604C) Et ideo praelium istud quod suscipimus satis arduum, satis durum, satis
periculosum est, quia intra hominem geritur et nisi cum ipso homine non
finitur. Ideo ergo ad hanc tranquillam, secretam et spiritualem vitam venimus,
ut quotidie contra passiones nostras infatigabili congressione decertemus, ut
cordis nequitias circumcidamus vel linguae gladium retundamus. Turrim namque
excelsam exstruere volumus, praeparemus nobis sumptus ad structuram, ut coeptum
aedificium ad perfectionem deducamus; ne quando praetereuntibus veniamus in
derisum, et gratulentur de nobis inimici nostri, et dicant: Isti coeperunt
aedificare, et non potuerunt consummare. (0604D) Avertat autem
Dominus hoc improperium a nobis (Luc. XIV, 30) . Haec enim turris non ex
lapidibus construitur, sed ex virtutibus animae; nec auri et argenti sumptibus
indiget, sed conversatione fideli: nam terrenae opes plurimum ad aedificandum
impediunt. Difficile namque est duobus dominis servire, nec potest quisquam serviens
mammonae spiritualia arma portare, sed iugum suave Christi repellit et proiicit
a se; et quidquid grave et onerosum est animae suae, suave ei videtur ac leve.
Istiusmodi solitarius a propriis armis vulneratur, et cum diligit periculum,
incidit in mortem. Nos autem si cupimus militare Deo, illi soli serviamus, et
terrenas opes postponamus. (0605A) Peculiariter autem ad professionem nostram
pertinet, nihil honoris in hac vita requirere, sed honores fugere, et ad
aeternae remunerationis promissa animum praeparare, subiectione atque
abiectione gaudere, voluntariam paupertatem amplecti, et non solum facultates,
sed etiam ipsas cupiditates de cordibus nostris eradicare; quia nihil prodest
non habere divitias, cui voluntas suppetit habendi eas. Non enim tantum habere
debemus, quantum cupiditas concupiscit, sed quantum necessitas poscit. Habendi enim amor, nisi
ad integrum resecetur, ardentior est in parvis et plus torquetur in minimis.
Est autem et alia causa valde dura et nimis dolenda, hoc est omni intentione
studium laboris impendere, et fructum non recipere post laborem. Quid enim
prodest ieiunare et vigilare, et mores non corrigere? (0605B) Sic est quomodo si
aliquis extra vineam aut circa vineam exstirpet et excolat, et vineam ipsam
desertam ac incultam relinquat, ita ut spinas et tribulos germinet. Aut quid
prodest afflictio corporalis, si linguae nequitiis et obtrectationibus
polluamur, cum apostolus dicat: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans
linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio (Iac. I, 26) .
Nonne omne opus nostrum velut fumus atque umbra evanescit, et velut favilla
stupae in nihilum redigitur? Quapropter frustra nobis de corporis cruce et
pectoris afflictione blandimur, si exterior homo noster, hoc est corpus
nostrum, sanctis laboribus exercetur, et interior a passionibus, hoc est, a
detractione, ab ira, ab indignatione, ab hypocrisi et caeteris huiusmodi vitiis
non curatur. (0605C) Huiusmodi quippe solitarius talis videtur mihi esse,
quomodo si a foris statuam auream faciat aliquis quae intro lutea sit; vel
quomodo si domus magnifica arte exstructa, a foris pulcherrimis depicta
videatur coloribus, ab intus serpentibus et scorpionibus plena sit. De talibus
enim Christus in Evangelio dicit: Vae vobis, hypocritae, qui similes estis
sepulcris dealbatis, quae a foris hominibus parent speciosa; intus vero pleni
estis hypocrisi et iniquitate (Matth. XXIII, 27) . Ipse quoque Dominus velut
pius medicus hac de causa nobis infirmis paulo superius dat consilium, dicens:
Munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod deforis
est, mundum (Ibid., V. 26) . Hoc est, munda prius cor tuum ab omni hypocrisi et
iniquitate, et ab omni ira et detractione, et tunc erit opus tuum lucidum
totum, et non habens aliquam partem tenebrarum.
CAPUT XXIV. Item de eadem re quae supra.
Certi enim simus, secundum Domini
nostri sententiam superius dictam, quod nisi nostras quotidie caveamus et
circumcidamus passiones, deteriores nos multum effici quam fuimus dum in
saeculo viveremus, ita ut fiant extrema nostra peiora prioribus. Quapropter non solum
nobis a capitalibus criminibus caveamus, sed etiam ipsas parvas negligentias
quotidie quasi venenum diaboli respuamus. Sicut enim per minutissimas rimulas
in sentinam navis guttae concurrunt, sic et minuta peccata quotidie in animas
nostras confluunt. (0606A) Et sicut navis posteaquam de fluctibus pelagi
evasit, si in portu exsentinata non fuerit, de minutissimis guttis impletur et
mergitur; ita et solitarius, devictis et superatis mundi huius criminibus,
quasi periculosis fluctibus, cum ad portum solitudinis venerit, si repentina et
minuta peccata de animae suae sentina exhaurire neglexerit, in ipso quietis
portu naufragii discrimen incurrit.
Sed dicit aliquis:
Quomodo potest anima exsentinari? Utique orando, vigilando, ieiunando,
abstinendo, ipsa peccata confitendo, veram charitatem, veram humilitatem, veram
patientiam exhibendo. Quanquam enim solitarius sit iustus et sanctus, nunquam
necesse est ut in hac vita sit securus, quia, ut ait Scriptura: Nescit homo
utrum amore an odio dignus sit, sed omnia in futuro reservantur incerta. Multi
enim adhuc laquei tensi sunt ante pedes animae nostrae. (0606B) Sicut enim quis
transiens super flumen, per angustias arctissimi pontis, etiamsi maiorem partem
inoffenso pede iam periculi evasisse se credat, cum in ultimo pontis spatio
venerit, et si paululum titubaverit, casum quem in medio pontis timebat, incurrere
poterit. Sic nos etiamsi magna pars vitae istius prospere videatur iam fuisse
transacta, non ideo fiduciam praesumamus, cum adhuc periculi pars extrema
minetur. Nemo ergo securum se esse iudicet, antequam ad finem felici
consummatione perveniat. Quid ergo prodest si mihi vinea spem omnem in flore
ostendat, et vel ferarum incursio, vel vastitas grandinis, spem omnem in
consummatione subducat? Ideoque omnis prosperitas, omnis labor felicitatis in
fine consistit. (0606C) Ne ergo nimia securitate solvamur, adducatur illa
Domini sententia in medium, de qua dicitur: Utinam calidus esses, aut frigidus!
nunc autem quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III, 15) . Ac
si dicatur: Melius tibi fuerat in saeculo remansisse frigidum, quam in
solitaria vita esse tepidum. Nunc autem quia de saeculo recessisti, et fervorem
spiritualem prae negligentia apprehendere noluisti, tepidus effectus es, vix
iterum ex ore Domini respiciendus evomeris. (0606D) Et ideo necesse est nobis
diligenter attendere illam divinae Scripturae sententiam dicentis: Omni
custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23) . Oportet itaque ut invicem opera nostra
quotidie consideremus et perspicaciter attendamus: quis nostrum in opere Dei
sit promptior, quis in oratione ferventior, in lectione sollicitior, in
castitate purior, in lacrymarum ubertate profusior, in corpore honestior, in
corde sincerior; quis in ira sit mitior, in mansuetudine modestior, in risu
rarior, in compunctione ferventior, in gravitate fundatior, in charitate
iucundior; et sic nosmetipsos quotidie ipsi nobiscum de conversatione nostra
rationem habeamus ad invicem dicentes: Videamus si hunc diem sine peccato, sine
invidia, sine murmuratione, sine ira ac detractione transegimus. Videamus si
hodie aliquid quod ad profectum nostrum et ad aedificationem aliorum pertinet,
operati sumus. Videamus si plus hodie risui, si plus cibo ac potui, si plus
otio ac somno quam decebat, indulsimus. (0607A) Si minus legimus, si minus
oravimus quam debuimus: ac sic de omnibus negligentiis nostris compungamur in
cubilibus, hoc est, in cordibus nostris; et si aliquod bonum in nobis, Domino
largiente, conspicimus, illi, a quo est omne bonum, gratias referamus. Si vero,
quod absit, aliquod vitium in nobis deprehenderimus, illud nobismetipsis
reputemus, et ad poenitentiam denuo recurramus. Haec autem quae supra breviter
praelibavimus, generaliter ad omnes pertinent solitarios; et non solum ad eos,
verum etiam ad omnes Dei servos et catholicos Christianos. (0607B) Praeterea
quoque si duo fuerint simul, ita ut praefatum est, solitarii, oportet ut non
otio torpeant, non detractionibus et obscenis confabulationibus incumbant, sed
aut psalmorum modulationibus, aut divinis lectionibus, aut certe manuum
operationibus insistant, horas canonicas cum omni devotione custodiant, et in
his divinum officium impleant, moxque ut datum fuerit signum, ad oratoria
propria conveniant. Quotidie quoque ad collationem simul veniant, ubi de Dei servitio et de
communi profectu tractent, et pro admissis sibi invicem veniam postulent. Si
autem unus solummodo fuerit solitarius, ipse etiam quotidie collationem secum
habeat. Sedeat quidem quotidie in tribunali mentis suae, et statuat se ante
faciem suam, atque ita in corde suo constituto iudicio adsit accusatrix eius
cogitatio, testis conscientia, carnifex timor: deinde sanguis animae
confitentis per lacrymas profluat; postremo in conscientia sua se indignum et
peccatorem fore iudicet. Haec quidem
de uno. (0607C)
Si autem, ut praedictum est, duo fuerint, honorem sibi invicem humiliter
deferant. Iunior natu eum qui aetate senior est obsequio sanctitatis veneretur:
senior vero aetate iuniorem dictis et exemplis ad bene vivendum informet.
Nobilis genere nequaquam ignobili se praeferat. Sciat autem quia non est
personarum acceptio apud Deum. Neque enim is, qui scientiae doctrinis, et
caeterorum bonorum operum praerogativis pollet, se alteri praeferat, sed potius
de muneribus sibi divinitus collatis Deo gratias agat, semper illud Apostoli
perpendens, quo dicitur: Qui se stare putat, videat ne cadat (I Cor. X, 12) .
Et illud Hieronymi: Timendum est, inquit, et cavendum, ne veterem gloriam et
solidam firmitatem unius horae procella subvertat. Charitatis autem officio se
alterutrum humiliter praeveniant. (0607D) Ad illorum autem infirmitates
procurandas invicem condescendant, et eorum necessitates invicem provideant: et
quotidie, si locus ita fuerit congruus, ita pariter reficiantur utrisque et
spiritualibus et carnalibus dapibus. Una prosperitas sit utriusque similiter et
adversitas, si forte contigerit. Unius voluntas alterius voluntati succumbat.
(0608A) Utrorumque illorum voluntates Domini voluntati, imo servituti
subiiciantur; et non quod singuli singillatim cupiunt, sed quod utrique
disponunt, agant; illam Dominicam semper reminiscentes sententiam: Non veni,
inquit, voluntatem meam facere, sed eius qui misit me, Patris (Ioan, VI, 38).
CAPUT XXV. De instrumentis bonorum operum.
Cum ergo omnium sanctarum
Scripturarum paginae instrumentis bonorum operum sint refertae, et per earumdem
sanctarum Scripturarum campos inveniri possint arma quibus vitia comprimantur
et virtutes nutriantur, necesse est tamen huic regulae sententiam cuiusdam
Patris inserere de instrumentis bonorum operum; in qua sub magna brevitate quid
solitariis agendum quidve vitandum sit, continetur. Oportet enim eos 1.
Imprimis Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute. 2. Deinde
proximum tanquam seipsum. (0608B) 3. Deinde non occidere: hoc est, non detrahere;
quia, ut ait apostolus: Qui detrahit fratri suo, homicida est (Ioan. III) . 4. Deinde non
adulterare. 5. Non furtum facere. 6. Non concupiscere. 7. Non falsum
testimonium dicere. 8. Honorare omnes homines. 9. Et quod sibi quis fieri non
vult, alii ne faciat. 10. Abnegare semetipsum sibi, ut sequatur Christum. 11.
Corpus castigare. 12. Delicias non amplecti. 13. Ieiunium amare. 14. Pauperes
recreare. 15. Nudum vestire. 16. Infirmum
visitare. 17. Mortuum sepelire.
Quaerendum est itaque
quomodo possit solitarius infirmum vel in carcere positum visitare, aut mortuum
sepelire, qui non habet quidem facultatem de cellula foras exire. (0608C)
Infirmum enim, vel in carcere positum, ille procul dubio visitat, qui in lecto
vel in tenebris vitiorum videt aliquem iacere, et morbo suae iniquitatis
laborare, eumque suo exemplo operationibus atque antidoto salubris
exhortationis roborat, quem in bona actione titubare ac debilitari cernebat.
Mortuum quoque ille sepelit qui pro eo devote seduleque preces ad Dominum
fundit: non solum autem mortuum sepelit, sed etiam eum, ut ita dicam, a morte
suscitat, quando videt aliquem funibus peccatorum suorum obstrictum, et in
tenebris suae iniquitatis quodammodo sepultum, eumque ad confessionem ac
poenitentiae lamenta per sacrae admonitionis studium provocat, atque ut ad viam
salutis redeat salubriter instigat. Quocirca sciendum est nobis quia maior
merces est, peccatorem suscitare de vitiis quam mortuum de sepulcro. Sequitur.
18. In tribulatione subvenire. 19. Dolentem consolari. 20. A saeculi actibus se
facere alienum. (0608D) 21. Nihil amori Christi praeponere. 22. Iram non
perficere. 23. Iracundiae tempus non reservare. 24. Dolum in corde non tenere.
25. Pacem falsam non dare. 26. Charitatem non derelinquere. 27. Non iurare, ne
forte periuret. 28. Veritatem corde et ore proferre. 29 Malum pro malo non
reddere. 30. Iniuriam non facere, sed et factam patienter sufferre. 31.
Inimicos diligere. 32. Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere.
33. Persecutionem pro iustitia sustinere. 34. Non esse superbum. 35. Non
vinolentum. 36. Non edacem. 37. Non somnolentum. 38. Non pigrum. 39. Non
murmurosum. 40. Non detractorem. 41. Spem suam Deo committere. (0609A) 42.
Bonum aliquod in se cum viderit, Deo applicet, non sibi. 43. Malum vero semper
a se factum sciat et sibi reputet. 44. Diem iudicii timere. 45. Gehennam expavescere. 46.
Vitam aeternam omni concupiscentia spirituaii desiderare. 47. Mortem quotidie
ante oculos suspectam habere. 48. Actus vitae suae omni hora custodire. 49. In
omni loco Deum se respicere pro certo scire. 50. Cogitationes malas cordi suo
advenientes mox ad Christum allidere. 51. Et seniori spirituali patefacere. 52.
Os suum a malo vel pravo eloquio custodire. 53. Multum loqui non
amare. 54. Verba vana, aut risui apta, non loqui. 55. Risum multum et excussum
non amare. 56. Lectiones sanctas libenter audire. 57. Orationi frequenter
incumbere. (0609B) 58. Mala sua praeterita cum lacrymis vel gemitu quotidie in
oratione Deo confiteri; et de ipsis malis in reliquo emendare. 59. Desideria
carnis non perficere: voluntatem propriam odisse. 60. Praeceptis seniorum in
omnibus obedire, etiamsi ipsi aliter, quod absit, agant; memores illius
Dominici praecepti: Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite
(Matth. XXIII) . 61. Non velle dici sanctum antequam sit; sed prius esse, quod
verius dicatur. 62. Praecepta Dei factis quotidie adimplere. 63. Castitatem
amare. 64. Nullum odisse. 63. Zelum et invidiam non habere. 66. Contentionem
non amare. 67. Elationem fugere. 68. Seniores venerari. 69. Iuniores diligere.
70. In Christi amore pro inimicis orare. 71. Cum discordantibus ante solis
occasum in pacem redire. 72. Et de Dei misericordia nunquam desperare. (0609C)
Ecce haec sunt instrumenta
artis spiritualis; quae cum fuerint a nobis die noctuque ineffabiliter
adimpleta, et in die iudicii reconsignata, illa nobis merces a Domino
recompensabitur, quam ipse promisit: Quod oculus non vidit, nec auris audivit,
nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt eum (I Cor. II, 9) . Officina vero ubi haec diligenter
operemur, claustra vel cellulae sunt solitariorum, et stabilitas in retrusione.
CAPUT XXVI. De observatione mandatorum Dei.
Omnibus quidem Christianis expedit observare et obedire mandatis Domini
nostri Iesu Christi, et maxime solitariis. (0609D) Sed sciendum nobis est quod
ad conservandam memoriam Dei, et ad obediendum praeceptis eius plurimum prodest
etiam secretius et remotius habitare. Nam permixtim vivere cum his qui
negligentius agunt circa timorem Dei, et contemptum habent mandatorum eius,
plurimum nocet; sicut et Salomonis sermo testatur dicens: Cum homine
irreligioso ne habitaveris, ne forte discas semitas eius, et facias laqueos
animae tuae (Eccli. XXXVII, 12) . Et iterum: Ne aemuleris hominem iniustum, ne
imiteris vias eius (Prov. III, 31) . Unde et Petrus apostolus ait: Iustum
igitur et valde iustum est separari eum qui salvari vult, ab eo qui non vult.
(0610A) Hinc Paulus sub magna denuntiatione dicit: Denuntiamus autem vos,
fratres, per adventum Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni
fratre inordinate ambulante (II Thess. III, 6) . Hinc etiam Hieronymus ait:
Negotiatorem clericum, et ex inope divitem, et ex ignobili gloriosum, quasi quamdam
pestem fuge: corrumpunt enim bonos mores confabulationes pessimae. Tu aurum
contemnis, alius diligit; tu calcas opes, ille sectatur; tibi cordi est
mansuetudo, silentium, secretum; illi loquacitas. Hic satis evidenter
ostenditur quod plurimum impedit societas et permixtio eorum qui vitam
dissimilem ducunt.
Igitur ut neque per
oculos, neque per aures recipiamus malas delectationes ad peccandum, et ut
orationi possimus vacare liberius, oportet omnino habitare secretius atque
remotius: hoc enim modo et praecedentes consuetudines a nobis excidere
poterimus, in quibus contra praecepta Dei agebamus. (0610B) Non enim parvus
labor est ut se aliquis a priori non bona consuetudine reflectat ac revocet.
Unde illud vulgare proverbium dicitur: Mala consuetudo aut vix aut nunquam
tollitur. Quapropter si volumus mandata Dei observare et custodire, studeamus
primo omnium nos ipsos abnegare, et crucem Christi tollere et sic eum sequi.
Ipse Dominus ad amorem sui et observationem mandatorum suorum nos provocat,
dicens: Si diligitis me, mandata mea servate (Ioan. XIV, 15) . Et iterum dicit:
Qui habet mea mandata, et servat ea, ille est qui diligit me (Ibid., v. 21) .
Tunc namque diligimus Deum, si eius mandata servamus, et omnia visibilia pro
amore eius contemnimus. E contrario tunc nequaquam eum diligimus, cum eius
praecepta non custodimus. (0610C) Unde Ioannes apostolus ait: Qui dicit quoniam
diligo Deum, et mandata eius non custodit, mendax est (I Ioan. IV, 20) . Vere
enim diligimus Deum, si eius mandata observamus. In operatione autem mandatorum
eius cognoscere possumus utrum Deum diligamus an non. Non enim ordinem
mandatorum Christi hic inserere per omnia disposuimus, sed ex parte, et quantum
ad propositum nostrum sufficit, et praesens ratio postulat. A parte enim totum
intelligitur. Primum itaque ea commemorare oportet quae nos ad amorem Dei et
proximi provocent, id est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex
tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis; hoc est maximum et primum mandatum.
Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. (0610D) In
his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 37) . Unde
beatus Gregorius ait: Praecepta Dominica multa sunt et unum. Multa per
diversitatem operis, unum in radice dilectionis. Si in his duobus praeceptis
tota lex pendet et prophetae, et si utilitas omnium mandatorum una est, et si
omnia mandata unum esse videntur, tunc non est nobis necesse cuncta mandata Dei
in hoc capitulo sigillatim inserere. Sed videamus quid sit quod nobis praecipitur:
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Quid enim est Deum ex toto corde
diligere, nisi ut cor nostrum non sit inclinatum ad ullius dilectionem amplius
quam Dei? (0611A) Verbi gratia, si aurum, si argentum, si varias possessiones
et honores temporales, si mancipia, et animalia, caeteraque huiusmodi toto
affectu diligimus, Deum ex toto corde non amamus. Pro quanta enim parte in
aliquo horum amor cordis nostri fuerit occupatus, pro tanta parte minus est ad
Deum, et pro tanta parte minus diligimus Deum. Sicut enim casta mulier, quae
virum suum amat, nullum alium amat, ita et homo, si Deum amat, mundum non amat:
si autem mundum amaverit, iam Deum ex toto corde non diligit. Et ideo reflectamus cor
nostrum, et mentem nostram, et omnes actus nostros ab amore visibilium rerum,
et Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute diligamus. (0611B)
Tunc enim Deum diligimus, si omnes sensus nostri, qui pertinent ad mentem, Deo
vacant: si intellectus noster Deo ministrat, si sapientia nostra circa Deum
est, si omnis cogitatio nostra ea quae Dei sunt tractat. Tunc etiam vere Deum
diligimus, si semper de eius servitio cogitamus et loquimur, et eius mandata
iuxta vires adimplere satagimus. Deus enim non se verbis tantum vult diligi,
sed corde puro et operibus iustis. Non postulat a nobis aurum neque argentum,
neque aliquid huiusmodi; sed si fuerint nobis ista, dispertiri egentibus
praecipit. Nos ipsos quaerit, in nobis requiescere cupit. Hoc solummodo a nobis
exigit ut eum ex toto corde diligamus, et mandata eius custodiamus, et templa
nostra impolluta ei servemus, quatenus ipse semper in nobis habitet, et nos in
illo permaneamus. Quapropter accedamus ad eum et
copulemur in affectu eius. (0611C)
Sequitur: Diliges, inquit, proximum tuum sicut teipsum. Qui diligit
proximum, inquit Apostolus, legem implevit (Rom. XIII, 8) ; qui autem e
contrario odit, homicida est. Qui proximum suum diligit sicut seipsum, non
occidit illum, non mentitur illi quem diligit, non falsum testimonium de eo
dicit, nec illius rem concupiscit; non insuper hoc quod non vult ut faciat ei
aliquis, facit illi quem sicut seipsum diligit. Sequitur: In his duobus
mandatis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 40) ; iam enim supra
diximus, ut omnium mandatorum una est utilitas, et omnia mandata unum videntur
esse mandatum, ita sibi invicem cohaerent, ut alterum sine altero esse non
possit. (0611D) Nec
enim Deus vere sine proximo, nec proximus vere diligitur sine Deo. Nam, sicut
supra diximus, impossibile est omnia mandata Dei in hoc capitulo inserere, sed
breviter succincteque ea commemoravimus quae nos ad amorem Dei possint
excitare. Sciendum tamen nobis est quia non solum praecepta evangelica, verum
etiam prophetica et apostolica mandata diligentissime scrutari, et fidelissime
observare, et obedire eis debemus. (0612A) Ideoque studeamus Deum ex toto corde
diligere, et mandata eius scrutari, et semper ante oculos mentis habere, et ea
non ex parte, sed per omnia diligere; quatenus illam beatitudinem consequi
mereamur quam ille hymnidicus rex et propheta commemorat dicens: Beati qui
scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum (Psal. CXVIII, 2) .
Studeamus etiam, fratres mei, et proximos nostros ut propria viscera diligere,
ut simul cum eis ad gaudia sempiterna feliciter pervenire et gaudere mereamur.
CAPUT XXVII. Lamentabilis descriptio de his qui praecepta Christi non observant.
De praeceptis ergo
Domini nostri Iesu Christi unum adhuc capitulum excipere volui; sed cum
reminiscerer quod istis temporibus pene iam nemo sit qui ea observare valeat
vel satagat, maius mihi desiderium exstitit flendi quam scribendi. Merito enim
lugendum est praesentis vitae tempus, in quo tot mala tantaque flagitia videmus
quotidie cumulari; quae si velimus per singula considerare, nunquam poterimus a
lacrymis temperare. (0612B) Sic autem omnia confusa, sic cuncta sunt resoluta,
ut iam nec virtutis quidem vestigium usquam appareat. De spurcitiis enim et
luxuriis, atque de caeteris nequitiis, nostris diebus mundum repletum esse
perspicimus: et, quod est omnium malorum infelicius, iam nec ipsi emendamur,
nec aliis emendandi exemplum praebemus; sed sumus velut sepulcra dealbata, quae
a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et
omni spurcitia. Et contigit nobis hoc quod illis solet evenire qui vel
phrenesin patiuntur, vel mente capti sunt; a quibus cum multa turpia et
periculosa vel dicantur, vel etiam gerantur, nec pudoris aliquid, nec etiam
poenitudinis capiunt, quinimo, et magnifici sibi ac sapientiores videntur esse
sanis ac sapientibus. (0612C) Ita ergo et nos, cum omnia quae sanitati contraria sunt gerimus,
nec hoc ipsum quidem quod est sanitas novimus. Si forte enim in corpore parum
aliquid morbi nos pulsaverit, statim medicos adhibemus, et pecunias eis damus,
et omni observantia, quod nobis competit, gerimus, nec prius cessamus quam ea
quae nobis molesta sunt mitigentur. Anima vero cum quotidie vulneretur,
lanietur, uratur, praecipitetur, et modis omnibus pereat, nec parva quidem pro
ipsa nos cura sollicitat. (0612D) Certum est enim quod nos omnes pariter
corrumpit et absumit incuria, dum nemo est qui opportuna praebeat et
inopportuna prohibeat, et cum omnes cura indigeamus, nemo est qui medicinam
praedicationis adhibeat et poenitentiam curationis imponat. Etenim si
religiosus homo aliquis extrinsecus undecunque in his partibus adveniret, et
praeceptorum Christi ac nostrae conversationis confusionem videret, nescio si
alios aliquos magis quam nos inimicos esse et contrarios praeceptorum Christi
iudicaret, et quasi qui studium quoddam habuerimus in omnibus contraria agere
quam Christus nobis praecepit. Sed ne quis putet forte exaggerationis causa a
me haec verba proferri, probamenta iam nunc adhibebo, non aliunde quam de ipsis
Christi mandatis; Christus enim noster in Evangelio ait: Audistis quia dictum
est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio. (0613A) Ego
autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio: qui
autem dixerit fratri suo, racha, reus erit concilio; qui autem dixerit, fatue,
reus erit gehennae ignis (Matth. V, 21, 22) . Haec quidem Dominus Iesus. Nos
autem tanquam increduli et infideles calcamus hanc legem, et quotidie innumeris
iniuriis fratres nostros afficimus, quasi inde aliquid praemii exspectemus. Sed videamus nunc
quantum sit inter iustitiam Pharisaeorum et Christianorum discrimen. Illos occisio reos facit
iudicio, nos autem ira similiter reos facit iudicio. Et si nos ira reos facit
iudicio, quomodo audemus quotidie tam leviter non solum contra iuniores, verum
etiam contra aequales ac maiores nostros irasci? Non solum autem de ira, verum
etiam de omni verbo otioso, secundum eiusdem Domini nostri sententiam,
reddituri sumus Deo rationem. (0613B) Racha enim dicitur inanis et fatuus. Et cum frater noster ita
credat in Christum sicut et nos, quomodo illum audemus inanem, vel fatuum, vel
absque mente vocare? Nam quod Dominus racha et fatue dicit, hoc ostendit quia
nec leve quidem, nec minimum in fratre collatum convicium nobis relaxabitur, ut
non pro omnibus iudicemur, nisi laeso satisfecerimus, et condignam poenitentiam
in hac vita agamus. Et ideo de istis levioribus mandatis sententiam dedit nobis
Christus, ut et de caeteris omnibus quae praevaricamur similiter sentiamus.
(0613C) Praeterea quoque in tantum humanus metus timori Dei praeponitur, ut si
fortiores ac potentiores nostri aliquam iniuriam aut contumeliam nobis faciant,
ipsas etiam prompte et mansuete sustinemus; erga coaequales vero vel inferiores
interdum nec laesi commovemur et irascimur. Quis ergo erit immunis aut alienus
ab hac culpa? Si autem miles terrenus in conspectu regis terreni non ausus est
irasci, neque aliquid suae indignationis ante oculos eius ostendere, quomodo
audemus coram Rege aeterno irasci, et indignationem nostram ante faciem eius
ostendere? Rex ergo terrenus deforis tantum videt hominum corpora, et ipsa
solummodo habet in potestate: Rex vero coelestis cordis nostri conspicit
arcana, et potestatem habet utrumque, et corpus et animam, perdere in gehennam.
(0613D) Propter quod nec erga famulos quidem negligendum est istud praeceptum:
neque enim sine causa debemus contra ipsos irasci, quia et illi a Christo
simili ut nos libertate sunt donati. Neque etiam si aliquem videmus mandatum
Domini praeterire, irasci contra cum debemus, sed potius miserationem et
compassionem erga illum nos habere oportet, secundum eum qui dixit: Quis
infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29) ? Illud autem quod in
sequentibus habetur, quis non infidelium etiam fabulosum iudicet, cum aeterna
Dei voce sancitum sit? ait enim: Si autem offers munus tuum ad altare, et ibi
recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi
munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens
offeres munus tuum (Matth. V, 25) . Nos autem e contra pugnas habentes ad invicem, et dolos in corde
versantes, accedimus ad altare Dei. (0614A) Et cum Deus et Dominus tantam curam
reconciliationis nostrae habeat, ut patiatur munera sua relinqui, et ante
altare imperfecta manere, atque interrumpi mysteria sua, donec eamus, et
iracundiam cum fratribus nostris solvamus, et nodos et inimicitias: nos vero
nec hoc quidem erubescimus, sed dies multos manemus in inimicitiis, et trahimus
sicut funem longum iram et voluntatem malam, ignorantes quod tantum longa erit
nobis poena quantum et discordia. Hoc etiam ad cumulum nostrae confusionis est, ut si quid boni nobis dicatur
de inimico, non credimus; si quid autem mali, hoc solum credimus et
confirmamus. Et si forte irasci nobis accidat, praecipit Dominus ut ante solis
occasum iracundiam nostram finiamus. (0614B) Unde dicit: Sol non occidat super
iracundiam vestram (Ephes. IV, 26) . Nos autem e contra ne hoc quidem contenti
sumus ut iracundiam nostram ultra solis terminum producamus, sed insidias
invicem ponimus, et sive verbis sive rebus supplantare proximos nostros
cupimus. Nam osculum pacis quo tempore munera sacra offeruntur, porrigere
invicem in usu habemus; sed vereor ne plures ex nobis hoc labiis tantummodo
faciant, cum Christus pacem non ex ore, sed ex corde desideret. Unde per haec
Deus potius exacerbari quam placari credendus est. Puritas enim et veritas in
conspectu Dei placent; respuit autem et odit omne quod simulatur et fingitur.
Nam pro his singulis lacrymae nobis fundendae sunt, et confusio habenda est.
(0614C) Caetera vero praecepta quae restant, in sequenti capitulo, ob compendii
causam, breviter et diligenter discutienda relinquimus.
CAPUT XXVIII. Item de eadem lamentatione quae supra.
Iam vero quae de consentiendo adversario, vel de concupiscentia illicita,
et de oculo dextro, et de manu dextra, et de relinquendis uxoribus
praecipiuntur (Matth. V) , quasi
nec scripta sint nec audita, ita contemnuntur. In oculo enim dextro et manu
dextra parentes nostros atque propinquos intelligimus: quod si ad contemplandam
veram lucem nobis impedimento sunt, debemus truncare istiusmodi portiones; ne
dum volumus caeteros lucrifacere, ipsi in aeternum pereamus. (0614D) Nam de non
iurando erubesco proferre in medium, non solum propter iuramenta, sed etiam
propter periuria. Si enim vere iurare crimen est et praevaricatio mandati, de
periurio quid dicamus? Evangelica autem veritas iuramentum non recipit, cum omnis sermo fidelis
pro iureiurando sit. Post haec autem Dominus ait: Si quis te percusserit in dextram maxillam,
praebe illi et alteram; et volenti tecum iudicio contendere, et tunicam tuam
auferre, relinque illi et pallium. Et si quis angariaverit te mille passus,
vade cum illo alia duo. Petenti te, da ei. Et volenti mutuari a te, ne
avertaris (Matth. V, 39) . Ad haec enim quid dicimus? Pro singulis autem his
lacrymae nobis tantummodo proferendae sunt, et confusio habenda est: aperte enim
contra haec omnia militamus. (0615A) Pati autem aliquid ex his quae scripta
sunt ac ferre, neque in verbis, neque in rebus unquam volumus. Sed etsi in
aliquo saltem vel leviter pulsemur, continuo velut ferae bestiae contra eos
insurgimus. Sed licet nos in omnibus contraria agamus quae praecipit nobis
Christus, tamen eminentius ab eo docemur; qui diripuerit, inquit, quae tua
sunt, qui te laeserit, qui tibi nocuerit, non solum pro his quae tibi abstulit,
non indigneris; sed et dilige, et tota charitate constringe, et etiam pro ipso
ad Deum diligenter preces funde. (0615B) Ac si dicatur: Cum ille qui ad
diripienda quae tua sunt iniquo spiritu fuerit accensus, si te prolixiorem
invenerit in largiendo quam ille venerat in diripiendo, quamvis ille sit ferus
et barbarus, erubescet tamen bonitatem tuam, mitigabitur a furore, resipiscet
continuo et facti poenitebit, ac suum quidem peccatum exhorrescet, tui vero
animi virtutem mirabitur et amabit. Sed hoc ubi nunc invenio? Cuius enim talem vitam mirabor?
Neminem autem nunc invenire queo qui hanc iniuriam patienter ferre velit.
Christus enim nos orare pro persequentibus et calumniantibus iubet; nos autem
non solum contra inimicos, sed etiam contra amicos saepe inimicitias et
insidias ponimus. Christus maledicentibus benedici iubet, nos e contra non
solum multiplicatas maledictiones restituimus, sed etiam, si possumus, pro
verbis flagellis eos caedimus. Nonne tibi videntur, o homo, omnimodis contraria
esse, ut dixi, praeceptis Christi quae gerimus? Nonne magis pugnam habemus
contra mandata eius, quam obedientiam? (0615C) Et ideo merito lugemus, et
inobedientiam nostram merito plangimus. Sed dicit aliquis: Impossibilia nobis
praecipit Christus. Quid agis, o homo? nunquid ignoras quid David in Saul
fecit? Quid
Stephanus martyr, qui pro lapidantibus exoravit? (0615D) Oblitusne es quid
ipsemet Christus docuit et fecit, dicens: Pater, ignosce illis, non enim sciunt
quid faciunt (Luc. XXIII, 34) ? Volentibus enim observare Christi praecepta,
non sunt impossibilia, sed levia; nolentibus vero et inobedientibus videntur
esse dura et impossibilia, cum idem Dominus dicat: Onus meum leve, et iugum
meum suave (Matth. XI, 30) . Iam vero quid dicam de hoc quod scriptum est in
oratione Dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris (Matth. VI, 12) ? Quisnam est ex omnibus nobis qui cum
fiducia haec Deo dicere audeat? Nam etsi nihil faciamus inimicis et debitoribus
nostris, habemus tamen intra nos insanabile vulnus irae retentum in corde. Et
si tantummodo non laedas eum qui te laesit, avertis te tamen ab eo, nec
libenter eum vides, manet sine dubio vulnus in pectore, et dolor augescit in
corde. Nunquid tu ita vis propitium tibi fieri Deum, ut non quidem te laedat,
avertat se tamen abs te, et peccatorum tuorum memoriam teneat et videre te
nolit? (0616A) Igitur qualem vis esse erga te Deum, cum peccatorum veriam
poscis, talem te exhibere debes his qui deliquerunt in te, sicut et sapientium
quidam dixit: Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam (Eccli. XXVIII,
3) . Et si homo erga hominem non habet misericordiam, quis propitiabitur
delictis eius? Vellem silere iam et huc usque progressus finem sermonibus meis
imponere. Erubesco enim et confundor ultra procedere. Sed quid iterum tacere
proderit, cum ab ipsis mandatis Christi, quae impugnamus, silenter etiam
arguamur? Quomodo autem latebimus, cum qui novit corda nostra, iudicaturus est
ea? Quid ergo dicam de illo mandato quo iubemur non thesaurizare super terram?
(0616B) Caeteri vero quasi e contrario audierint praeceptum, et quasi dictum
sit ad eos: Thesaurizate omni modo super terram; ita relinquentes coelum
adhaeserunt terrae, et insaniunt erga pecunias congregandas, totoque affectu
odiunt Deum, diligunt autem mammonam. Quod autem dictum est. Nolite cogitare de
crastino, nec audire scio aliquem, nec omnino servare. Et propterea de hoc
mandato dicere aliquid erubesco. Etenim oportebat nos quocunque pacto loquente
Christo et pronuntiante non dubitare, sed credere. Nunc vero etiam cum et
causas et rationes adhibeat mandatorum suorum, atque exemplis ea validissimis
muniat, nec sic quidem erubescimus. Propter hoc enim et avium quae non arant,
neque seminant, et liliorum, quae non nent, similitudines posuit, ut nemo
dubitaret, et tamen nos sicut gentes, aut forte etiam aliquid desperabilius
gentibus de his cogitando consumimur. (0616C) Sed de hoc, ut dixi, mandato plura dicere
erubesco, ad sequentia tamen veniam, si forte alicubi solatium qualecunque mei
pudoris inveniam. Quid ergo sequitur post haec? Nolite iudicare, ut non
iudicemini (Matth. VII) . Ego enim solatium mei pudoris invenire credebam,
augmenta nunc confusionis reperi. Si autem nullum nobis peccatum aliud fuisset
admissum, pro hoc solo gehennae nos tradi satis abundeque sufficeret; quippe
qui in alienis delictis severi et amarissimi iudices residemus, nostras autem
trabes in oculis propriis infixas non videmus: a quo vitio neque saeculi
hominem, neque monachum, neque etiam solitarium ullum facile reperies liberum.
Neque etiam de hoc exhorrescimus quod idem ipse ait: In quo enim iudicio
iudicaveritis, iudicabimini (Ibid.). Nam dic mihi, quid laboris habet ut non iudices alium?
(0616D) Nos autem qui cum possimus sine labore mandatum Dei servare, laboramus
et nitimur ut illud praevaricemur. Quia et revera ipse pronuntiavit de
praeceptis suis quod nihil in eis onerosum sit, sicut paulo ante retuli, id
docens: Iugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30) . Nos namque e
contra gravia efficimus quae ille levia constituit. Quamvis enim sint aliqua
in quibus paululum laboris adhibendum est, tamen quidquid ipse praecepit leve
est, etiam si sit tribulatio. Et si tribulatio, quomodo leve est? Leve, inquam,
est, quia immensum pondus futurae gloriae levem facit praesentis temporis
tribulationem. (0617A) Sequitur: Nolite, inquit, dare sanctum canibus, neque
proiiciatis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6) . Nos vero e contra
laudis amore et iactantiae vitio corrupti, etiam huic praecepto contraria
gerimus, atque hominibus neque intellectum purum habentibus, neque fidem sanam
retinentibus, et insuper peccatorum maculis innexis, sine ulla discretione
mysteriorum secreta nudamus. Multum est enim, si velimus singula quaeque
mandata discutere, quae omnimodis in contemptu habentur ab hominibus, ut illud:
Quodcunque vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis (Ibid.). Nos namque e contrario
omnia facimus hominibus quae ipsi nolumus pati. Et rursum, qui iussi
sumus per angustam viam incedere, per latam semper incedimus. Hi autem qui videntur
sustulisse crucem suam et sequi Christum, de lata et spatiosa via sollicite
requirunt. (0617B) Sic enim facere solent illi qui saeculum relinquere
disponunt. Cum autem de monasteriis aut retrusione vel etiam de locis
habitantium percunctantur, ante omnia de requie tractant et de opportunitate.
Prima tamen sollicitudo statim et prima verba ista sunt: Estne ibi requies quo
eundum est? Inveniuntur ibi ea quae necessaria sunt abundanter? Primum enim, ut
dixi, sollicite requirunt si nihil horum desit quae lata et spatiosa via
deposcit. Quid agis, o
homo? Quid loqueris? Arctam et angustam viam iussus es ambulare, utquid de
requie, utquid de abundantia percunctaris? Verum ne me existimet aliquis haec
dicendo alios incusare, iam nunc de meipso narrabo. (0617C) Quondam cum de
saeculi abrenuntiatione et de solitaria habitatione cogitare coepissem, ego
scio quam sollicite infra memetipsum perscrutabar, unde viverem, et unde mihi
in ipsa habitatione ea quae necessaria sunt corpori praeberentur? Sed et illud
non segniter requirebam, unde haberem vestimenta, unde luminaria, unde etiam
ligna, et legumina, et caetera talia. Ita enim ego cum omni sollicitudine de
requie corporis apud memetipsum tractabam. Heu! quam subtiliter
ille artifex mali diabolus nos decipit, et quanta caecitate oculos nostrae
mentis obducit! Ad regnum coelorum cupimus ascendere, et interrogamus si aliqua
nobis difficultas occurrat in itinere. Ad coeli fastigium et divitias
festinamus: ad ipsas, inquam, divitias, quas nec oculus vidit, nec auris
audivit, neque in cor hominis ascenderunt; et de requie corporis percunctamur. (0617D)
Nam sicut diximus supra, multum est si
velimus singula quaeque mandata Christi in hoc loco discutere. Tamen oportet
nos flere et lugere pro his singulis quae impugnamus, et in contemptu habemus,
quatenus ab ipsis sceleribus quae per inobedientiam et contemptum eorumdem
mandatorum Christi incurrimus, uberrimis lacrymarum fletibus ablui expiarique,
Deo opitulante, mereamur.
CAPUT XXIX. De compunctione cordis.
Compunctio
etenim cordis est humilitas mentis, cum lacrymis, et recordatione peccatorum,
et timore iudicii. Nam ex humilitatis virtute compunctio cordis nascitur.
(0618A) De compunctione cordis confessio peccatorum propagatur. De confessione
peccatorum poenitentia generatur. De poenitentia autem indulgentia peccatorum
percipitur. Quatuor enim sunt qualitates affectionum quibus mens iusti taedio
salubri compungitur; hoc est, memoria praeteritorum peccatorum, recordatio
futurarum poenarum, consideratio peregrinationis suae in huius vitae miseria,
desiderium supernae patriae, quatenus ad eam quantocius valeat pervenire.
Quando ergo ista in corde fiunt, credendum est tunc esse Deum per gratiam cordi
humano praesentem. (0618B) Praeterea quoque oportet nos, qui compunctionem
cordis perfecte desideramus habere, prius animo et mente ab omni perturbatione
ac fluctuatione visibilium rerum secedere, atque ad illa conscendere silentia
ubi quies summa, iugis tranquillitas et pura est serenitas; ibique oculum
mentis nostrae tota intentione semper debemus defixum habere. Oportet etiam nos
diem mortis ante oculos mentis habere, et praeterita peccata ad memoriam
revocare; et eorum qui in inferno gemunt rememorari, et quomodo ibi sunt
animae, in quam amaro silentio, aut in quam pessimo gemitu, vel metu, sive
cruciatu, aut in quali exspectatione et dolore; et pro his infinitas debemus
lacrymas fundere. Recogitemus autem diem resurrectionis, et illud terribile, et
horrendum, atque tremendum iudicium Christi; et praemium iustorum, et repositam
peccatoribus poenam, quam passuri sunt in conspectu Dei. (0618C) Sed et
supplicia omnia, et ignem inexstinguibilem, et vermes immortales, et tartarum
tenebrarum ad memoriam revocemus: et super haec omnia dentium stridorem et
tormenta perpetua pertimescamus. Adducamus etiam ad medium bona, et gaudiosa
gaudia, quae sunt iustis reposita coram Deo et angelis eius in aeterna gloria.
Cogitemus autem quam gloriosi sint illi angelorum chori, quae societas beatorum
spirituum, et quae sit maiestas aeternae visionis Dei. Utrorumque horum
commemorationem iugiter in cordibus nostris habeamus: super iudicia quidem
peccatorum ingemiscamus, super bona vero iustis reposita gaudeamus: sicque fit
ut perfecta compunctio formidinis tradat animum compunctioni dilectionis.
CAPUT XXX. Quod duo sunt genera compunctionum.
(0618D)
Duo igitur sunt compunctionum genera, hoc est, irriguum superius, et
irriguum inferius (Ios. XV, 19) . Irriguum quippe inferius quisque accipit, cum
inferni supplicia flendo pertimescit. Irriguum vero superius accipit, cum sese in lacrymis
coelestis regni desiderio affligit. Sciendum namque est quia nullum habebit accessum ad
compunctionem cordis, is qui in risu et iocis immoderatus fuerit. Non enim
convenit ei qui ad perfectionem nititur ascendere, in modum parvuli insensati
iocari, nec dissolutis labiis risum proferre, sed subridendo tantum mentis
laetitiam indicare. Amentia namque est cum strepitu ridere. (0619A) Parvuli
enim est ludere, perfecti autem viri lugere, iocus vero et risus negligentem et
tepidum efficiunt virum iustum erga Dei servitium. O quantam perniciem
praeparant risus et iocus! et e contrario quantum lucrum afferunt fletus ac
luctus! Quem enim delectat hic ridere, postmodum flebit amarissime; qui autem
hic lugere voluerit, inposterum sine fine gaudebit. Nam et Salvator noster
beatos vocat lugentes; et qui nunc laetantur, flere eos dicit in novissimo.
Unde Iacobus apostolus ait: Miseri estote et lugete, risus vester in luctum
eonvertatur, et gaudium in moerorem (Iac. IV, 9) . Hinc per Salomonem dicitur: Risus
dolore miscebitur (Prov. XIV, 13) . Hinc Gregorius ait: Nemo potest et hic
gaudere cum saeculo, et illic regnare cum Christo. (0619B) Hinc etiam in
collationibus Patrum legitur: Vidit, inquit, senex quemdam ridentem, et ait
illi: Coram coelo et terra rationem totius vitae nostrae reddituri sumus, et tu
rides? Quapropter non nos oblectet puerilis iocus ac risus, sed lectiones
sacrae et spiritualis melodiae cantus. Quamvis enim dura sint corda nostra ad
lacrymas producendas, mox tamen ut psalmorum dulcedo insonuerit, ad
compunctionem cordis animum nostrum inflectit. Multi enim reperiuntur qui
cantus suavitate commoti sua crimina plangunt, atque ex ea parte magis
flectuntur ad lacrymas, ex qua psallentis insonuerit dulcedo suavitatis.
(0619C) Sed studendum nobis est ut etiam post compunctionis tempora, in quantum
Deo largiente possumus, ipsam vim lacrymarum in nosmetipsos conservemus; ne nos
post compunctionem cordis cogitatio fluxa dissolvat; ne mentem nostram vana
laetitia subripiat, ne lucrum compunctionis anima nostra per incuriam fluxae
cogitationis perdat. Sic quippe quod poposcerat, obtinere anima meruit, quia se
post lacrymas in eodem mentis vigore servavit. De qua nimirum scriptum est:
Vultus eius non sunt amplius in diversa mutati (I Reg. I, 18) . Quia igitur non
est oblita quae petiit, non est privata munere quod poposcit. Nos autem quia
post baptisma inquinavimus vitam, rebaptizemus in lacrymis conscientiam
nostram. Qui ergo lacrymas indesinenter fundit, et tamen peccare non desinit,
lamentum habet, sed mundationem non habet. Ubi autem lacrymae abundant, ibi
cogitationes sordidae non approximant. (0619D) Compunctio sanitas animae est,
compunctio illuminatio mentis est; compunctio remissio peccatorum est;
compunctio Spiritum sanctum habitare facit in se.
(CAPUT XXXI. De reverentia et instantia orationis.
Oportet itaque nos certissime scire et veraciter credere, quia assiduitate
orationum adipisci possumus remissionem omnium peccatorum; si tamen actus
orationi et labia cordi non discrepaverint. Melius enim est corde orare cum
silentio sine sono vocis, quam solis verbis sine intuitu mentis; quia non verba
deprecationis Deus intendit, sed cor orantis aspicit. Nam negligentes orationes
nec ab ipso homine impetrare valent quod volunt. (0620A) Si enim cum hominibus
potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et
reverentia; quanto magis Domino Deo universorum cum cordis humilitate et
puritatis devotione supplicandum est! Et non in multiloquio, sed in puritate
cordis nos exaudiri sciamus: et ideo brevis et pura debet esse oratio, nisi
forte ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur. Cum enim in
oratione assistimus, gemere et flere debemus, reminiscentes quam gravia sunt
scelera quae commisimus, quamque dira inferni supplicia quae timemus. Longe
quippe a Deo est animus qui in oratione cogitationibus saeculi fuerit
occupatus. Et tunc veraciter oramus, quando aliunde non cogitamus. (0620B) Sed
valde perpauci sunt qui tales orationes habeant; et licet in quibusdam sint,
difficile tamen est ut semper sint. Tunc autem magis diabolus cogitationes
curarum saecularium nostris mentibus ingerit, quando nos orantes aspexerit. Sed nos e contra tam
perseveranter in oratione persistere debemus, quousque importunas saecularium
rerum cogitationes ab inimico latenter immissas superemus. Quoties enim
quilibet aliquo tangitur vitio, toties se ad orationem subdat; quia frequens
oratio vitiorum impugnationem exstinguit. Et qui laeditur, non desistat orare
pro se laedentibus: quia sicut nullum proficit in vulnere medicamentum, si
adhuc ferrum in eo sit, ita nihil illius oratio proficit, cuius adhuc dolor est
in mente et odium manet in pectore. (0620C)
Tantus ergo debet esse
orantis affectus erga Deum, ut non desperet precis effectum. Inaniter autem oramus,
si spei fiduciam non habemus: Petat autem unusquisque, ut ait Apostolus, in
fide nihil haesitans. Nam qui dubitat, similis est fluctui maris, quae a vento
movetur, atque dispergitur (Iac. I, 6) . Diffidentia enim nascitur ex hoc quod
adhuc se quisque sentit circa peccandi affectionem versari. Multum enim, inquit
Apostolus, valet deprecatio iusti assidua (Iac. V, 16) . In tantum utique
valet, ut etiam per eam daemonia vincantur, et aditus eorum per ipsam
obstruantur, ut non quocunque volunt, vadant. Unde in Tripertita historia
legitur ita. Temporibus Iuliani Apostatae missus est daemon ab ipso in
Occidentem, ut iret velociter et afferret ei inde aliquod responsum. (0620D)
Cum autem pervenisset daemon ille in quodam loco ubi quidam monachus habitabat,
stetit ibidem per decem dies immobilis, eo quod non poterat ultra progredi,
quia monachus ille non cessabat orare neque nocte neque die; et regressus est
sine effectu ad eum qui miserat illum. Cui revertenti dixit Iulianus: Quare
tandiu tardasti? Respondens daemon ait: Et moram feci, et sine actione reversus
sum. Sustinui enim decem dies Publium monachum, si forte cessaret ab oratione
et transirem; et non cessavit, et prohibitus sum transire, et redii nihil
agens. Tunc impiissimus Iulianus indignatus dixit: Cum illuc ingressus fuero,
faciam in eo vindictam. (0621A) Et intra paucos dies Iulianus Dei providentia
interiit. Et continuo unus ex praefectis qui cum eo erant, abiit, et vendidit
omnia quae habuit, et veniens ad senem illum factus est monachus magnus, et sic
permansit cum eo, donec quievit in Domino. Ubi datur intelligi quia oratio
servorum Dei continua non solum homines salvat, sed etiam diaboli tela
exsuperat. Per orationes autem purissimas omnia nobis utilia a Domino
tribuuntur, et cuncta noxia procul dubio effugantur. Idcirco necesse est nobis
et ore et corde sine intermissione orare.
CAPUT XXXII. Quomodo possit aliquis sine intermissione orare.
(0621B)
Dei servum autem, et maxime solitarium, oportet sine intermissione orare,
legere et operari, ne forte mentem otio deditam spiritus malignus invadat. Orationibus
autem mundamur, lectionibus instruimur, operationibus vero corpus, ne forte
superbiat, fatigamus. Sed quaerendum nobis est quomodo quis possit sine
intermissione orare. Quidam enim dicere volunt quod ille sine intermissione
orat qui canonicas horas observat. Nobis vero non expedit caeteris horis ab
oratione vacare; sed secundum Apostolum sine intermissione debemus orare. Sic
autem Domino miserante poterimus illud praeceptum implere, id est, si iugiter
lingua orare non possumus, vel corde oremus: et si ore, vel corde nequimus, vel
etiam actus nostri tales sint ut semper pro nobis Deum exorent. (0621C)
Under in Collationibus
Patrum tale datur exemplum: Lucius abbas interrogavit quosdam fratres, dicens:
Quod est opus manuum vestrarum? At illi dixerunt: Nos non contingimus aliquod
opus manuum; sed, sicut Apostolus dicit, sine intermissione oramus. Dixit eis
senex: Et non manducatis? illi autem dixerunt: Etiam manducamus. Et dixit eis:
Quando ergo comeditis, quis orat pro vobis? Et iterum interrogavit eos dicens:
Non dormitis? Et illi dixerunt: Etiam dormimus. Et senex adiecit: Cum dormitis,
quis orat pro vobis? Et non invenerunt quid ad haec responderent ei. Et
adiecit: Ignoscite mihi, fratres, quia ecce non facitis sicut dixistis. Ego
autem ostendam vobis quia operans manibus meis sine intermissione oro. (0621D)
Sedeo namque, iuvante Domino, infundens mihi paucas palmulas, et facio ex eis
plectam, et dico: Misereremei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et
secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam (Psal. L, 1) .
Et dixit eis: Oratio haec est, an non? Et dixerunt ei: Etiam. Ille autem dixit:
Quando permansero tota die laborans, et orans ore vel corde, facio plus aut
minus sex nummos, et duos ex his dono pauperibus foras ad ostium, et residuos
expendo in usus meos et discipulorum meorum. (0622A) Ille vero qui accepit
illos duos denarios orat pro me tempore quo ego manduco vel dormio, atque ita
per gratiam Dei impletur in me hoc quod scriptum est: Sine intermissione orate
(Rom. I, 9) . Quapropter oportet nos, sicut praedictum est, ore vel corde
indesinenter orare, vel tale opus facere ut ipsum pro nobis Deum exoret.
Illud quoque huic
apostolico praecepto quasi contrarium esse videtur quod Dominus ait: Orantes
autem nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt (Matth. VI, 7) . Itaque
animadvertendum est quod Dominus non dixit: Nolite multum orare, sed Nolite
multum loqui, sicut ethnici faciunt, qui secundum politam eloquentiae
facultatis facundiam orant. Ille enim sine intermissione ad Deum orat, qui
peccanti in se fratri dimittit; qui non ab hominibus, sed a Deo laudem quaerit,
qui adversus turbam vanorum phantasmatum ostium cubilis cordis sui claudit: et
ne aliquod impedimentum eius oratio patiatur, in amore Dei mentis oculum figit.
CAPUT XXXIII. Quod omnes vanae cogitationes ex illusione daemonum fiunt.
Nulla ergo virtus est in conversatione
servorum Dei quae talem habeat laborem quomodo oratio. Dum enim voluerit homo
Deum suum orare, semper daemones festinant orationem eius interrumpere,
scientes quia ex nulla alia re tantum impediuntur, quantum per orationem ad
Deum fusam. Siquidem omnem alium laborem quem homo in conversatione religiosa
positus assumpserit, quamvis instanter agat, habet tamen aliquam requiem.
Oratio autem, ut dictum est, nullam habet requiem. (0622C) Qua de re in Vitis
Patrum ita legitur: Quodam tempore, nocte daemon ad ostium cellulae beati
Macarii pulsavit, dicens: Surge, abba Macari, et eamus ad collectam, ubi
fratres ad vigilias congregantur. Sed ille, qui gratia Dei repletus erat prudentia, falli non poterat,
intellexit diaboli esse fallaciam, et ait: O mendax et veritatis inimice! quae
tibi societas cum collecta et congregatione sanctorum? At ille: Latet ergo te,
inquit, o Macari, quod sine nobis nulla congregatio monachorum agitur? Tum
ille: Imperet, inquit, tibi Dominus, immunde. Et ille adiecit: Veni denique, et
videbis opera nostra. His dictis, daemon discessit. Et abbas conversus ad
orationem petiit a Deo ut ei ostenderet si hoc verum esset quod gloriatus est
daemon. (0622D) Abiit ergo ad collectam ubi a fratribus vigiliae celebrabantur,
et iterum in oratione Dominum deprecatur ut sibi verbi huius veritatem
ostendat; et ecce vidit per totam ecclesiam quasi parvulos quosdam Aethiopes
discurrere huc atque illuc et velut volitando deferri. Discurrentes ergo illi
Aethiopes pueruli singulis quibusque sedentibus alludebant: et si cui duobus
digitulis oculos compressissent, statim dormitabat. Si cui vero in os
misissent digitum, oscitare eum faciebant. Ubi vero post psalmum ad orandum
proiecissent se fratres, percurrebant nihilominus singulos, et ante alium
iacentem in oratione quasi in mulierum speciem vertebantur; ante alium autem
quasi aedificantes, aut aliquid portantes, ac diversa quaeque agentes
apparebant; et quaecunque daemones quasi ludendo formassent, haec illi orantes
in cordis sui cogitatione versabant. (0623A) A nonnullis tamen ubi aliquid
horum agere coepissent, quasi quodam repulsu praecipites deiiciebantur, ita ut
nec stare quidem prorsus aut transire iuxta eos auderent. Aliis vero etiam
supra dorsa et cervices ludebant. Haec cum vidisset sanctus Macarius, ingemuit
graviter, et ait cum lacrymis: Exsurge, Domine, ut dispergantur inimici tui, et
fugiant a facie tua; quoniam impleta est illusionibus anima nostra. Post
orationem autem vocatis seorsum singulis quibusque fratribus ante quorum faciem
daemones variis imaginationibus ludentes, requisivit ab eis si in oratione vel
aedificandi, vel portandi cogitationes habuerint, vel ita agendi talia diversa
quae unicuique imaginata per daemones viderat; et singuli eorum confitebantur
ita fuisse in corde suo ut ille arguebat eos. (0623B) Et tunc
intellectum est quod omnes vanae et superfluae cogitationes, quas somniorum,
vel psalmorum, seu orationum tempore unusquisque conceperit, illusione daemonum
fiant. Ab his autem qui omni custodia servant cor suum facile repelluntur
Aethiopes. Deo enim coniuncta mens, et in ipso tempore praecipue orationis
intenta, nihil alienum, nihil superfluum recipit.
CAPUT XXXIV. Quod cantantibus et psallentibus praesentia Dei et angelorum semper adsit.
Quoniam quamvis ubique Deum per
potentiam divinitatis esse noverimus, et oculos eius speculari bonos et malos
credamus, praecipue tamen sine aliqua dubitatione, cum divino officio
assistimus, per gratiam nobis eum adesse praesentem credimus. Ideoque semper
memores simus quod Propheta ait: Servite Domino in timore (Psal. II, 11) . Et
iterum: Psallite sapienter (Ibid.). . Tunc etiam angelici spiritus maxime nobis
praesentes adesse credendi sunt, cum divinis specialiter mancipamur obsequiis,
id est, cum lectionibus sacris aurem accommodamus, vel psalmodiae operam damus,
vel orationi incumbimus, vel etiam missarum solemnia celebramus. Unde idem
Propheta ait: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII, 2) .
Quapropter solerter nobis studendum est ut cum ad divinum officium vel ad missarum
solemnia celebranda convenimus, semper memores simus qualiter nos oporteat esse
in conspectu Dei et angelorum eius. (0623D) Et sic stemus ad psallendum ut mens nostra
concordet voci nostrae. (0624A) Sic enim Apostolus ait: Psallam spiritu,
psallam et mente (I Cor. XIV, 15).
Cavendum est autem ut
non negligenter, nec tepide, vel inhoneste divinum officium celebremus, neque
ad perficiendum pigre adveniamus; ne, quod absit, in illam sententiam incidamus
qua dicitur: Maledictus homo qui opus Dei fecerit negligenter (Deut. XXVII, 15) . Observandum est ut ne quid in
oratoriis, vel in cellulis nostris inhonestum vel indecens, ne quid ineptum,
vel perversum, aut cogitationibus, aut verbis, aut actibus perpetremus; sed cum
timore et veneratione coeleste compleamus officium, quatenus in conspectu Dei
et angelorum eius digni efficiamur astare, et Dominus ad nos veniens non quod
condemnet in nobis, sed potius quod remuneret, inveniat.
CAPUT XXXV. De laude psalmorum et dispositione horarum in quibus psallere debemus.
Psalmorum denique assidua
decantatio tristia corda consolatur, gratiores mentes facit, fastidiosos
oblectat, inertes exsuscitat, peccatores ad lamenta invitat. Nam quamvis dura
sint corda nostra, tamen mox ut psalmorum dulcedo insonuerit, ad profectum
pietatis animum nostrum inflectit. Omnis enim duritia cordis eorum dulcedine
emollitur: et sicut orationibus regimur, ita psalmorum studiis delectemur.
(0624B) Oratio autem in praesenti tantum vita pro remedio peccatorum
effunditur; psalmorum autem decantatio perpetuam Dei laudem demonstrat, et
gloriam sempiternam. Sic enim scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula
saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5) . Cuius operis frequentiam quicunque fideliter intentaque mente
exsequitur, quodammodo angelis sociatur. Quocirca necesse est ut certis horis
certisque temporibus nostrae servitutis officia persolvamus, id est, matutino,
prima, tertia, sexta, nona, vespera et completorio. (0624C) De his diurnis
horis ait propheta David: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 64) .
De nocturnis autem vigiliis idem ipse propheta ait: Media nocte surgebam ad
confitendum tibi (Ibid., V. 62) . Et rursus dicit: Memor fui nocte nominis tui, Domine (Psal. LXII, 7) . Et
rursus dicit: Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te
(Ibid.).
Propterea quoque de
divinis in noctibus officiis caeterisque horis diei ab oratione nos non oportet
vacare, sed semper per intervalla horarum aut oremus, aut legamus, aut aliquod
opus manuum exerceamus, quatenus taedium cordis et cogitationum evadere
possimus, sicut legitur fecisse beatus Antonius. Qui quodam tempore cum sederet
in eremo, animus eius taedium et confusionem cogitationum incurrit, quia nondum
adhuc instanter laborabat, et ait ad Deum: Domine, volo salvus fieri, et non
permittunt me cogitationes meae. Quid faciam in hac tribulatione, et quomodo
salvus ero? (0624D) Et post pusillum surgens exiit foras, et vidit quemdam
tanquam seipsum sedentem et operantem; denique vidit eumdem ipsum ab opere
surgentem et orantem, et iterum sedentem, et flectam de palmis facientem; inde
rursus ad orationem surgentem. Erat autem angelus Domini missus ad correctionem
et cautelam dandam Antonio. Post haec audivit vocem angeli dicentis: Sic fac,
et salvus eris. Ille autem hoc audito, magnum gaudium sumpsit atque fiduciam.
Et ita postea faciens, salutem quam quaerebat invenit. Ita et nos facientes,
Deo opitulante, salvabimur. Numerum quoque et mensuram psalmorum quos quotidie
canere debemus hic minime describimus, quia hoc quod Apostolus sine
intermissione praecipit agere, ego nullatenus praesumo determinare. (0625A)
Testis sit unicuique conscientia sua, quia Deum, quem nulla fallunt occulta,
inspectorem cordis sui omni hora habebit. Oportet praeterea nos orare
indesinenter pro nostris benefactoribus, et pro omnibus hominibus, pro regibus
et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam
habere possimus. Sciendum vero est quia quanto quisque magis assiduus fuerit in
oratione, tanto feliciorem remunerationem recepturus est in aeterna
beatitudine. Luminaria vero cum omni diligentia sive de propriis laboribus seu
de fidelium oblationibus in suis oratoriis noctis tempore provideant solitarii.
CAPUT XXXVI. Si quotidie corpus Domini quilibet audeat sumere vel missam cantare.
(0625B)
Non mea itaque opinione, sed sanctorum Patrum assertione haec utraque reor
fieri posse, id est, et missas quotidie celebrare, et sacrosancta corporis et
sanguinis Domini mysteria quotidie cum tremore et timore sumere; ab his tamen,
qui mundi sunt ab omni inquinamento carnis ac spiritus, et hoc cum metu magno
et pavore: quia qui tantum hospitem cupit intra se suscipere, castus debet esse
non solum in corpore, sed et mundus in corde. Nam fuit quidam venerabilis Pater
nomine Apollonius, qui hoc monebat fratres, ut, si fieri posset, quotidie
communicarent mysteriis Christi, ne forte, qui se ab his longe facit, longe
fiat a Deo. (0625C) Qui autem, inquit, frequentius hoc suscipit, frequentius
ipsum sine dubio Salvatorem suscipit; quia idem ipse ait: Qui manducat meam
carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo (Ioan. VI, 53) . Sed
et ipsa commemoratio Dominicae passionis cum assidue sit a servis Dei
celebrata, primum per hoc commonitio datur, ut studeat unusquisque ita paratus
inveniri, ne indignus Dominicis mysteriis habeatur. De hac denique re beatus
Gregorius in libro Dialogorum ait: Debemus itaque praesens saeculum tota mente
contemnere, quotidiana Deo lacrymarum sacrificia offerre, quotidianas carnis et
sanguinis eius hostias immolare. Haec namque singulariter victima ab aeterno
interitu animam salvat. Sed necesse est ut cum haec agimus nosmetipsos in
cordis contritione mactemus. (0625D) Et fidenter dico, quia salutari hostia
post mortem non indigebimus, si ante mortem Deo hostia ipsi fuerimus.
Quapropter bonum est ut quod quisque post mortem suam sperat pro se agi per
alios, agat ipse dum vivit per se. Beatius quippe est liberum exire de carcere,
quam post vincula libertatem quaerere. Hinc iterum idem papa in eodem libro
adnectit dicens: Nam vir vitae venerabilis Cassius Narniensis episcopus fuit,
qui quotidianum sacrificium Deo offerre consueverat, ita ut pene nullus dies
vitae eius abscederet quin omnipotenti Deo hostiam placationis immolaret. Dum
autem sese cum lacrymis mactaret, mandatum Domini per cuiusdam sui presbyteri
visionem suscepit, dicens: Age quod agis, operare quod operaris, non cesset pes
tuus, non cesset manus tua. (0626A) Natalitio apostolorum venies ad me, et
retribuam tibi mercedem tuam. Qui cum post annos septem ipso natalitio
apostolorum die missarum solemnia peregisset, et mysteria sacrae communionis
accepisset, e corpore exivit. Qua in re pensandum est quantum praesidium sit
quotidie sacrosancti corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi hostias
immolare; et patenter ostenditur quam salubre est vesci tanto medicamine. Unde quidam venerandus poeta dixit:
Magnum praesidium est
sacro libamine pasci
Si cor participis
crimina nulla premunt. Hinc etiam egregius doctor Augustinus dixit: Nihil sic
debet formidare Christianus quam separari a corpore Christi. (0626B) Si enim
separatur a copore Christi, non est membrum eius; si non est membrum eius, non
vegetatur spiritus eius. Unde ait Apostolus: Quisquis spiritum Christi non
habet, hic non est eius (Rom. VIII, 9).
Quapropter faciat
unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neque enim
inter se litigaverunt, aut quisquam eorum alterum alteri se praetulit, Zachaeus
scilicet et centurio; cum alter eorum gaudeus susceperit Dominum, alter vero
dixerit: Non sum dignus, Domine, ut intres sub tectum meum (Luc. VII, 6) . Ambo
Salvatorem honorificantes diverso et quasi contrario modo; ambo peccatis
miseri, ambo misericordiam consecuti. Sic et sacramentum Dominici corporis et sanguinis unus
honorando non audet quotidie sumere, alter similiter honorando non audet ullo
die praetermittere.
CAPUT XXXVII. Si post illusionem, quae per somnium solet accidere, debeat quis missam celebrare an non?
Nam, ut ait beatus Gregorius, in ipsa
illusione, quae per somnium solet accidere, necessaria est valde discretio,
quae subtiliter pensare debeat ex qua re accidat menti dormientis. Aliquando
enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate vel infirmitate, aliquando
contingit ex cogitatione. Et quidem cum ex naturae superfluitate vel
infirmitate evenerit, omnimodo haec illusio non est timenda. Unde ait Propheta: Quoniam
Dominus cognovit figmentum nostrum (Psal. CII, 14) . Sed quando hoc acciderit,
lotus tantummodo aqua, valet se sociare divinis sacramentis. (0626D) Cum vero
appetitus gulae ultra modum in sumendis alimentis rapitur, atque ideo humorum
receptacula gravantur, habet exinde animus quemdam reatum, non tamen usque ad
prohibitionem percipiendi sacramenta vel missarum solemnia celebrandi, cum
fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi ministerium, pro eo quod Sacerdos
alius in loco deest, ipsa necessitas compulit, vel amor sacrificandi animum ad
hoc ipsum compellit. (0627A) Nam si adsunt alii qui implere mysterium valeant,
illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet;
sed ab immolatione divini Sacramenti abstinere, ut arbitror, humiliter debet,
quousque dignis fletibus reconciliatus et aquarum effusione lotus, accedere
iterum valeat ad sacra mysteria. Si vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur
illusio menti dormientis, patet animo reatus suus. Videt enim a qua radice
inquinatio illa processerit; quia quod sciens cogitavit, hoc nesciens pertulit.
Et quando hoc fit, necesse est ut humiliter se subtrahat divinis mysteriis, et
prius per aquam abluat sordes corporis, et per poenitentiam abstergat vulnus
cordis; et sic demum, Domino propitiante, reconcilietur vivificis sacramentis.
Nam in Evangelio Dominus dicit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam
moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28) . In corde suo, inquit, non in
corpore. (0627B) Ideo Scriptura alibi nos admonet, dicens: Omni custodia serva
cor tuum (Prov. IV, 23) . Nam sunt alii quibus ita plerumque illusio nascitur,
ut eorum animus etiam in sonmo positus turpibus imaginationibus non foedetur.
Qua in re unum ibi ostenditur, si ipsa mens non tamen sit rea, vel suo iudicio
libera, cum se et dormiente corpore nihil meminit vidisse. Siquidem, ut quidam
Patrum ait, si tale aliquid evenerit per somnum absque phantasiis mulierum, non
est peccatum. Ingenitus, inquit, humor in corpore, cum propria repleverit
receptacula, suis necesse est ut meatibus digeratur. Ubi vero visus mulierum et
blandimenta carnis per somnia occurrunt, si per superfluas et illecebrosas
cogitationes contigerit, peccatum esse dicebat. (0627C) Praeterea quoque
sciendum est quia tres sunt motus corporales: unus quidem naturalis, alius
autem ex plenitudine ciborum, quando nutritur et fovetur corpus cibis ac
potibus, ex quibus calor et sanguis crescunt et excitant corpus ad libidinem;
propter quod Dominus ait: Videte ne graventur corda vestra in crapula et
ebrietate (Luc. XXI) . Tertius vero motus est ex insidiis et invidia veniens
daemonum. Quapropter oportet ut ipsam nimiam abundantiam fluxusque libidinum
per multam continentiam, et per multa ieiunia, et per continuas orationes
restringamus; quia, ut ait beatus Augustinus, sicut occisus inimicus non facit
nobis iniuriam, sic mortificata caro non turbabit animam nostram. (0627D)
Denique hi qui in deliciis vivunt, si forte corporis sui aegritudo deposcat, ab
omnibus quae iudicaverit medicus esse noxia abstinebunt absque mora; cur non
multo magis hoc nos facimus, quibus sanitas animae et spiritus est expetenda? Tales
enim debet Dominus habere ministros, qui nulla carnis contagione corrumpantur,
sed potius castitatis continentia splendeant mente et corpore.
CAPUT XXXVIII. De assiduitate lectionis et orationis.
Oportet autem nos assiduitatem habere legendi
et instantiam orandi. Nam assiduitate lectionis munitur homo a peccato, iuxta
Prophetam qui ait: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal.
CXVIII, 11)
. Haec sunt enim arma, lectio videlicet et oratio, quibus diabolus expugnatur
et aeterna beatitudo acquiritur. (0628A) His enim armis vitia comprimuntur et
virtutes nutriuntur. In his ergo, quasi in speculo quondam seipsum considerare
potest homo, qualis sit, vel quo tendat, aut qualiter se dirigat. Ideoque qui
vult cum Deo semper esse, debet frequenter legere et frequenter orare. Nam cum
oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur.
Geminum autem confert donum lectio sacrarum Scripturarum: unum, quia
intellectum mentis erudit; alterum, quia a mundi vanitate hominem abstrahit, et
ad amorem Dei perducit. Lectio assidua timorem gehennae incutit, animam
purificat et ad gaudia superna legentis cor instigat. (0628B) Sicut enim ex
carnalibus escis alitur caro, ita ex divinis eloquiis nutritur ac pascitur
interior homo; unde ait Propheta: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua,
Domine, super mel et favum ori meo (Ibid. v. 103)! Omnis plane Scriptura sancta
ad nostram scripta est salutem et doctrinam, ut per consolationem Scripturarum
in bonis actibus proficiamus. Sicut enim caecus saepius offendit quam videns,
sic ignorans Dei legem ignoranter saepius peccat quam ille qui eam novit. Multi
namque habent intelligentiae ingenium, sed negligunt lectionis studium; et quod
legendo scire potuerunt, negligendo nesciunt. (0628C) Multi etiam legunt, et ab
ipsa lectione ieiuni sunt; de quibus ait Propheta: Seminastis multum et
intulistis parum; comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis
ebriati (Aggaei I, 6) . Multum cordi suo seminat, sed parum recipit, qui de
mandatis coelestibus vel legendo, vel audiendo multa cognoscit, sed negligenter
operando pauca fructificat. Comedit, et non satiatur, qui verba Dei audiens
lucra vel gloriam saeculi concupiscit. Bibit, et non inebriatur, qui ad vocem
lectionis vel praedicationis aurem inclinat, sed mentem non mutat. Bibit, et
inebriatus non est, qui ea quae sunt huius saeculi adipisci desiderat. Solet
enim per ebrietatem bibentium mens turbari. Si enim quis debriatus esset,
mentem procul dubio mutasset, ut terrena iam non quaereret, iam vana et
transitoria, quae amaverat, non amaret. Ille enim beatissimus est, qui divinas
Scripturas legens verba vertit in opera. Nemo enim potest sensum Scripturae
sacrae plene cognoscere, nisi legendi familiaritate. (0628D) Nam sicut terra,
quae quanto amplius excolitur, tanto uberiorem fructum reddit; sic quanto
quisque frequentius legit, tanto ex ea uberiorem intelligentiam capit. Non
oportet solitarios gentilium libros legere, ne forte per oblectamenta inanium
fabularum vel figmenta poetarum mentem excitent ad incentiva libidinum. Neque
etiam secreta Dei nimis oportet rimari, Scriptura dicente: Altiora te ne
quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccl. III, 12) . Unde Apostolus
mirans aiebat: O altitudo divitiarum scientiae et sapientiae Dei, quam
inscrutabilia sunt iudicia, et investigabiles viae eius (Rom. XI, 33)!
Quapropter caute meditanda, cautoque sunt sensu ea quae leguntur rimanda; et
iuxta Apostoli mandata, teneamus quae recta sunt, et refutemus ea quae
contraria veritati existunt. (0629A)
Sicque in bonis instruamur, ut a malis Deo auxiliante illaesi permaneamus.
CAPUT XXXIX. De quotidiano opere manuum solitariorum.
Si quando enim ab oratione et lectione cessemus, manuum operationibus
insistere debemus, propter hoc quod scriptum est: Otiositas inimica est animae.
Antiquus etenim hostis eum quem otiosum invenerit facile ad vitia rapit; nam
sancti Patres nostri et apostoli de labore manuum suarum vivebant. (0629B) Unde
Apostolus Thessalonicensibus scribens, ait: Ipsi enim scitis quemadmodum
oportet imitari nos; quoniam non inquieti fuimus inter vos; neque panem gratis
manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes manibus
nostris, ne quem vestrum gravaremus. Non quasi non habuerimus potestatem, sicut
et caeteri, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Nam cum
essemus apud vos, denuntiabamus, quoniam si quis non vult operari, nec manducet
(II Thess. III, 7-10) . Cum enim iste sanctus apostolus, qui Evangelium
praedicabat, nolebat panem gratis manducare, sed in labore et fatigatione
victum quaerebat, quo nos fiducia otiosis manibus gratis panem comedere
audebimus, quibus non solum nulla praedicatio verbi commissa est, sed ne ulla
quidem, nisi animae nostrae solius cura mandatur? Proinde necesse est nobis
laborare manibus nostris quod bonum est, ut habeamus unde vivamus, et unde
aliquid necessitatem patientibus tribuamus. (0629C) Unde sanctus Caesarius dixit:
sic lectioni et orationi debetis incumbere, ut etiam manibus possitis aliquid
exercere; maiorem quoque diei partem sancto operi dedicare. Sed quaerendum
nobis est cur doctor gentium et praedicator Evangelii dicit se non panem ab
aliquo gratis manducasse, qui novit Dominum praecepisse, ut qui Evangelium
annuntiant, de Evangelio vivant (I Cor. IX, 14) . Et rursum: Dignus est
operarius mercede sua et cibo suo (Luc. X, 7) . Ideo quippe manibus operabatur
unde vivebat, quia indignum erat ab his aliquid accipere qui errori studebant.
Peccat enim, et libertatem praedicandi amittit, qui ab eo accipit munus, qui
ideo dat ne corripiatur. (0629D) Unde idem apostolus dicebat: Omnia mihi
licent, sed non omnia mihi expediunt (I Cor. VI) . Hoc ideo dixit quia licebat
illi ab his queis praedicabat sumptus accipere; sed quoniam sciebat
pseudo-apostolos occasionem accipiendi quaerere, noluit ab his accipere, ne
causa ventris vigor evangelicae veritatis torpesceret. Non enim instanter
potest argui, a quo accipitur. Quamvis enim idem apostolus pro occasione
superius dicta elegerit manibus suis laborare unde viveret, tamen quoties illi
necessitas erat, a fidelibus victum accipiebat. Itaque cum esset quodam tempore
in magna indigentia, missum est illi a fratribus unde necessitati et
indigentiae eius ministraretur. Respondit autem illis gratias agens, et dixit:
Bene fecistis communicare necessitatibus meis. Ego enim didici in quibus sum,
sufficiens esse. (0630A) Scio enim esurire et abundare, novi et penuriam pati.
Omnia possum in eo, qui me confortat. Verumtamen vos bene fecistis mittere
usibus meis (Phil. IV, 14) . Hic autem ostenditur quia aliquando accipiebat
sustentationem necessitatis a fidelibus. Qua de causa beatus Augustinus nobis
dat consilium, dicens: Qui ergo non possunt facere sicut Paulus, ut manibus
suis se transigant, accipiant a populo unde sustentent suam necessitatem, sed
non negligant eorum infirmitatem. Si in nostra, inquit, domo vel societate
aeger est aliquis, non prohibeo religiosos, vel religiosas mittere illi, quod
eis videtur, ut mittant; neque istis prohibeo, ut non recipiant. (0630B) Nam et
ipse Dominus, cui angeli ministraverant, loculos habebat, et a fidelibus oblata
suscipiens, et suis discipulis et aliis indigentibus, necessaria tribuebat.
Quanquam autem ita
dictum sit, oportet tamen solitarios propriis manibus instanter laborare,
etiamsi aliunde habuerint unde vivant. Sic faciebat Paulus primus et
probatissimus eremitarum. Cum esset in eremo vastiore, securus erat de victu,
quia de fructibus palmarum, et de oleribus herbarum vescebatur tantum; tamen
colligebat folia palmarum, et quotidianum pensum, velut exinde sustentandus
esset, a semetipso iugiter exigebat. Cumque opere totius anni antrum eius
fuisset impletum, id quod sollicita cura laboraverat annis singulis, igne
supposito concremabat. (0630C) Iste enim non pro necessitate victus, ut dictum
est, laborabat, sed pro corporis afflictione, et cordis purgatione, atque
cogitationum soliditate, seu perseverantia cellae faciebat. Dicebat autem, sine
opere manuum nec in loco posse perdurare solitarium, nec ad perfectionis culmen
aliquando conscendere. E contra vero fuit alius frater, qui veniens ad abbatem
Silvanum in monte Sina, vidit ibi fratres operantes, et dixit eis: Nolite
operari cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Maria optimam
partem elegit. Et dixit senex discipulo suo: Vade, voca fratrem istum, et mitte
illum in cellam ubi nihil est. Et cum facta fuisset hora nona, intendebat idem
frater ad ostium si mitterent alii, et vocarent eum ad manducandum. Et cum nemo
loqueretur ei, surgens venit ad senem, et dixit ei: Abba, manducaverunt hodie
fratres? Et dixit ei senex: Etiam iam comederunt. (0630D) Et ille: Et quare,
inquit, me non vocasti? Et senex respondit: Tu homo spiritualis es, et hoc cibo
non indiges; nos autem carnales sumus, et manducare volumus, ideo manibus
nostris operamur: tu vero bonam partem elegisti, tota die legens, et nolens
sumere carnalem cibum. Qui cum hoc audisset, prostravit se in terram humiliter
poenitentiam agens, et dixit: Ignosce mihi, abba. Et senex dixit ei: Puto quod
opus habet omnino Marthae Maria. Per Martham enim Maria laudatur. Quapropter
opus habent solitarii propriis manibus laborare et operari unde pascantur; quia
qui otiosa quiete perfruitur, nisi operi manuum institerit, et nisi
spiritualiter vixerit, more pecudum se componit. (0631A)
Si quid vero ex operibus
solitariorum venundandum est, videant ipsi per quorum manus transeunda sunt, ne
aliquam fraudem praesumant inferre. Memorentur semper Ananiae et Saphirae, ne
forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, hanc isti in anima patiantur. In
ipsis autem pretiis non subripiat avaritiae malum, sed semper aliquantulum
vilius detur quam ab aliis saecularibus datur, ut in omnibus glorificetur Deus.
CAPUT XL. Quod certis horis occupari debent solitarii in labore manuum.
Ergo statutis certisque temporibus occupari solent solitarii in oratione et
lectione, et certis iterum in labore manuum. (0631B) Ideoque hac dispositione
credimus utraque tempora ordinari, id est, ut omni tempore a mane usque ad
horam pene tertiam orationi et lectioni vacent. Ab hora autem tertia usque ad
horam quasi nonam laborent, quod necessarium fuerit, nisi forte paululum in
stratis suis aestivo tempore pausare voluerint; et semper intermisceatur oratio
cum opere. A nona quoque hora usque ad vesperam iterum orationi et lectioni
vacent.
Si vero necessitas loci
aut paupertas exegerit, magis in labore manuum demorentur. Omnia tamen
mensurate fiant propter pusillanimes. Dominicis vero diebus sive festis,
orationi tantum et lectioni vacent. In noctibus quoque vigilias sacras et
orationes purissimas devotissime peragant. (0631C) Infirmi namque solitarii
talia opera agant, ut nec otiosi sint, nec violentia laboris opprimantur. Qui
vero ita fuerint infirmati, aut senectute gravati, ut neque legere, neque
operari queant, vel orationi tantum iuxta vires suas devotissime instent. Hoc
sane praecipue monentes, ut si forte cui haec dispositio displicuerit, ordinet
si melius aliter iudicaverit. Quibus autem
horis reficere debeant, in antea, Domino miserante, dicturi sumus.
CAPUT XLI. Ut solitarii nihil proprium habeant, et oblationes fidelium suscipiant.
Nihil ergo proprium solitarii habeant praeter utensilia et vilia
supellectilia sine quibus vivere nullatenus possunt. (0631D) Victum vero
rationalem, et vestem simplicem, aut de proprio labore, aut de fidelium
oblatione habeant. Quidquid autem his superfuerit, pauperibus tribuant. Nam,
sicut in superiori capitulo continetur, licitum est eis a populo oblata
suscipere, ad suam et pauperum indigentiam sustentandam. Unde in libro Prosperi
ita legitur: Propterea, inquit, Deus voluit cultores suos omnibus quae habentur
in mundo renuntiare, ut exclusa mundi cupiditate, divina in eis charitas possit
augeri vel perfici. (0632A) Et ideo decimas atque primitias frugum, primogenita
et sacrificia pro peccato, et vota quae sibi Dominus iussit offerri,
sacerdotibus ac ministris distribui debere constituit, ut devotissimo populo
vitae necessaria ministrante, ipsi Creatori ac pastori suo liberis mentibus
ministrarent, atque in eius cultu sine ulla sollicitudine corporali
proficerent; ne terrenis occupationibus implicati, officio suo dignas excubias
strenue curare non possent. Item ibi: Denique sanctus Paulinus, et beatus Hilarius
omnia sua aut parentibus reliquerunt, aut vendita pauperibus erogaverunt. Sed
postea cum facti fuissent episcopi, non contempserunt Ecclesiae facultates, sed
fidelissime dispensaverunt. Isti ergo tam sancti viri tamque perfecti
pontifices factis evidentibus clamant posse et debere fieri quod fecerunt. Qui
utique homines, tam saecularium quam divinarum litterarum sine ambiguitate
doctissimi, si scirent res Ecclesiae debere contemni, nunquam eas haberent, qui
omnia sua reliquerant. (0632B) Unde datur intelligi quod tanti ac tales viri
qui, volentes fieri discipuli Christi, renuntiaverunt omnibus quae habebant,
non ut possessores, sed ut procuratores Ecclesiae facultates possidebant. Et
ideo res Ecclesiae nihil aliud scientes esse nisi vota fidelium, pretia
peccatorum et patrimonia pauperum, non eas vindicaverunt in usus suos ut
proprias, sed ut commendatas pauperibus diviserunt. Item ibi: Sacerdos, inquit,
non solum sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis accipit a populo
dispensanda, et fideliter dispensat accepta; quia omnia sua aut reliquit aut
Ecclesiae rebus iunxit, et se in numero pauperum paupertatis amore constituit,
ita ut unde pauperibus subministrat, inde etiam tanquam pauper voluntarius
vivat. (0632C)
De eadem re etiam in
Regula canonicorum legitur ita: Monachi namque sive solitarii, qui evangelicum
praeceptum sequentes distractis atque renuntiatis omnibus patrimonia sua
Christo dederunt, merito de facultatibus Ecclesiae subsidium temporale
accipiunt; ut quia toto mentis desiderio coelestia appetunt, sic in hac
peregrinationis via sumptibus Dominicis sustententur, quatenus ad ea quae
contempserunt minime redire qualibet necessitatis causa compellantur. Item ibi: Clericos, quos
voluntas aut nativitas pauperes fecit, in congregatione viventes, necessaria
vitae accipiant; quia ad ea accipienda non eos habendi ducit cupiditas, sed
cogit vivendi necessitas. (0632D) Porro si tales fuerint qui nec suas nec
Ecclesiae velint habere possessiones, horum necessitatibus providentissima
gubernatione de facultatibus Ecclesiae praelati debent subvenire, illud
Prosperi attendentes: Quod habet, inquit, Ecclesia, cum omnibus nihil
habentibus commune habeat. Sed et eorum curam nihilominus gerere debent, quos aut infirmitas aut
senectus aggravat. Post haec autem memorari oportet hoc, quod in Actibus
apostolorum legitur: Afferentes, inquit, pretia praediorum suorum: et ponebant
ante pedes apostolorum. (0633A) Distribuebantur autem singuli, prout unicuique
opus erat (Act. IV, 35) . Item: Neque egens quisquam erat inter illos (Ibid.,
v. 34) . Et rursum: Nec quisquam suum esse aliquid dicebat; sed erant illis
omnia communia (Ibid., v. 32) . Ita ergo et solitarii nec suum quidquam dicant,
sed sint fideles dispensatores, et ea quae pauperibus dare debent, non nimis in
suos usus reflectant: ne quod absit, cum Iuda, qui loculos Domini furatus
fuerat, sententiam damnationis incurrant; sed potius de fideli administratione
ab ipso, cuius ministri esse noscuntur, ineffabiliter remunerari mereantur
CAPUT XLII. Quibus horis oporteat solitarios reficere.
Statuendum itaque censeo quibus horis reficere debeant solitarii, ne forte
quis propriam sequatur voluntatem, et remissius vivat quam necesse sit.
Quapropter tali dispositione reor utraque tempora ordinari, hoc est, ab octavis
Paschae usque ad Pentecosten bis in die reficiant. (0633B) His ergo diebus
quarta et sexta feria usque ad nonam ieiunent: quia sicut equis frena sunt
imponenda, ita corpora nostra ieiuniis sunt infrenanda. A Pentecoste usque ad
Kalendas Septembris quarta et sexta septimaque feria ieiunent usque ad nonam.
Reliquis vero diebus ad sextam reficiant, et ad vesperam coenent. A Kalendis
autem Septembris usque ad caput Quadragesimae, ad nonam semper reficiant; nisi
forte quis voluerit ieiunium usque ad vesperum protelare. In Quadragesima vero
usque ad Pascha, ad vesperam reficiant. Ipsa tamen vespera sic agatur, ut
lumine lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei manente omnia
consummentur. Sed et omni tempore, sive coenae, sive refectionis hora sic temperetur,
ut de luce fiant omnia. (0633C) Praeterea quoque si quis voluerit omni tempore
ieiunare, exceptis Dominicis et aliarum festivitatum diebus, non prohibeatur
ei; quia sic faciebant sancti Patres nostri Antonius, et Benedictus, nec non
Macarius, et caeteri alii.
Sed licet omni tempore
vita solitariorum Quadragesimae debeat observationem habere, tamen quia
paucorum est ista virtus, ideo suademus ipsis diebus Quadragesimae omni
puritate vitam suam custodire, omnes pariter negligentias aliorum temporum his diebus
sanctis diluere. Quod tunc digne fit, si ab omnibus vitiis nos temperemus;
orationi cum fletibus, lectioni et compunctioni cordis atque abstinentiae
operam demus. (0633D) Ergo his diebus augeamus aliquid ad pensum solitum
servitutis nostrae, orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam; ut
unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid cum propria voluntate et
gaudio sancti Spiritus offerat Deo: id est, subtrahat corpori suo de cibo et
potu, de somno et quiete, de loquacitate et scurrilitate; et cum spiritualis
desiderii gaudio sanctum Pascha exspectet.
Deinde omni tempore,
sive prandii, sive coenae, mox ut surrexerint a refectione, sedeant, si duo
fuerint simul, et legat unus Collationes vel Vitas Patrum, aut certe aliquid
unde aedificentur. Et lectis quatuor aut quinque foliis, vel quantum hora
permiserit, si meridies fuerit, aut paululum in stratis suis requiescant, aut
aliquod opus manuum agant. In tempore autem ieiunii lectione lecta, si vespera
fuerit, confestim ut a lectione surrexerint, ad completorium celebrandum
veniant. (0634A) Exeuntes autem a completorio nullatenus loquantur aliquid
denuo, excepto si necessitatis causa praelatus aut aliquis e fratribus aliquid
alicui indicare voluerit; quod tamen et ipsum cum summa gravitate et moderatione
honestissime fiat. Si autem unus solummodo fuerit solitarius, similiter faciat.
Omni siquidem tempore silentio studere debent solitarii, et maxime nocturnis
horis. Si quis autem eorum nocturno tempore peculiariter voluerit orare, aut
aliud aliquid agere, sic agat ne alium inquietet.
CAPUT XLIII. De mensa solitariorum.
(0634B)
Quotiescunque solitarii aut de proprio labore aut de fidelium oblatione
aliquam sufficientiam ciborum et potus habuerint, semper ad mensulam suam
pauperes et peregrinos habeant, et cum illis Christum convivam esse noverint.
Si vero pauperes minus habuerint, quos de fratribus voluerint vocare,
charitatis causa in eorum pendeat arbitrio. Eis autem quos vocant, hoc quod
Deus eis dederit, cum charitatis officio exhibeant. Ipsi tamen solitarii non
solum a qualitate ciborum, sed etiam a quantitate se custodiant, et in pondere
et mensura, cum sine hospitibus fuerint, vivant. Cum autem aliqui simul fuerint
cum eis, communes in cibo et potu se exhibeant, ob vanam gloriam devitandam, sed
constitutionem Regulae non transcendant. (0634C)
Sufficere enim credimus
ad refectionem quotidianam duo pulmentaria cocta, propter diversorum
infirmitates, ut forte qui ex uno edere non potuerit, ex alio reficiatur. Et si
fuerint poma, aut leguminum nascentia, addatur et tertium. Cibus autem illorum
talis sit: aliquando olera et legumina, aliquando caseum et ova, interdumque
pisciculos pro summis deliciis ducant. Quidquid enim, inquit Hieronymus, post
gulam non sentitur, idem tibi quod panis et legumina. Panis autem libra una
propensa sufficiat in die, sive una sit refectio, sive prandii et coenae. Sunt
enim qui plus, et sunt qui minus indigent; quia nec robur unum inest cunctis
corporibus: et ideo de ciborum qualitate et quantitate non facile a nobis oportet
disputari, quia nec ab omnibus potest uniformis regula custodiri. (0634D) Tamen
studendum est ut non semper saturitas edendi finem faciat, sed voluntas; nec
impleat ventris saturitatem edacitas, sed comprimat parcitas. Unde ait
Apostolus: Et carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14) . Non
enim carnis curam omnimodis interdixit, sed ut in desideriis ne fieret,
prohibuit. A carnibus vero tam quadrupedum quam volucrum omnino abstineant,
nisi forte aliqui in gravi aegritudine fuerint detenti. Ipsis enim pro
reparatione tantum concedatur. Illico autem
ut validiores effecti fuerint, a carnibus more solito abstineant.
CAPUT XLIV. De crapula cavenda.
(0635A)
In quantum ergo solitarii
possunt, delicias et ciborum opulentias fugiant; et non solum a cupiditate
pretiosorum ciborum, sed etiam a nimia perceptione vilium se contineant: remota
prae omnibus crapula, ut nunquam subripiat eis indigeries, quia nihil sic contrarium
est omni Christiano quomodo crapula. Unde Dominus ait: Videte ne graventur corda vestra in
crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34) . Nihil enim sic inflammat et titillat
membra genitalia quomodo indigestus cibus ructusque convulsus. Escae enim
multae non solum corda nostra, sed etiam corpus et animam debilitant. Saepe
enim per ciborum aviditatem stomachi franguntur vires, necnon et abundantiam
sanguinis, et choleram, et plurimas aegritudines escarum nimietate patimur.
Idcirco tantum cibum unusquisque sibi concedat, quantum sustentatio corporis,
non quantum desiderium carnis exposcit. (0635B) Oportet itaque ut caro nostra
subiecta sit animae nostrae, et sicut ancilla famuletur dominae suae. Non enim
bene possumus vigilare, cum dapibus fuerit venter noster onustus; sed somno
oppressi vigiliarum fructus amittimus, et maximum detrimentum animae nostrae
acquirimus. Nam sicut miles plurimo onere praegravatur et praepeditur ad
bellum, ita praepeditur solitarius ad vigilias cum escarum largitate fervescit.
Sed et diabolus plurimum
inde gaudet, cum Dei servos viderit nimio cibo refertos, sicut legitur de
quodam viro venerabili, sancto Philiberto. Hic cum esset in quodam monasterio,
et iugum Christi suave et onus eius leve susciperet, in tantum religionis
cultum excrevit, ut etiam viris perfectioribus in abstinentia et caeteris
virtutibus imitabilis fieret. (0635C) Cumque antiquus hostis eius invideret
abstinentiam, quadam die pulsavit animum illius ut ampliora sumeret cibaria.
Post haec vero in ipsa nocte, dum fuisset cibo saturatus, nutu Dei detectus
inimicus sancto Philiberto per somnium est ostensus, et coepit ventrem eius
velut gaudens palpare ac dicere: Modo hic bene, modo hic bene. Tunc miles
Domini agnoscens iacula inimici, crucis se vallavit munimine, rigorem
abstinentiae deinceps studuit triplicare. Qua in re ostenditur qualibus
quantisve muscipulis diabolus Dei servos praepedire molitur, quantum de nimia
edacitate laetatur
Ideoque studeamus nos
taliter ab escis temperare, ut si quando inimicus de nimia nostra edacitate
exstiterit gavisus, de nostra iterum abstinentia abscedat confusus. (0635D)
Omnia tamen mensurate et cum discretione fiant; quia nimia abstinentia ciborum
non solum vires corporis frangit, sed etiam intentionem animae minuit,
mentisque ingenium marcescere facit, et vigorem orationis amittit. Quapropter
quidquid cum temperamento fit, salutare est; quod vero nimis et ultra modum
fit, perniciosum est studiumque suum in contrarium vertit. Unde sanctus
Antonius dixit: Sunt quidam conterentes corpora sua in abstinentia, et quia non
habuerunt discretionem, longe facti sunt a Deo. Hinc beatus Gregorius ait:
Plerumque enim dum plus quam necesse est per abstinentiam caro atteritur,
humilitas foris ostenditur, sed de hac ipsa humilitate graviter intus superbitur.
(0636A) Ideo admonendi sunt abstinentes, ut sollicite se semper aspiciant, ne
dum gulae vitium fugiunt, in superbiam aut vanam gloriam incidant. Et rursum
admonendi sunt, ut abstinentiam suam et semper sine intermutatione custodiant,
et nunquam hanc apud occultum iudicem eximiae virtutis credant; ne forte magni
meriti se esse aestimantes, corda in elationem levent. Sic enim corpora nostra,
vel etiam corporum incentiva rigore districtioris abstinentiae castigemus, ut a
carnalibus desideriis absoluti, sanctis virtutibus floreamus.
CAPUT XLV. De mensura potus solitariorum.
Eamdem quippe mensuram potus quam sanctus Benedictus constituit monachis,
eamdem et nos infirmorum contuentes imbecillitatem constituimus solitariis, id
est, unicuique heminam vini per diem. Quibus autem donat Deus tolerantiam
abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant: Unusquisque enim, ut ait
Apostolus, proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic (I
Cor. VII, 7) . Quod si loci necessitas, vel labor, aut infirmitas amplius
poposcerit, in eorum consistat arbitrio; considerantes tamen in omnibus ne eis
satietas aut ebrietas subripiat. Licet enim legamus vinum omnino monachorum vel
solitariorum non esse, sed quia nostris temporibus id monachis aut solitariis persuaderi
non potest, saltem et hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibant, sed
parcius, quia vinum apostatare facit etiam sapientes. (0636C) Ubi autem
necessitas loci exposcit, ut nec suprascripta mensura inveniri posset, sed
multo minus, aut ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi habitant, et non
contristentur; sed gaudeant, eo quod a tali peste sunt liberati. Haec autem
ante omnia admonentes, ut absque murmurationibus sint.
De vino autem abstinendo
Apostolus certam fixit regulam, dicens: Nolite inebriari vino, in quo est
luxuria (Ephes. V, 18) . Quasi diceret, luxuriam facit et nutrit vini perceptio nimia, non
natura. Et ideo solitarios non uti vino, sed inebriari prohibeo; quandoquidem
infirmum stomachum usus moderatus vini confortat, ebrietas vero animum
corpusque debilitat. (0636D) Denique Timotheo discipulo suo praecipit Apostolus
dicens: Noli aquam bibere; sed modico vino utere, propter stomachi dolorem et
propter frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23) . Ac per hoc
nihil contra abstinentiam faciunt, qui vinum non pro ebrietate, sed tantum pro
corporis salute percipiunt; nec hoc eis offert voluntas, sed permittit
infirmitas. Si autem infirmitas defuerit, a vino est abstinendum; ne vini perceptio,
quae infirmum corpus sustentat, sanum incendat. Quoniam quidem vino uti et usui
habere oleum nullus dixerit esse peccatum; in his autem regionibus ubi defuerit
oleum, si necessitas exposcerit, adipe utantur interdum.
CAPUT XLVI. De ebrietate carenda, et de laude sobrietatis.
(0637A)
Ante omnia autem ebrietatis vitium solitarii caveant, quia scriptum est:
Homo ebriosus servus est omnium vitiorum. Nullum enim peccatum vincere valet,
qui multo vino captus est. Unde Salomon dixit: Luxuriosa res vinum, et
tumultuosa ebrietas; quicunque in his delectatur, non erit sapiens (Prov. XX,
1) . Et iterum: Non intuearis in vino quomodo flavescit, dum splenduerit in
vitro color eius, ingreditur blande, sed novissime mordebit ut coluber; et
sicut regulus venenum diffundet (Prov. XXIII, 31) . Nullum secretum est, ubi
ebrietas regnat (Prov. XXXI, 4) . Hinc beatus Hieronymus ait: Ebrietas semper
flagitiorum mater est, radix criminum, materia culparum, et origo omnium
vitiorum. Venter enim mero aestuans cito despumat in libidines. Quapropter
ebrietatem fugiamus, ne crimen luxuriae incurramus. (0637B) Plerique homines
per vinum maximam debilitatem corporis contraxerunt, nec potuerunt consequi
pristinam sanitatem, quia non temperaverunt gulae ardorem. Per vinolentiam enim
armatur os ad maledicta et convicia proximorum, et mens immutatur atque
balbutit lingua. Huiusmodi enim vir cum se putat bibere, bibitur; sicut piscis
cum avidis faucibus properat ut glutiat escam, repente hamum inter fauces
reperit, ita et ebriosus inimicum intra se vinum suscipit, et, heu! homo
rationabilis ut irrationabile animal capitur. Nihil est aliud ebrietas quam
manifestissimus daemon. Idcirco non quantum gula exigit, sed quantum naturae
imbecillitas poscit, bibamus. Vinum enim nobis Dominus non ad ebrietatem, sed ad laetitiam cordis creavit.
(0637C) Nam sicut ebrietas mater est omnium vitiorum, ita sobrietas mater est
omnium virtutum. Sobrietas quippe est corporis et animae utilis medicina.
Conservat autem memoriam, acuit sensum, sincerat ( sic ) mentem, mitigat vitia,
frangit libidinem, propagat senectutem, revelat divini sacramenti arcana, atque
stantem et in omnibus castum hominem facit. Itaque in omnibus
exhibeamus nos sobrios, ut sobrietas nos per omnia exhibeat sanos et castos.
CAPUT XLVII. Si omnes aequaliter necessaria vitae debent accipere.
Beatus
igitur Augustinus, vir per omnia discretus, ait: Victus et tegumentum non
aequaliter omnibus tribuatur, sed potius sicut unicuique opus fuerit. (0637D)
Sic enim legitur in Actibus apostolorum: Distribuebatur singulis prout
unicuique opus erat; et nullus egens erat inter illos (Act. IV, 34, 35) . Ubi
non dicimus quod personarum sit apud Deum acceptio, sed infirmitatum
consideratio: ut qui minus indiget, gratias agat Deo; qui vero plus indiget,
humilietur pro infirmitate, et non extollatur pro misericordia, et tamen Deo
gratias agat, quatenus in omnibus benedicatur Deus. Qua de re in Collationibus
Patrum tale datur exemplum, et licet sit prolixum, est tamen in hac re
proficuum, ut mihi videtur. Venit aliquando quidam monachus ab urbe Roma, qui
in palatio magnum locum habuit, et habitabat in Sciti in vicinitate ecclesiae.
Habebat autem secum unum ex servis suis qui ministrabat ei. (0638A) Videns
autem presbyter ecclesiae infirmitatem eius, et recognoscens quia vir ille
esset de deliciis, ex hoc quod Deus ei donabat mittebat ei. Qui cum viginti
quinque annos fecisset in Sciti, factus est vir contemplator praevidens et
nominatissimus. Audiens autem quidam de magnis monachis Aegyptiorum opinionem
eius, venit videre eum, sperans conversationem corporalem invenire apud eum
plus arduam. Qui cum intrasset, salutavit eum, et facientes orationem sederunt.
Videns autem eum Aegyptius vestitum mollibus rebus, et pellem stratam sub ipso,
et modicum capitale sub caput eius, sed et pedes mundos habentem cum
galliculis, scandalizatus est intra se de eo, quia in illo loco non erat
consuetudo taliter conversandi, sed magis duram abstinentiam habere
consueverant. (0638B) Senex autem ille Romanus habens contemplationem, sive
praevidentiae gratiam, intellexit quia scandalizatus fuisset Aegyptius monachus
in ipso, et dixit ministro suo: Fac nobis hodie propter abbatem qui venit bonam
diem. Coxit autem parva olera quae habebat, et surgentes hora competenti
comederunt. Habuit etiam modicum vini senex propter infirmitatem suam, et illud
biberunt. Et dum factum esset vespere, dixerunt duodecim psalmos et dormierunt.
Similiter et in nocte. Surgens autem mane Aegyptitis ille dixit ei: Ora pro me.
Et egressus est non aedificatus in eo. Et cum paululum discessisset, volens eum
senex ille Romanus sanare, misit post illum et revocavit eum. Qui cum venisset,
iterum suscepit eum cum gaudio. Et interrogavit eum dicens: Ex qua provincia
es? Et ille respondit: Aegyptius sum. (0638C) Et dixit: Cuius civitatis? At
ille dixit: Ego omnino non fui de civitate, nec habitavi in ea. Et senex dixit
ei: Antequam monachus esses, quid operabaris in possessione qua manebas? Et
ille: Custos eram agrorum: Et dixit ei: Ubi dormiebas? Respondit Aegyptius: In
agro. Et Romanus ait: Habebas aliquod stratum? Et ille: Ego in agro debui
habere stramenta? Et senex: Quomodo dormiebas? Respondit Aegyptius: In terra
nuda. Et Romanus ait: Quid manducabas in agro, aut quale vinum bibebas? Et
ille: Manducabam panem siccum, et si inveniebam aliquid de salsamentis, et
bibebam aquam. Ad haec senex Romanus dixit ei: Grandis tibi labor erat. (0638D)
Et adiecit: Erat tibi vel balneum in possessione ubi lavares? Et Aegyptius:
Non; sed in flumine lavabam quando volebam. Cum ergo haec omnia senex ab eo
inquisisset et cognovisset modum prioris vitae eius atque labores, volens eum
proficere, narravit ei vitam suam praeteritam, quam habebat, dum esset
saecularis, dicens: Me miserum quem vides, de magna civitate Romana sum, habens
in palatio maximum locum apud imperatorem. Cumque audisset Aegyptius initia
verborum eius, statim compunctus est, et sollicite quae dicebantur ab eo,
auscultabat. Et senex adiecit: Reliqui ergo Romam, et veni in solitudinem
istam. Et iterum dixit: Me quem vides, habui domos amplas et magnas, et pecunias
multas, et contemnens eas veni, et maneo in ista parvula curva cella. (0639A)
Audi adhuc: Habui etiam lectos ex auro vestitos, et pretiosissima stramenta: et
pro his dedit mihi Deus stramentum hoc de papyro et hanc pellem. Sed et vestes
meae inaestimabili pretio erant, et pro his utor has viles rescellas. In
prandio quoque meo multum aurum expendebatur, et pro illo dedit mihi Deus
modica olera haec et parvulum calicem vini. Erant et qui serviebant mihi
plurimi servi, et pro omnibus illis, istum Deus compunxit ut ministraret mihi.
Pro balneo autem profundo, aqua modica utor ad pedes meos, et galliculis
propter infirmitatem meam. Et rursum pro calamis et cithara et alio musico
opere quo delectabar in conviviis meis, decanto in die duodecim psalmos,
similiter et in nocte; sed et pro peccatis meis quae ante faciebam exhibeo Deo
modicum servitium. (0639B) Unde rogo te, abba, ut non scandalizeris propter
infirmitatem meam. Et haec audiens Aegyptius atque in semetipso reversus dixit:
Vae mihi, quia de multa tribulatione et labore saeculi magis ad repausandum in
conversationem monachi veni, et quae non habebam tunc, modo habeo: tu autem ex
multa delectatione saeculi, voluntate propria, in tribulationem hanc venisti,
et ex multa gloria ac copiosis divitiis, hanc humilitatem atque paupertatem
arripuisti. Ex quo multum proficiens Aegyptius, vale dicto discessit; et dehinc
factus ei amicus saepe ad eum veniebat suae utilitatis causa. Erat autem idem
Romanus vir discernens in bonis, et repletus optimo odore Spiritus sancti.
Quapropter habenda est inter nobiles et ignobiles, inter sanos et infirmos,
inter senes et iuvenes magna discretio. (0639C) Non enim possunt hi qui de
deliciis veniunt, et hi qui nunquam in deliciis fuerunt, aequalem tenere
rigorem abstinentiae. Neque sani et infirmi aequaliter abstinere possunt.
Idcirco secundum consilium Apostoli: Is qui non manducat, manducantem non
spernat; et qui manducat non manducantem non iudicet (Rom. XIV, 3) . Sed alterutrum
pie supportantes considerent infirmitates illorum.
CAPUT XLVIII. De infirmis et senibus solitariis.
(0639D)
Infirmorum autem et senum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut
sicut revera Christo, ita eis serviatur: Ipsemet enim in iudicio dicit iustis:
Infirmus fui, et visitastis me (Matth. XXV, 36) . Et quod uni ex minimis meis
fecistis, mihi fecistis (Ibid.). Sed et illi imbecilles et infirmi considerent
in honorem Dei sibi serviri; et non superfluitate sua atque nugacitate verborum
contristent fratres servientes sibi. Qui tamen, si excesserint, patienter sunt
portandi; quia de talibus copiosior merces acquiritur in regno Dei. Ergo cura
maxima sit praelatis ac caeteris fratribus, ne aliquam negligentiam patiantur;
sed eis compatiendo subveniant, et assiduis visitationibus sanctarumque
Scripturarum consolationibus, necnon et propriarum rerum facultatibus
adminicula praebeant necessaria. (0640A) Deputetur autem frater timens Deum, et
diligens atque sollicitus, qui eis ea quibus opus habuerint misericorditer
administret, et balnearum usus quoties expedit, offerat: Sed et carnium esus,
si voluerint, pro reparatione tantum usque dum meliorati fuerint, comedant.
Cellulae infirmorum infirmitatis tempore sub sigillo minime habeantur, quatenus
a fratribus visitari possint. Ipsi tamen caveant ne foras ultra constitutum
terminum exeant, si ab episcopo sunt reclusi et sigillati. Non enim eos teneat
sigillum cerae vel plumbi, sed sigillum Christi. Sic namque legitur in libro
Dialogorum fecisse quondam venerabilem virum, nomine Martinum: qui cum in
quodam monte necdum clauso specu habitaret, catena sibi ferrea pedem ligavit,
eamque saxo ex parte altera affixit, ne ei ultra liceret progredi quam catenae
eiusdem quantitas tendebatur. (0640B) Quod vir vitae venerabilis Benedictus
audiens, ei per discipulum suum mandare curavit: Si servus es Christi, non te
teneat catena ferri, sed catena Christi. Ad quam vocem Martinus eamdem protinus
solvit compedem, sed nunquam postmodum tetendit pedem ultra locum quo hunc
tendere consueverat ligatum. Atque postea in tanto se spatio sine catena
coercuit, in quanto et antea ligatus permansit. Ita ergo et reclusi faciant.
Illico autem ut ab infirmitate convalescere coeperint, more solito ostium
cellulae sigilletur, et soli iterum maneant.
Curam autem habeant
maximam praelati, ut diximus, ne a cellariis negligantur senes et infirmi; quia
ad magistros respicit quidquid a discipulis delinquitur. (0640C) Consideretur
autem semper eorum imbecillitas, et nullatenus in eis districtio regulae
teneatur in alimentis sive caeteris necessariis; sed sit in eis pia
consideratio, et praeveniant, si necesse fuerit, horas canonicas.
CAPUT XLIX. De vestimentis et calceamentis solitariorum.
Oportet
itaque solitarios sanctarum Scripturarum auctoritati parere, sanctorumque
Patrum documenta vigilanter perpendere, ut humilitatem, quam corde gestant,
actu, habitu, etiam ipso incessu religiosissime demonstrent: plusque velint
sancta conversatione eximiisque moribus quam ornatu vestium fulgere. Quantum
igitur a superfluo et immoderato cultu vestium se compescere debeant, multis
sanctorum Patrum exemplis perdoceri potest. (0640D) Ait enim beatus Gregorius:
Nemo aestimet in luxu atque studio pretiosarum vestium peccatum deesse; quia si
hoc culpa non esset, nullo modo Dominus Ioannem de vestimenti sui asperitate
laudasset. Hinc rursus ait: Nemo quippe vestimenta praecipua nisi ad inanem
gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior caeteris esse videatur. Nemo vult
ibi pretiosis vestibus indui, ubi ab aliis non possit videri. Pro sola enim
inani gloria vestimenta pretiosa quaeruntur. Hinc Basilius dixit: Si enim
studium nobis habendum est omnium nos esse minimos, et omnium novissimos,
certum est quia et indumentis omnium nos putare debemus novissimos. (0641A)
Hinc Cassianus dicit: Oportet ut talis sit vestis solitarii, quae corpus
contegens, tantum verecundiam nuditatis cooperiat, et frigoris iniuriam
repellat, non quae occasionem vanitatis enutriat. Quae ita sit vilis, ut nulla
coloris vel compositionis novitate inter caeteros fratres spirituales insignis
habeatur. Hinc Isidorus ait: Vestimenta solitariorum nec multum vilia, nec multum
sint pretiosa: quia nimis pretiosa vestis animum ad lasciviam pertrahit; nimis
vilis aut dolorem cordis parit, aut morbum vanae gloriae contrahit. Hactenus de
qualitate vestium diximus, nunc autem et de quantitate aliquid dicamus.
Vestimenta quippe non multa, nec superflua sint solitariis, imitantes dictum
Dei nostri ad discipulos suos: Neque duas tunicas habeatis (Luc. IX, 3) Quas
duas tunicas non numero intelligere debemus, sed si alia gestamus, et alia
causa avaritiae servamus, haec superflua sunt, et haec pauperibus dare
praecipimur. (0641B) Unde sanctus Hieronymus ait: quidquid corpora nostra
defendere potest, et humanae succurrere imbecillitati, hoc una appellanda est
tunica; et quidquid in praesentibus alimentis necessarium est, unius diei victus
appellatur. Unde et praeceptum a Domino est ne cogitemus de crastino, hoc est,
de futuro tempore. Et Apostolus: Habentes, inquit, victum et vestimentum, his
contenti simus. (0641C) Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem
et in laqueum diaboli, et desideria multa, et inutilia, et nociva, quae hominem
mergunt in interitum et perditionem (I Tim. VI, 8) . Qua de causa ad Regulam
beati Benedicti recurrimus, et quantum ipse concessit monachis habere de
vestimentis, et nos concedamus solitariis: id est, propter noctes, et propter
ipsa vestimenta lavanda habeant, si monachi sunt, duas tunicas et duas
cucullas. Si vero nondum assumpserunt propositum monachale, cucullas non
induant, sed cappas; in aestate puram, in hieme villosam. Habeant enim pelliceam
unam de pellibus, et duas stamineas, et duo femoralia. Femoralium autem usus
cuiquam permittendus est, et maxime his qui in ministerio altaris implicantur.
Reliqui vero gradus utrum ea velint gestare, an non, in ipsis sit. Sint etiam
illis indumenta pedum, caligae, et pedules, et subtelaria. (0641D) Haec autem
consideratio in eorum pendeat arbitrio, ut secundum qualitatem locorum ubi
habitant et aerum temperiem vestimenta habeant, quia in frigidis regionibus
amplius indigetur quam in calidis. Praeterea quoque sacerdotes vestimenta
sacerdotalia et altaris lineamina cum summa diligentia conservent nitida; id
est, unusquisque casulam unam, albas duas, amictus duos, stolas duas cum
manipulis, duos etiam corporales, et duos linteos semper habeant nitidos, sicut
tantum decet ministerium.
CAPUT L. De lectisterniis solitariorum.
Solitarii
autem sicut in caeteris, ita etiam in lectisterniis modum tenere debent
discretionis, id est, non pretiosa velint habere lectualia, sed vilia:
vestimenta quippe et calceamenta, vel lectualia eorum, nec nitida nimium, nec
abiecta sint plurimum. (0642A) Inter utrumque enim, ut diximus, virtus
discretionis tenenda est. Sufficiant autem eis stramenta lectorum, matta et
cilicium, sagum, vel toxa et capitale. Vestiti quoque dormiant et cincti, ut
semper sint parati. Quiescentes autem in lectulis suis frequenter decantent cum
Propheta: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum
rigabo (Psal. VI, 6) . Et iterum: Memor fui nocte nominis tui, Domine, et
custodivi legem tuam (Psal. CXVIII, 55) . Et si ante non surrexerint, vel facto
signo absque mora surgentes, festinent ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et
modestia. (0642B) Cum autem surrexerint, primum signum crucis frontibus suis
imprimant, et cum silentio dicant: Deus, in adiutorium meum intende: Domine, ad
adiuvandum me festina (Psal. LXIX, 1) . Et hoc cantantes mox ad oratorium
pergant, et prostrati in terra humiliter cum lacrymis et gemitu orent. Expleta autem
oratione, necessaria corporum suorum provideant. Inde revertentes illico
nocturnum officium solemniter et devote incipiant. Euntes autem aliquo vel
redeuntes semper ore et corde aliquid psallant, quatenus cum Propheta
fiducialiter dicere queant: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius
in ore meo (Psal. XXXIII, 1) .
CAPUT LI. Ut certo tempore sese radant, ne sint comati.
In barbis
quoque radendis et capillis tondendis tenendus est etiam a solitariis modus
discretionis. (0642C) Nam, sicut legitur in Vitis Patrum, fuit quidam vir
sanctus, nomine Apollonius, qui eos valde reprehendebat, qui barbam et comam
capitis nutriebant. Dicebat autem: Certum est quod isti ab hominibus laudem
quaerunt, et ostentationis causa barbam vel comam capitis nutriunt; cum
mandatum sit etiam ipsa ieiunia in occulto celebranda, ut Deo soli sint
cognita, qui videt quae in occulto sunt, et reddit in palam. Sed ut mihi
videtur, isti non sunt contenti eius remuneratione qui videt in occulto, sed
manifestari se apud homines volunt. Unde etiam ad quemdam Romanum fertur
dixisse beatus Gregorius istud proverbium: Si sanctitas, inquit, in barba est,
tunc nemo sanctior est hirco. (0642D) Quapropter iuxta considerationem rationis
arbitror congruum fore ut solitarii, et praecipue illi qui sacra mysteria
contrectant, de quadraginta in quadraginta diebus se radant, et capillos
tondeant, ut iuxta Apostolum: Exspoliantes nos veterem hominem cum actibus
suis, induamus eum qui renovatur in agnitionem Dei (Coloss. III, 3) . Id est,
criminibus carnis nostrae, quasi crinibus capitis exuamur, atque inde innovatis
sensibus enitescamus. Quam renovationem in mente oportet fieri, sed in capite
demonstrari, ubi ipsa mens noscitur habitare. Habeant etiam infra cellulam
retrusionis dolium, et quoties expedit, sacerdotes pro munditia corporis
balneorum usibus fruantur. Sed fortasse aliqui dicent: Sanctus Antonius nunquam
se balneavit. (0643A) Quibus breviter respondendum est: Si sanctus Antonius
nunquam se balneavit, nec unquam missam cantavit; ideoque balneorum usus in
sacerdotum relinquitur arbitrio, ut mundi et digni habeantur sacra mysteria
celebrare.
CAPUT LII De discipulis solitariorum, et de eorum obedientia.
Discipuli
ergo solitariorum saepe admonendi sunt, ut sic vivant, quatenus aliis bonum
exemplum praebeant, et humiliter magistrorum imperiis subiaceant. Mox ergo ut
aliquid eis imperatum a magistris fuerit, ac si divinitus imperetur moram pati
nesciant in faciendo. (0643B) Sed ipsa obedientia tunc acceptabilis erit Deo,
et dulcis hominibus, si quod iubetur, non tarde, non tepide aut cum responso nolentis
efficiatur; quia obedientia quae maioribus praebetur, Deo exhibetur; ipse enim
dixit: Qui vos audit, me audit, etc. (Luc. X, 16) . Nam cum malo animo si
obediat discipulus, et non solum ore, sed etiam corde si murmuraverit, quamvis
impleat iussionem magistri, tamen acceptabile non erit Deo, qui cor respicit
murmurantis. Et pro tali facto nullam consequitur gratiam, imo poenam
murmurantium incurrit, si non cum satisfactione emendaverit. Quapropter hi
tales relinquentes statim quae sua sunt, et voluntatem propriam deserentes,
secundum Domini sententiam qui dixit: Non veni voluntatem meam facere, sed eius
qui misit me (Ioan. VI, 38) ; mox exoccupatis manibus, et quod agebant
imperfectum relinquentes, vicino obedientiae pede iubentis vocem factis sequantur.
(0643C) Unde in Collationibus Patrum tale datur exemplum: Abbas Sylvanus habuit
discipulum quemdam, nomine Marcum, et hic fuerat magnae obedientiae, quique
etiam scriptor erat. Diligebat autem eum senex propter obedientiam suam.
Habebat autem alios undecim discipulos, qui contristabantur pro eo quod eum
diligeret plus eis. Quod cum audissent vicini seniores, quia plus eum caeteris
suis discipulis diligeret, moleste tulerunt. Una autem die venerunt ad eum:
quos assumens secum abbas Sylvanus, egressus coepit singulorum discipulorum
suorum cellas pulsare, dicens: Frater, veni, quia opus te habeo; et unus ex eis
non est mox secutus eum. Venit autem ad cellam Marci, et dixit ei: Veni,
frater, quia opus te habeo. Ille autem scribebat, et non perfecit litteram O,
et venit. (0643D) Et dixerunt senes: Vere, abba, quem tu diligis, diligimus,
quoniam et Dominus diligit eum. Ideo istud hic posui exemplum, ut discant
discipuli agere obedientiam sine mora. Ipsi quoque discipuli non sint superbi,
non tardi, non turbulenti, non vinolenti, non multum edaces; sed sint moribus
honesti, ac Deum timentes. (0644A) Qui etiam ea quae Deus dederit tempore
opportuno diligenter magistris administrent, et in ministrando nullatenus eos
contristent; memores semper divini sermonis, ubi ait: Qui scandalizaverit unum
de pusillis, qui in me credunt, etc. (Matth. XVIII, 6.) Illud etiam ad memoriam
revocent quod ait Apostolus: Qui bene ministrat, gradum bonum sibi acquirit (II
Cor. IX, 7) . Et rursum: Hilarem datorem diligit Deus (Ibid) . Cui autem
substantia non est quae tribuatur, sermo responsionis porrigatur bonus. Sicut
scriptum est: Sermo bonus super datum optimum (Eccli. XVIII, 16, 17) . Omnia autem vasa eorum
cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata conspiciant. Nihil ducant negligendum,
neque avaritiae studeant, neque sint prodigi, et exstirpatores substantiae
illorum; sed omnia mensurate faciant, et secundum iussionem magistrorum. Non
enim velint habere solitarii plures discipulos, quia nequaquam vincere
avaritiam possunt quando ad multorum sustentationem intendunt. Habeat autem
unusquisque unum, aut duos, vel ad plurimum tres discipulos. Paucos tamen
condiscipulos ad convivendum et plures ad docendum. Non tamen dicimus ut
scholas generaliter teneant; quamvis liceat, non tamen expedit. (0644B) Unde
Apostolus: Omnia, inquit, mihi licent, licet non omnia expediunt (I Cor. VI,
12) .
CAPUT LIII. De zelo bono quem debent habere solitarii erga discipulos.
Ut autem ait
sanctus Benedictus, sicut est zelus bonus qui separat hominem a vitiis et ducit
ad Deum et ad vitam aeternam, ita est et zelus amaritudinis qui separat a Deo
et ducit ad infernum. Hunc ergo zelum qui ad vitam ducit aeternam,
ferventissimo amore exerceant solitarii erga discipulos, id est, ut
infirmitates illorum sive corporum, sive morum, patientissime tolerent, et si
forte aliquid deliquerint, cum omni moderatione eos corripiant. (0644C) In ipsa
autem correptione prudenter agant, et plus studeant amari quam timeri. Et ne
quid nimis, ne dum nimis eradere cupiunt rubiginem, frangatur vas; suamque
fragilitatem semper suspecti sint; meminerintque calamum quassatum non
conterendum. In quibus non dicimus ut permittant nutriri vitia, neque
dissimulent peccata delinquentium, sed mox ut oriri coeperint, quantum
praevalent, radicitus ea amputent; memores semper quia Heli sacerdos pro
filiorum iniquitate damnatus est (I Reg. II) . Quapropter teneant consilium
Apostoli dicentis: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (I
Tim. IV) . Id est, indisciplinatos durius argue, obedientes et mites, ut in
melius proficiant, obsecra; negligentes et contemnentes increpa; omnia tamen
cum patientia. (0644D) Improbos autem, et duros, et superbos, vel inobedientes,
si aetas siverit, verberum castigatione et corporum afflictione coerceant,
sicut scriptum est: Percute filium tuum virga, et animam eius de inferno
liberabis (Prov. XXIII, 14) . Hoc summopere perpendentes ut iuxta qualitatem
vulnerum exhibeant fomenta curationum. Caveant autem ut, dum alios de
admonitionibus suis emendare procurant, ipsi ab omnibus vitiis emendati
inveniantur; ne forte aliis praedicantes, ipsi (quod absit) reprobi
efficiantur.
CAPUT LIV. Quomodo ieiunare debeant solitarii.
(0645A)
Sic enim necessaria nobis sunt ieiunia sicut vulneribus medicina, ita tamen
ut duarum rerum testimonio comprobentur, id est, oratione et eleemosyna. Unde
beatus Augustinus ait: Bonum est ieiunare, sed melius est eleemosynam dare.
Eleemosyna enim sufficit sine ieiunio, ieiunium vero non sufficit sine
eleemosyna. Tale est ieiunium sine eleemosyna qualis est sine oleo lucerna. Et
sicut lucerna quae sine oleo accenditur, fumigare potest, lucem habere non
potest; ita ieiunium sine eleemosyna, carnem quidem cruciat, sed charitatis
lumine animam non illustrat. Sed quaerendum nobis est quomodo solitarii
eleemosynam dare iubentur, qui non solum facultates, sed etiam seipsos Domino
fideliter obtulerunt. (0645B) Ad haec non ego, sed Dominus per prophetam
respondit, dicens: Frange esurienti panem tuum, etc. (Isai. LVIII, 7) . Non
enim dixit: Da esurienti totum panem tuum, sed ait: Frange esurienti panem
tuum. Unde Apostolus: Non, inquit, ut aliis sit refrigerium, vobis autem
tribulatio. Sed ex aequalitate vestra abundantia aliorum sustentet inopiam; ut
et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum (II Cor. VIII, 13) . Et
alias scriptum est: Si multum tibi fuerit, multum tribue; si autem exiguum
fuerit, etiam exiguum da (Tob. IV, 8) . Tria sunt enim genera eleemosynarum
quae indesinenter agere debemus, unum corporale, egenti dare quidquid poterimus:
alterum spiritale, dimittere a quo laesi fuerimus; tertium, delinquentes
corrigere, et errantes in viam veritatis reducere. Ad haec autem iungatur
oratio, et erit ieiunium perfectum. (0645C) Unde dictum est: Bona est oratio
cum ieiunio (Tob. XII, 8) . Per ieiunia enim et orationes occulta mysteriorum
coelestium revelantur, divinique sacramenti arcana panduntur. Non enim quispiam
potest virtutem perfectionis attingere, nisi prius ventris edomaverit
ingluviem. Ieiunia quippe moderata debent esse, ne nimis debilitent stomachum,
quia modicus et temperatus cibus utilis est corpori et animae. Quaerendum est
etiam si biduana ac triduana ieiunia facere oporteat solitarios. Ad quod beatus
Hieronymus respondens, ait: Parcus cibus et venter semper esuriens triduanis
ieiuniis praefertur, multoque melius est quotidie parum comedere, quam raro
satis sumere. Pluvia illa optima est quae sensim descendit in terram; nam
subitus et nimis imber in praeceps arva subvertit. (0645D) Qua de re in
Collationibus Patrum ita legitur: Interrogavit, inquit, abbas Ioseph abbatem
Pastorem dicens: Quomodo opus est ieiunare? Et respondit: Bonum est ut monachus
vel solitarius quotidie comedat, et paululum subtrahat sibi de cibo ne
satietur. Et dixit abbas Ioseph: Ergo quando iuvenis eras, non ieiunabas
biduanas: Dixit senex: Crede mihi, quia et triduanas et hebdomadam; sed haec
omnia probaverunt senes magni, et invenerunt quia bonum est quotidie manducare,
et parum, ut sit quotidie esuries. Hanc enim viam regiam levem nobis esse
demonstraverunt. Nam biduana et triduana ieiunia vanam gloriam ostendunt. Alius
quidam frater interrogavit dicens: Ieiunia et vigiliae quas facit homo, quid
proficiunt? (0646A) Dixit ei senex: Quoniam ipsa sunt quae faciunt humiliari
animam. Unde dicebat David: Humiliabam in ieiunio animam meam; oratio mea in
sinu meo convertetur (Psal. XLIII, 13) . Nam iusti et prophetae nostri, quando
a Deo aliquid impetrare volebant, ieiunio se affligebant; et sic quod
postulabant, impetrare se gaudebant. Ita et nos ieiunando humiliemus animas nostras, et tunc
quod poposcerimus, a Deo impetrabimus. Non ergo nos praeferamus eis qui ieiunii nostri non
valent obtinere mensuram, ne forte plus humilitatis aliarumque virtutum habeant
illi unde iure nobis ieiunantibus et abstinentibus praeferantur. Neque enim
istud ieiunium corporale ad perfectionem nobis proficit, nisi fuerit huic
animae quoque ieiunium copulatum. (0646B) Habet namque anima suos noxios cibos, a quibus impinguata etiam
sine escarum abundantia ad luxuriae praerupta devolvitur. Nam superbia, vana
gloria, detractio, et invidia, et caetera talia cibus eius sunt. Nihil ergo nobis prodest
ab escis carnalibus abstinere, et talibus vitiis pectus replere. Quocirca si
volumus nobis abstinentiam ieiuniaque proficere, ab his et ab aliis omnibus
vitiis nobis caveamus, et ad sanctarum culmen virtutum, divina opitulante
gratia, nitamur conscendere.
CAPUT LV. Quod solitarii pro hospitibus ieiunium solvant.
(0646C)
De susceptione itaque supervenientium fratrum ob causam charitatis
beatus Prosper ita loquitur, dicens: si enim propter quoslibet advenientes
ieiunio intermisso reficio, non solvo ieiunium, sed impleo charitatis officium.
Caeterum si
propter abstinentiam vel ieiunium meum spirituales fratres, quos novi mea
remissione delectari, contristo, abstinentia mea non est virtus dicenda, sed
vitium. Quoniam quidem ipsa abstinentia ac ieiuniorum continuatio, nisi fuerit,
quando res exigit, praetermissa, et me inflat, et fratrem meum, cui charitas
iubet servire, contristat; vel certe mihi nihil inesse charitatis supernae
demonstrat. Hinc sanctus Benedictus ait: Omnes supervenientes hospites tanquam
Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est: Hospes fui, et suscepistis me.
Et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et peregrinis.
(0646D) Et post pauca: ieiunium, inquit, frangatur a monacho vel solitario
propter hospitem, nisi forte praecipuus sit dies ieiunii qui non possit
violari. Aliis vero temporibus consuetudines ieiuniorum prosequantur. Pauperum
vero, et peregrinorum maxime, cura sollicite exhibeatur, quia in ipsis magis
Christus suscipitur. Nam divitum terror ipse sibi exigit honorem. Qua de re in
Collationibus Patrum tale datur exemplum. Abbas Sylvanus, dum cum discipulo suo
Zacharia ad quoddam monasterium visitandi gratia pervenisset, fecerunt eos
monachi, antequam egrederentur, charitatis causa reficere. Erant autem dies
ieiunii. (0647A) Postquam autem egressi sunt, invenit discipulus eius aquam in
via, et voluit bibere; et respiciens abbas Sylvanus ait: Zacharia, noli bibere,
an nescis quia ieiunium est hodie? At ille divit: Nunquid non manducavimus
hodie, Pater, ad monasterium et bibimus? Dixit senex: illud manducare
charitatis fuit; nos autem teneamus ieiunium nostrum, fili. Hinc patenter
ostenditur quia cum discretione utrumque possumus agere, et cum
supervenientibus hospitibus charitatis causa aliquando reficere, et ieiunii
regulam non praetermittere. Itaque sanctus Cassianus de eadem re interrogavit
quemdam senem, dicens: Cur sic indifferenter apud vos quotidiana ieiunia pro
hospitibus solvuntur? (0647B) Respondit senex: Ieiunium semper mecum est: Vos
autem continuo dimissurus sum, et mecum iugiter tenere non potero; ideo
charitatis officium in vobis impleo, et adiecit dicens: Non enim possunt filii
sponsi ieiunare, quandiu cum illis est sponsus: Cum autem discesserit, tunc
ieiunabunt (Matth IX, 15) . Ita et nos vobis dimissis licite ieiunii nostri
regulam observabimus.
CAPUT LVI De charitate.
Charitas est
dilectio Dei et proximi in toto corde et in tota mente. Inter caeteras quippe
virtutes charitas obtinet principatum: sine ipsa quidem ad perfectionis culmen
nemo conscendere valet. (0647C) Tunc enim homo perfectus est, quando charitate
plenus est, quam nos habere Apostolus praecipit, dicens: Super omnia autem
charitatem habete, quod est vinculum perfectionis (Col. III, 14) . Et iterum:
Charitatem fraternitatis invicem diligentes (Rom. XII, 10) . Hinc Petrus
apostolus ait: Ante omnia autem charitatem in vobismetipsis continuam habentes,
quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8) . Hinc Ioannes
apostolus ait: Deus charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet, et
Deus in eo (I Ioan. IV, 8) . Quamobrem tenenda est ab omnibus sanctis viris
unitas charitatis, et praecipue a solitariis; quia quanto se subtrahunt mundo,
tanto necesse est ut habeant dilectionem in Deo et proximo; tunc servant in se
dilectionem Dei, quando a charitate non dividuntur proximi. (0647D) Unde ipsa
Veritas ait: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem
habueritis ad invicem (Ioan. XIII, 35) . Quantam enim charitatem sancti Patres
nostri habebant ad invicem, in praesenti exemplo manifestatur quod subditur:
Quodam tempore venit quidam frater ad sanctum Macarium, et obtulit ei causa
charitatis uvam unam. Ille autem gratias egit Deo pro fratris officio; statim
ad alium fratrem, qui ei infirmior videbatur, secundum charitatem detulit eam;
sed et ipse nihilominus plus de proximo quam de semetipso cogitans, ad alium
fratrem detulit eamdem uvam: et ille iterum ad alium detulit eam; et rursus
ille ad alium; et sic per omnes cellulas, quae longe lateque per eremum erant
dispersae, ipsa uva circumportata est, ignorantibus omnibus quis eam primus
misisset. (0648A) Gratulans autem sanctus Macarius quod tantam videret in
fratribus charitatem tantamque continentiam, ad ampliora semetipsum spiritualis
vitae extendit exercitia. Credo enim quod inter istos sanctos fratres erat perfecta charitas, quia
nemo ex eis quaerebat quae sua sunt, sed quae alterius. Tanta est enim virtus
charitatis, sicut Apostolus testatur (II Cor. XIII) , ut nec martyrium, nec
saeculi contemptus, nec eleemosynarum largitio sine ipsa quidquam prosit.
Quocirca si volumus ad supernam patriam feliciter pervenire, charitatem Dei et
proximi studeamus veraciter habere: quia sicut sine via nemo potest pervenire
quo tendit, ita sine charitate, quae dicta est via, non ambulare possumus, sed
errare. Omnis insuper bonitas ex charitate et humilitate procedit. Et sicut
ignis sine calore et splendore esse non potest, ita et charitas sine humilitate
et vera obedientia esse non potest. (0648B) Sciendum est autem quia humilitas
et obedientia ac reliquae virtutes cum corpore incipiunt, et cum corpore
deficiunt, et tamen merces earum permanet in aeternum; charitas vero in
praesenti incipit saeculo, et in futuro permanet cum Deo.
CAPUT LVII. De humilitate.
(0648C)
Ad fastigium ergo verae humilitatis suo nos Dominus exemplo provocare
dignatus est, dicens: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde; et
invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29) . Hinc Petrus apostolus
ait: Humiliamini sub potenti manu Dei et exaltabit vos (I Petr. V, 6) . Hinc
enim datur intelligi, quia quanto quisque se pro Christi amore inclinat ad ima,
tanto proficit in excelso; et quanto superbus gloriosior apparet inter homines,
tanto deiectior erit ante Deum. Unde idem Dominus ait: Omnis qui se exaltat
humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII, 14) . Nam cum haec
dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae. Deus enim
humilis factus est nostrae salutis causa: erubescat homo superbus esse, quia,
ut ait Salomon, ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem
humilitas, ibi et sapientia (Prov. XI, 2) . Et, Super eum requiescet Spiritus
sanctus. Unde ait Dominus per prophetam: Super quem requiescet Spiritus meus,
nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isa. LXVI, 2) ?
Quapropter quicunque humilis et quietus non erit, non potest in eo habitare
gratia Spiritus sancti. (0648D) Illi autem panduntur secreta, et quod latet in
divinis sermonibus, qui humilitatem tenet in moribus. Semper autem conscientia
solitariorum humilis debet esse et tristis, scilicet ut per humilitatem non
superbiat, et per utilem moerorem cor ad lasciviam non dissolvat. Per
humilitatem etiam spiritus immundi Dei servis subiiciuntur. Unde in
Collationibus Patrum ita legitur: Homo qui a daemonio vexabatur, et fortiter
spumabat, vidit quemdam senem solitarium, et elevans manum percussit eum in
maxilla; senex vero secundum Domini praeceptum convertit ei alteram. Statim
autem daemon non ferens incendium humilitatis illius, clamans et eiulans
discessit ab eo. (0649A) Alio denique tempore transiens abbas Macarius per
eremum, ecce occurrit ei diabolus in via cum falce messoria. Voluit autem illum
percutere de falce illa, et non potuit. Et dixit daemon: Multam violentiam
patior a te, o Macari, quia non possum praevalere adversum te. Ecce enim quidquid tu
facis, et ego facio. Tu ieiunas, ego nihil comedo; tu vigilas, ego omnino non
dormio. Unum est
autem solum in quo me superas. Et dixit ei abbas Macarius: Quid est illud? et
respondit diabolus: Humilitas tua me vincit, propter quam non praevaleo
adversum te. O quanta est virtus humilitatis, quae non solum homines salvat,
sed etiam daemones superat! Quanta autem sit virtus humilitatis iterum beatus
Antonius ostendit, dicens: Vidi omnes laqueos Satanae tensos in terra, et
ingemiscens dixi: Quis putas transiet istos? (0649B) et audivi vocem dicentem
mihi: Humilitas. Quocirca inclinemus cervicem cordis in vera humilitate, ut
omnes laqueos Satanae possimus illaesi transire. Tunc enim veram humilitatem
habebimus, si quando peccaverit in nos frater noster, antequam ille poeniteat,
indulserimus ei. Et tunc veram humilitatem habemus, quando nec laesi irascimur,
nec alios irasci permittimus; sed potius pro ipsis ex corde oramus. Praeterea
quoque si cui de humilitate altius libuerit perscrutari, ad Regulam sancti
Benedicti recurrat, ibique duodecim humilitatis gradus satis luculenter
expositos inveniet.
CAPUT LVIII. De obedientia.
(0649C)
Obedientia itaque dicitur obtemperantia, eo quod humiliter quis obediat vel
obtemperet imperanti. Recte enim ille obediens vocatur, qui per obedientiae humilitatem Deo se
toto animo subdit, et eius praecepta humilitate implet. Ille etiam recte
obediens vocatur, qui praecepta magistri iuxta vires humiliter implere studet.
Nam Christus Dominus noster qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in
ore eius, factus est obediens pro nobis Patri usque ad mortem, nobis relinquens
exemplum, ut sequamur vestigia eius. (0649D) Ideoque omne quod solitario
iniunctum fuerit ab aliquo religionis gratia, libenter obtemperet imperanti: et
si forte aliqua gravia aut impossibilia ei iniunguntur, libenter quidem et cum
omni mansuetudine iubentis imperium suscipiat. Quod si omnino virium suarum
mensuram hoc quod ei iniungitur viderit excedere, non resistendo illud spernat,
sed causam impossibilitatis suae ei qui sibi iniunxerat humiliter et patienter
enarret, quatenus eius moderamine quod illi onerosum fuerit, sublevetur, ut
contradictionis vitio careat. Sancti quoque Patres nostri per obedientiae
laborem ad celsitudinis perfectionem pervenerunt. De pluribus autem unum, mirae
obedientiae virum, hic inserere studeamus. (0650A) Quidam enim saecularis homo
renuntiavit saeculo, et venit ad monasterium, relinquens tres filios suos in
civitate; et cum fecisset tres annos in monasterio, coeperunt ei cogitationes
suae filios ad memoriam frequenter adducere, et contristabatur pro eis valde.
Videns autem eum abbas tristem, dixit ei: Quid habes quod tristis es? Et
narravit ei quia tres filios haberet in civitate, et quia vellet eos ad
monasterium adducere. Praecepit autem ei abbas ut adduceret eos. Qui cum
perrexisset in civitatem, invenit duos ex his iam fuisse defunctos, unum vero
solummodo remansisse. Quem assumens venit ad monasterium. Erat autem abbas ad
pistrinum. Ille vero tollens filium suum quem adduxerat, abiit ad abbatem in
pistrinum; et videns eum abbas venientem salutavit, et tenens infantem, quem
adduxerat, amplexatus est eum et osculabatur. Et dixit patri eius: Amas eum? Et
ille respondit: Etiam. Et rursus dixit ei: Omnino diligis eum? Et respondit:
Etiam. (0650B) Haec audiens abbas, dixit ei: Tolle ergo, si amas eum, et mitte
in furnum sic modo dum ardet. Et tenens eum pater suus iactavit eum in clibano
ardenti: statim autem factus est clibanus velut ros. Ex qua re acquisivit
gloriam in tempore illo, quemadmodum patriarcha Abraham. O quam magnam
obedientiam habuit iste sanctus vir, qui nec proprio filio suo pepercit, sed ad
unius iussionem abbatis ignibus eum tradidit! Puto enim quia si illi
praecepisset abbas obedientiae causa in clibanum intrare, intrasset utique.
(0650C) Nos ergo qui per inobedientiam mandatorum Dei ac sanctorum eius, necnon
et magistrorum nostrorum, recessimus a Deo, per obedientiae laborem redeamus ad
illum, qui dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego
reficiam vos (Matth. XI, 28) .
CAPUT LIX. De virtute patientiae.
Patientia enim vera est, in praesenti iniurias fortiter sustinere, et in
futuro vindictam non quaerere, sed ex corde ei qui mala irrogat ignoscere. Nam
sunt nonnulli qui ideo per aliquod spatium temporis patienter sufferunt
iniuriam, ut subsequenter facilius vindicare se queant: isti tales veram non
habent patientiam. Ille enim vere patiens est, qui et ipsum amat quem portat:
nam tolerare et odisse non est virtus mansuetudinis, sed velamentum furoris. In
patientia enim quaerenda est virtus mansuetudinis et ignoscendi facultas, non
vindicandi opportunitas. (0650D) Sicut enim patienter sufferre debemus iniurias
ab aliis in nos illatas, ita et tribulationes infirmitatum quae nobis eveniunt
patienter sufferre necesse est. Probabitur enim homo flagellis Dei, quo animo
bene faciat, et qua fortitudine tentationes sibi supervenientes sufferat. Unde
ait Apostolus: Tentat enim vos Deus, ut sciat si diligatis eum (Deut. XIII, 3) . Tribus enim
modis solent accidere tentationes Dei servis. Uno modo tentantur a Deo per
flagella; alio modo a diabolo per illusiones et diversas machinationes; tertio
modo tentantur a proximo per damna, et contumelias ac persecutiones. (0651A) Sed ille beatus
est qui haec omnia patienter tulerit; de tali enim viro dicit Scriptura: Beatus
vir qui suffert tentationem, etc. (Iac. II, 13) .
Sine ferro autem martyres esse possumus, si
patientiam veraciter in animo servamus. Tanto enim quisque minus ostenditur
doctus, quanto minus convincitur patiens. Unde per Salomonem dicitur: Doctrina
viri per patientiam noscitur (Prob. XIX, XI) Super omnia autem contumelias
detrahentium patientia superemus; sagittas contumeliae patientiae clypeo
frangamus; contra linguae gladium patientiae scutum praebeamus. Et si quis
nobis intulerit mala, nequaquam irascamur contra illum; sed potius doleamus pro
illo, quia Deus illi irascitur. Videamus autem quantam patientiam iste sanctus
senex habebat, de quo hic locuturi sumus. Erat in eremo magnus quidam senex,
qui de labore manuum suarum vivebat: et erat alius frater vicinus ei, qui saepe
ingrediebatur, et rapiebat quidquid senex habebat in cella. (0651B) Videbat
autem eum senex, et non obiurgabat eum; sed extorquebat sibi plus solito
manibus operari, dicens: Credo, opus habet ille. Astringebat autem ventrem
suum, et cum indigentia manducabat panem. Cum autem mori coepisset senex ille,
circumsteterunt eum fratres, et respiciens in eum qui furabatur, dixit ei:
Iunge te huc ad me; et tenuit manus eius, et osculatus est eas, dicens: Gratias
ago istis manibus, frater, quia propter istas vado ad regnum coelorum. Ille
autem, compunctus et poenitentiam agens, factus est etiam ipse probatus
monachus, exempla sumens de actibus magni illius senis. Valde enim laudabilis
est patientia eius sancti monachi, sed valde laudabilior est patientia Christi.
(0651C) Senex iste rapientem fratrem vidit et tacuit; Christus vero opprobria,
contumelias, irrisiones, alapas, sputa, flagella, spineam coronam crucemque
sustinuit, et nec contumeliosum cuiquam verbum respondit. Iste enim raptoris
manus deosculans gratias egit; Christus autem in cruce positus pro
persecutoribus exoravit. Sed in his omnibus exemplum patientiae nobis reliquit.
Quapropter studeamus patientes esse ad omnes et in omnia, quia, ut ait Christus,
In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19) . Simus
mansueti, quia, ut ait Propheta: Mansueti haereditabunt terram, et
delectabuntur in multitudine pacis (Psal. XXXVI, 11) . Quisquis igitur lenis,
mitis et patiens est, Dei filii imitator est. (0651D) Et quisquis amplectitur
pacem in mentis suae hospitio, mansionem in se praeparat Christo, quia Christus
pax est et in pace requiescere consuevit.
CAPUT LX. De discretione.
Discretio namque est
mater omnium virtutum, et ideo in omnibus tam spiritualibus quam corporalibus
operibus tenenda est a solitariis temperantia discretionis, ne superflue
laborantes corde pariter et corpore deficiant. Sed sic omnis eorum actio
temperetur, quatenus alacri animo plus se adhuc cupiant in bonis operibus
exercere. Sive enim sint vigiliae, sive ieiunia, sive abstinentia, et caetera
his similia, sic temperentur, ut nec animi virtus succumbat, nec corporis
fortitudo lassescat. (0652A) Unde quidam Patrum dicebat: Corpus nostrum sic est
fragile sicut vestimentum. Si diligenter tractabimus illud, stabit; sin autem,
in parvo tempore corruet. Praeterea quoque supervenit quidam venationem faciens
in silva agrestium animalium, et vidit abbatem Antonium gaudentem cum
fratribus, et displicuit ei. Volens autem ei senex ostendere quia oportet
aliquando condescendere fratribus, dixit ei: Pone, quaeso, sagittam in arcu
tuo, et trahe. Et fecit sic. Et dixit iterum: Trahe; et traxit. Trahe adhuc; et
traxit. Dixit ei venator: Si super mensuram traxero, frangetur arcus. Dixit ei
abbas Antonius: Ita est in operibus Dei; si plus a mensura tendimus, fratres
cito deficient. Expedit ergo vel ad momentum relaxare rigorem eorum. (0652B)
Haec audiens venator compunctus est; et multum proficiens in sermone senis
discessit: et fratres confirmati tum reversi sunt ad locum suum. Haec ergo
aliaque testimonia discretionis consideranda sunt a solitariis; et sic omnia
temperent atque discernant, ut ipsi nimis fatigati non deficiant, et alii a
coepto itinere non refugiant.
CAPUT LXI. De taciturnitate.
Taciturnitas
autem virtus est humilitatis et indicium gravitatis, nutrix virtutum et custos
animarum. Hinc Salomon ait: Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab
angustiis animam suam (Prov. XXI, 23) . Quanto igitur quisque sub silentio deprimit
se, tanto compunctionis aciem in coelo figit; et quanto taciturnitatis freno
constringit linguam, tanto ad coelestia erigit mentem suam. (0652C) Ideoque
solitarius taciturnitatem diligat, et a malo ac pravo, vel omni stultiloquio
linguam suam coerceat dicatque cum Propheta: Dixi, Custodiam vias meas, ut non
delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII, 1) . Et iterum: Posui ori meo custodiam
(Ibid.) . Et rursum: Obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis (Ibid., v. 3)
. Ille enim bene vias suas, id est actus vitae suae, custodit, qui in lingua
minime offendit. Ille etiam bene ori suo custodiam ponit, cuius lingua nec in
maliloquium, nec in vaniloquium, nec in multiloquium procaciter fluit. (0652D)
Ne ergo in maliloquium labatur lingua, ponat unusquisque nostrum ori suo
custodiam, et diligenter attendat quid de male loquentibus dicat Propheta:
Disperdat, inquit, Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam (Psal.
XI, 4) . Quid etiam de multiloquio Salomon dicat, audiamus: In multiloquio,
inquit, non effugies peccatum; et qui multis utitur verbis, laedit animam suam
(Prov. X, 19) . Hinc iterum Propheta: Si quis vult veram et perpetuam habere
vitam, et cupit dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo; et labia eius
ne loquantur dolum (Psal. XXXIII, 14) . Hinc Apostolus ait: Si quis putat se
religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana
est religio (Iac. I, 26) . Hinc beatus Ambrosius ait: Est homo qui silentium
quidem affectat, sed cor eius multum se condemnat: iste talis multum loquitur;
et est alius qui a mane usque ad vesperam loquitur, et cum discretione,
silentium magnum custodit. (0653A) Hoc autem dicebat de illo qui sine utilitate
audientium nunquam loquitur. Ille enim bene taciturnitatem custodit, qui usque ad
interrogationem non loquitur. Quapropter solitarius modum loquendi non
transeat; maneat in verbo eius mensura, in sermone statera. Semper verbo eius
sint moderata, et plus diligat semper audire quam loqui; et ne prius respondeat
verbum quam audiat. Unde scriptum est: Qui ante respondet quam audiat, stultum
se esse demonstrat (Prov. XVIII, 13) . Nam loqui et docere, ut ait sanctus
Benedictus, magistrum condecet, tacere et audire discipulo convenit. Et si qua
sunt requirenda a magistro, cum omni humilitate et subiectione reverentiae
requirantur. (0653B) Scurrilitates vero, vel verba otiosa et risum moventia,
aeterna clausura in omnibus locis damnamus, et ad talia eloquia discipulum os
aperire non permittimus.
APUT LXII. De cavenda detractione, et quod duobus modis potest aliquis sine peccato alieni peccata dicere.
(0653C)
Quanquam enim beatus Hieronymus dicat quia non est detrahere verum dicere,
tamen cavenda est omnimodis detractio a solitariis, monente beato Iacobo
apostolo: Nolite, inquit, detrahere alterutrum, fratres mei, quia qui detrahit
fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem (Iac. IV,
11) . Hinc Salomon ait: Remove a te os pravum, et detrahentia labia procul sint
a te (Prov. IV, 24) . Et iterum: Cum detractoribus non commiscearis, quoniam
repente consurget perditio eorum (Prov. XIV, 21) . Hinc Hieronymus ait: Cave ne
linguam aut aures habeas prurientes, id est, non ipse detrahas, aut alios
detrahentes audias; quia qui detrahit, et qui detrahentem libenter audit,
utrisque unum crimen est. Hinc Isidorus ait: Ne detrahas peccanti, sed condole;
et quod in alio detrahis in te potius pertimesce. Hinc etiam in Vitis Patrum
dicitur: Melius est, inquit, quotidie carnem comedere et vinum bibere, quam
lacerare carnes fratrum in obtrectatione. Denique, ut ait sanctus Basilius,
duobus modis possumus sine detractione aliorum peccata dicere, vel retractare.
(0653D) Id est, si quando necesse est cum caeteris consilium habere quomodo
corrigitur is qui peccavit, tunc possumus ipsius peccata in medium adducere et
publicare absque detractione. Et rursum, si quando necesse est praevenire et
commonere aliquem, ne forte incurrat in consortio vel societate alicuius mali
hominis, tunc etiam possumus sine detractione illius peccata manifestare. Quod
et ipsum Apostolum fecisse invenimus, dum dicit ad Timotheum: Alexander
aerarius multa mala mihi ostendit, quem tu quoque devita: valde enim restitit
sermonibus meis. Reddet illi Deus secundum opera sua mala (II Tim. IV, 14) .
Praeter huiusmodi autem necessitates quicunque dixit aliquid adversus alium, ut
vel deroget ei, vel obtrectet, illud est, detrahere, etiamsi videantur vera
esse ea quae dicit.
CAPUT LXIII. Consolatio solitariorum de detractione.
(0654B)
Non ergo solitarii multum contristari debent, si forte ab aliquibus pravis
hominibus sine culpa detrahantur; quia in consolatione nostra, sua Dominus
opprobria adducere dignatus est, dicens: Si patremfamilias Beelzebub
vocaverunt, quanto magis domesticos eius (Matth. X, 25) ? Et iterum: Si de
mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret; sed quia de mundo non estis,
propterea odit vos mundus (Ioan. XV, 19) . Hinc Apostolus ait: Nolite mirari si
odit vos mundus (I Ioan. III, 13) . Sunt autem plurimi qui vitam solitariorum
fortasse amplius quam debent, laudant; et ne eis de laude elatio subripiat,
permittit omnipotens Deus malos in obtrectatione et obiurgatione prorumpere; ut
si qua culpa ab ore laudantium in corde solitariorum nascitur, per
obtrectationem malorum ad poenitentiam revocentur. Sed inter haec verba
laudantium sive vituperantium ad mentem semper recurrere debemus; et si in ea
non invenitur bonum quod de nobis dicitur, magna tristitia generari debet. Et
rursum si in ea non invenitur malum quod de nobis homines loquuntur, in magna
laetitia prosilire debemus. Unde beatus Iob dicebat: Ecce enim in coelo testis
meus, et conscius meus in excelsis (Iob, XVI, 20) . Qui enim vitae suae in
coelo testem habet, detractiones hominum in terra pertimescere non debet.
(0654C) Hinc Paulus ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae
nostrae (II Cor. I, 12) . Nisi enim fuissent qui eidem Apostolo malam famam
imponerent, et seductorem vocarent, nequaquam diceret: Per infamiam et bonam
famam; ut seductores, et veraces (II Cor. VI, 8) . Sed quid de Redemptore
nostro agimus, qui a Iudaeis daemoniacus, et blasphemus, atque persecutor
vocatus est? Beatus quoque Arnulphus cum esset episcopus, postea solitarius
factus, detractiones pravorum hominum aequanimiter toleravit. Unde in gesta
ipsius ita legitur: Quidam namque homo, nomine Noddo, cum complicibus suis
eidem beato Arnulpho derogare ausus est. Dicebat autem illum non esse cultorem
Dei, sed potius hominem voluptati deditum. Cumque idem detractor
stratum una cum detrahente socio petiisset, iubente Deo, omnia vestimenta
illorum flamma circumdans vallavit. (0654D) Illico exsilientes aquam urgentibus
vocibus deposcebant, sed aqua iniecta flammam divinitus missam non
exstinguebat. Ardebant autem nequiter circa nates vel genitalia loca camisiae
illorum, nec a se ardentia vestimenta exuere praevalebant. Quid plura? Quia
aliud facere non poterant, exsiliunt foras, et ad instar porcorum in volutabro
luti sese vociferantes involvunt: sed magis ac magis genitalia ipsorum ignis
immissus cremabat. Tunc quippe, ut reor, impletum est super illos quod scriptum
est: Detrahentem occulte proximo suo, hunc persequebar (Psal. C, 5) . Sicque
divina censura iubente actum fuit, ut de quibus virum sanctum detraxerant, in
ipsis poenam sentirent. (0655A) Ipse quoque sanctus episcopus atque solitarius
nec pro detractione illorum fuit tristior, nec pro vindicta divinitus facta
exstitit laetior; sed potius, iuxta praeceptum Domini, eos dilexit, atque pro
eis oravit. Ubi nos pariter docemur non contristari pro detractione, sed magis
gaudere de contumeliis, reminiscentes hoc quod scriptum est: Quia ibant
apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine
Iesu contumeliam pati (Act. v, 41) . Si illi non contristabantur de contumeliis et verberibus,
neque nos contristari debemus de verbis atque detractionibus. Quid ergo aliud
faciunt detrahentes, nisi in pulverem sufflant, atque in oculos suos terram
excitant? Vocandi tamen sunt et patienter increpandi, iuxta praeceptum Domini,
qui dixit: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum. (0655B) Et si
dixerit, Poenitet me, dimitte illi: et si septies in die peccaverit in te, et
septies dixerit, Poenitet me, dimitte illi (Luc. XVII, 3) . Quisquis igitur hoc
fecerit, et seipsum salvabit, et detrahentem proximum de peccati fovea
liberabit.
CAPUT LXIV. De cogitationibus et diabolicis illusionibus.
Sicut enim a
malis operibus et perversis locutionibus oportet solitarios abstinere, ita
etiam a pravis cogitationibus debent se corda illorum custodire. Unde beatus
Hieronymus admonet dicens: Non sinas cogitationes malas in corde tuo crescere.
Et alibi: Caput cogitationis exclude, et caetera superantur. (0655C) Non enim
potest corrumpi corpus, nisi prius corruptus sit animus; et nihil potest facere
caro nisi quod voluerit animus. Idcirco munda prius a pravis cogitationibus
animum, et caro non peccabit in aeternum. Bonae autem cogitationes semper a Deo
procedunt, malae cogitationes vero aliquoties a nobismetipsis veniunt, et
aliquoties instinctu diaboli excitantur. Nemo enim potest a diabolo decipi,
nisi is qui ei suae voluntatis assensum praebere voluerit. Si enim repugnamus
ei, fugiet a nobis. Unde beatus Iacobus apostolus: Resistite, inquit, diabolo,
et fugiet a vobis (Iac. IV, 7) . Qua de causa ita in Collationibus Patrum
legitur: Quodam tempore beatus Macarius habitabat in loco deserto solus, et
erat prope alia solitudo in qua habitabant plurimi fratres. Et vidit senex
Satanam venientem in habitu hominis, ut transiret per cellam eius. (0655D)
Videbat autem eum quasi tunica uti linea omnino vetusta, et per omnia foramina
eius pendebant ampullae. Et dixit ei senex: Quo vadis? Et ille respondit: Vado
commemorare fratres. Senex autem dixit: Et utquid tibi ampullas istas? Et
dixit: Gustum fratribus porto. Dixit ei senex: Totas istas cum gustu portas? Et
respondit: Etiam; ut si unum alicui non placet, offeram aliud; si autem nec
illud, dabo tertium, et ita per ordinem, ut omnino vel unum ex eis placeat ei.
Et cum haec dixisset, transiit. Et observabat senex, custodiens vias, donec
ille remearet. Et cum videret eum senex, dixit ei: Sanus sis. Et respondit: Ubi
mihi salus? Et dixit senex: Quare? Et respondit? Quia mihi modo omnes
sanctificati sunt, et nemo mihi acquiescit. (0656A) Et dixit senex: Neminem
amicum habes illic? Et respondit: Unum tantummodo fratrem habeo ibi, vel ipse
solus mihi acquiescit; et quando me videt, convertitur velut ventus. Senex vero
dixit ei: Quomodo vocatur frater ille? Respondit: Theoctistus. Et cum haec
dixisset, transiit. Surgens autem abbas Macarius perrexit ad fratres. Qui cum
audissent, acceperunt ramos palmarum et occurrerunt ei obviam; et parabant
singuli eorum cellas suas, incerti apud quem declinaret. Senex autem inquirebat
quis inter eos Theoctistus vocabatur; et inveniens eum, intravit in cellam
eius. Theoctistus ergo suscepit eum gaudens. Cum autem coepissent secrete
loqui, dixit ei senex: Quomodo circa te est frater? Et ille dixit: Orationibus
tuis adiuvantibus, bene. (0656B) Et dixit senex: Non impugnant te cogitationes
tuae? Respondit iterum: Bene sum: erubescebat enim dicere ei. Et dicit ei
senex: Ecce quot annos habeo in conversatione loci istius, et omnes honorant
me, et tamen in hac senectute infestus est mihi spiritus fornicationis. Et
respondit Theoctistus, dicens: Crede, abba, quia et mihi. Senex autem simulabat
etiam alias cogitationes sibi esse molestas, donec faceret eum confiteri.
Deinde dicit: Quomodo ieiunas? Et ille dixit: Ad nonam. Dixit ei senex: Ieiuna
usque ad vesperam, et abstine, et lege Evangelia, ut memoriter retineas. Sed et
alias ex animo meditare Scripturas; et si tibi ascenderit cogitatio mala,
nunquam deorsum aspicias, sed semper sursum, et statim te Dominus adiuvabit.
(0656C) Et corrigens senex fratrem illum, reversus est in solitudinem suam. Et
cum observaret, vidit iterum daemonem illum, et dixit ei: Quo vadis iterum? Et
ille respondit: Visitare fratres, et abiit. Dum autem reverteretur, dixit ei
senex: Quomodo sunt fratres illi? Et respondit: Male. Senex autem: Quare? Et
ille respondit: Quia toti sancti sunt: et magis malum, quia unum quem habui
amicum et obedientem, mihi etiam ipse, nescio unde, subversus est: nec ipse
mihi iam acquiescit, sed omnibus sanctior factus est, et propterea iuravi me
iam non calcare ad illum locum, nisi post longum tempus. Haec dicens transiit,
relinquens senem. Sanctus vero senex intravit cellam suam adorans et gratias
agens Deo. (0656D) Hic datur intelligi quia nisi quis voluntatibus diaboli se
sponte subdiderit, potestatem adversus hominem non habet. Et sicut superius
patefactum est, nescit Satanas a qua passione anima seducatur: et ideo seminat
quidem in ea zizania sua, aliquando spargit semina fornicationum, aliquando
detractionum et caeterorum vitiorum; similiter passiones, et in qua passione
videt animum declinare, hanc ei subministrat. Nihil enim sic extaediat
daemonem, quomodo si revelentur stimulationes eius: et nihil eum sic
laetificat, quomodo si abscondantur cogitationes eius. (0657A) Quia ergo
Dominus noster Iesus Christus dedit nobis potestatem calcandi super serpentes
et scorpiones, hoc est, malas cogitationes, mundemus per humilem confessionem
corda nostra, et parvulos cogitatus nostros allidamus ad Christum, quatenus de
nobis dicatur hoc quod scriptum est: Beatus qui tenebit, et allidet parvulos
suos ad petram (Psal. CXXXVI, 6) . Et rursum: Beati mundo corde, quoniam ipsi
Deum videbunt (Matth. V, 8) .
CAPUT LXV. De diversis tentationibus solitariorum.
Multis ergo
calamitatum tentationibus mentes solitariorum in hac vita pulsantur, sed non
amplius tentat eos diabolus quam Dei voluntas permittit. Tentando autem, eorum
profectus erudit; etsi nolens, tamen eorum utilitati diabolus servit, quando
tentationibus suis non decipit, sed potius erudit; multis enim modis, ut
diximus, mentes solitariorum diabolus tentat. (0657B) Tentat autem eos
aliquando per stimulos paupertatis: nam cum per stimulos paupertatis non potest
eos movere, divitias adhibet ad seducendum. Et dum per contumelias et opprobria
non praevalet, laudes et gloriam adhibet. Si per salutem corporis non potest,
aegritudines mittit. Et dum per delectationes seducere eos non potest, per
molestias, quae contra votum eveniunt, eos conatur evertere. Infirmitates etiam
quasdam graves adversus eos qui tentandi sunt adhibet, ut per eas pusillanimes
faciens solitarios, conturbet charitatem eorum quam habent ad Dominum. (0657C)
Sed quamvis concidatur corpus, et febribus validissimis inflammetur, insuper
etiam si intolerabili contritione affligatur, quisquis es qui haec sustines,
recordare futuri saeculi poenas, et aeternum ignem, ac perpetua tormenta, ut
haec cogitans non deficias ad ea quae in praesenti contingunt. Insuper etiam
gaude quia visitavit te Deus; et illud famosissimum dictum in lingua habeto, id
est: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII,
18) . Et illud: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem
filium quem recipit (Hebr. XII, 6) . Si ferrum es, post adhibitum tibi ignem
emittes aeruginem. Quia si iustus es, et haec pateris, de magnis ad maiora
provocaris. Aurum es, sed per ignem probatior eris. Datus est tibi angelus
Satanae, stimulus carnis tuae; exsulta videns cui similis factus es; Paulo
apostolo simile donum accipere meruisti. (0657D) Audi quemadmodum gloriabatur
Apostolus in infirmitatibus suis, ita et tu gloriare dicens: Libenter igitur
gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi (II Cor.
XII, 5, 9) . Et rursum: Quando enim infirmor, tunc fortior sum et potens
(Ibid., v. 10) . Si febribus, si rigore frigoris castigaris, memor esto quid
Scriptura dicit: Transivimus per ignem et aquam (Psal. LXV, 12); residuum est
ut inducaris in refrigerium. Clama etiam cum Propheta: In tribulatione
dilatasti mihi (Psal. IV, 1) . Perfectus enim eris per huiusmodi tribulationes.
Si forte amittis oculos, non feras graviter, extollentiae enim instrumentum
amisisti, sed interioribus oculis gloriam Dei speculari stude. Surdus factus
es, non contristeris; quia auditum vanum amisisti. Manus tuae ex aliqua
passione debilitatae sunt? (0658A) sed interiores paratas habeas adversus
inimici tentationes. Infirmitas totum tuum corpus tenet? sed interiori homini sanitas crescit.
Nihil enim aliud est aegritudo corporis quam sanitas mentis. Si infirmitas tibi
talis fuerit, ut non possis stare ad orandum et psallendum, non contristeris
pro eo, quia infirmitas orat pro te. Si ieiunas, non tibi invenias occasionem, dicendo: quia
exacerbatus in aegritudinem incurristi: quoniam et qui non ieiunant, similes
aegritudines incurrunt. Inchoasti aliquid boni? non revoceris per impedimenta
inimici; quoniam ieiunia et labores nobis constituta sunt propter turpes
delectationes. Haec omnia nobis proficiunt ad destruenda corporis desideria.
Tentari autem oportet iustum, sed tentatione plagae, non tentatione luxuriae.
(0658B) Quapropter discat non murmurare, qui mala patitur, etiamsi ignorat cur
mala patitur. Et per hoc iuste se pati arbitretur, quod ab illo iudicatur cuius
nunquam iudicia iniusta sunt. Qui ergo in flagellis murmurat, iustitiam
iudicandis accusat; qui vero iuste se recognoscit a iusto iudice pati quod
sustinet, etiamsi super quo patitur ignorat, per hoc iam iustificatur per quod
semetipsum accusat, et Dei iustitiam laudat. Beatus qui haec omnia tulerit
patienter.
CAPUT LXVI. De tentamentis somniorum.
Plerumque daemones in noctibus solitariis
occurrentes, ut formidolosos eos faciant, per soporem conturbant; et quos
vigilantes intus tentant, nec superant, dormientes acriter impugnant. (0658C)
Nonnunquam autem et aperta impugnatione grassantes humana corpora verberant,
sicut beato Antonio fecerunt. Quod tamen, Deo permittente, malorum fit ad
vindictam, iustorum vero ad tolerantiam et gloriam. Plerumque immundi spiritus
eos quos incumbere in saeculi amore conspiciunt, dormientes quadam vana spei
prosperitate illudunt, sicut legitur in Dialogorum libro cuidam contigisse; qui
dum somnia vehementer attenderet, ei per somnium longa spatia huius vitae
promissa sunt. Cumque multas pecunias pro longioris vitae stipendiis
collegisset, ita repente defunctus est, ut intactas omnes relinqueret, et ipse
secum nihil ex bono opere portaret. (0658D) Nonnunquam etiam Satanas in angelum
lucis sese non solum dormiendo, sed etiam vigilando transformat, ut quemlibet
aliqua erroris fraude decipiat; sicut legitur in Collationibus Patrum de quodam
sene, qui sedens in cella sua et sustinens tentationes, videbat daemones
manifeste, et contemnebat eos. Cum autem diabolus videret se vinci a sene,
venit et ostendit se ei, dicens: Vis videre Christum? Et respondens senex
dixit: Anathematizo te, et eum de quo dicis; ego autem Christo meo credo
dicenti: Si quis vobis dixerit: Ecce hic Christus et ecce illic; nolite credere
(Matth. XXIV, 23) . Et dixit diabolus: Ego sum Christus. Videns autem senex
clausit oculos suos. Et dixit ei diabolus: Quare clausisti oculos tuos? Et
dixit senex: Ego hic Christum nolo videre, sed in vita beata. Haec audiens
diabolus discessit ab eo. (0659A) Hic ergo patenter obstenditur quantis
machinamentis Dei servos conatur decipere inimicus. Illi autem qui aut nullis,
vel raris conscii sunt delictis, aut nunquam aut raro terroribus fatigantur
nocturnis: et si ad momentum huiusmodi commoveantur, mox tamen evigilantes
illusionum vanitates despiciunt intentionemque suam ad Deum convertunt.
Interdum etiam quaedam arcana ac mystica Dei servi per visionem videre solent.
E contra vero peccatores qui corda sua gravioribus vitiis polluerunt,
conscientiae pavore illusi species tremendas aspiciunt; et quos vigilantes
diabolus traxit ad vitia, dormientes fatigat, ut nunquam eos requiescere sinat.
In oculis autem peccatorum diabolus terribilis est; in oculis autem iustorum
terror eius vilis est. (0659B) Sciendum quippe est quia diversae sunt
qualitates somniorum. Aliquando namque ex ventris plenitudine vel inanitate
somnia generantur; aliquando vero ex cogitatione accidunt, sicut scriptum est:
Multas curas sequuntur somnia (Eccl. V, 2) . Nam saepe quae in die cogitamus, in noctibus
recognoscimus. Aliquando autem ex illusione immundorum spirituum oriuntur,
dicente Salomone: Multos errare fecerunt somnia et illusiones vacuae (Eccl.
XXXIV, 2) . Aliquando quippe ex revelatione procedunt, sicut legitur in lege de
Ioseph filio Iacob, qui somnio fratribus praeferendus praedicitur. Vel sicut in
Evangelio de Ioseph sponso beatae Mariae, qui ut fugeret cum puero in Aegyptum,
somnio admonetur. (0659C) Aliquando nempe ex revelatione simul et cogitatione
generantur, dicente Daniele: Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo quid
esset futurum post haec; et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura
sunt (Dan. II, 9) . Saepe etiam daemones deceptoria fraude multa solent vera
praedicere, ut ad extremum valeant animam ex aliqua falsitate decipere vel
illaqueare. Sed quamvis nonnulla vera sint somnia, facile tamen non oportet credere
illa, ne forte aliquando ex illusione diaboli procedant, et simplicium corda
decipiant, recolentes testimonium Scripturae dicentis: Si dixerint vobis, et
ita evenerit, nolite credere (Matth. XXV, 23) . Somnia enim similia sunt
auguriis, et qui eis intendunt, revera augurare noscuntur. (0659D) Solitarii
autem inter illusiones ac revelationes discreta circumspectione discernant, ut
sciant quid a bono spiritu percipiunt, vel quid a malo spiritu patiuntur.
CAPUT LXVII. Ut solitarii signa et miracula fieri non quaerant.
Signa igitur
et miracula a solitariis non sunt quaerenda, propter ostentationem et vanam
gloriam. Nam quisquis signorum et mirabilium indiciis vult probari, non potest
probus videri. (0660A) Quia ipse Dominus et Salvator non dixit: Ex signis et
mirabilibus cognoscetis eos, sed ait: Ex fructibus eorum cognoscetis eos
(Matth. VII, 20) . Neque enim in die iudicii remuneraturum se promittit eos qui
signa et prodigia faciunt, sed eos qui praeceptis suis obediunt, dicens ad eos:
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, etc. (Matth. XXV, 34.) Sed et
beatos non dicit eos qui signa et mirabilia fecerunt, sed humiles spiritu,
mansuetos, lugentes et huiuscemodi opera exsequentes. Nusquam in signorum
opere beatitudo ponitur, sed in expletione mandatorum Dei. Vita enim bona, atque
actus probi, etiam sine signis et mirabilibus merentur coronam; iniqua autem
conversatio, etiamsi signa et prodigia fecerit, supplicia non evadit. Et ideo
superflue haec quaeruntur, imo et periculose. Per ostentationem vero nihil
faciant solitarii. Nam quantum malum sit per ostentationem aliquid agere,
praesens exemplum ostendit, cum subditur: Fuit quidam iuvenis monachus, qui cum
vidisset quosdam senes iter agentes, ostentationis causa iussit onagris venire,
ut portarent eos, donec pervenirent ad se. (0660B) Illi autem senes
indicaverunt hoc beato Antonio. Et dixit abbas Antonius: Videtur mihi monachus
iste similis esse navi omnibus bonis oneratae, de qua incertum est utrum
pervenire possit ad portum an non. Et modicum post subito abbas Antonius flere
coepit, et capillos sibi trahere et lugere. Quod cum vidissent discipuli eius,
dixerunt: Quid ploras, abba? Et respondit: Magna Ecclesiae columna cecidit
modo. Dicebat autem hoc de illo iuvene monacho. Ite, inquit, fratres, ad eum,
et videte quid agat. Perrexerunt ergo discipuli eius, et invenerunt monachum
illum sedentem et flentem peccatum quod fecit. Videns autem discipulos senis,
ait eis: Dicite seni ut roget Deum, decem tantum dierum dari mihi inducias. Qui
intra quinque dies mortuus est. (0660C) Quapropter caveant omnino solitarii, ut
nihil per ostentationem faciant. Insuper autem morbum vanae gloriae fugiant:
quae non solum in carnalibus vitiis, sed etiam in spiritalibus causis
solitarios pulsat; ut qui non valent carnalibus vitiis decipi, spiritalibus
successibus acrius saucientur. Nam quem diabolus sub specie pretiosae vestis ac
nitidae non potest in vanam gloriam immergere, pro squalida et inculta conatur
decipere. Et quem non potest per honorem deiicere, per humilitatem supplantat;
et quem scientiae et elocutionis ornatu nequit extollere, gravitate
taciturnitatis elidit. Si ieiunat quis palam, gloriae vanitate pulsatur. Si
illud causa vanae gloriae contemnendae contexerit, eodem vitium elationis
incurrit. Alius enim oratione, alius vigiliarum prolixitate pulsatur. (0660D)
Multi enim vanam gloriam fugiendo in ipsam incidunt; et multi in hoc ipso
cupiunt laudari quod laudes contemnunt; et mirum in modum laus, dum vitatur,
appetitur. Ideo pulchre sancti Patres nostri naturam morbi huius in modum caepae
conscribunt, quae uno decoriata tegmine, alio rursum invenitur induta,
totiesque reperitur obtecta quoties fuerit exspoliata. Quapropter oportet
solitarios, iuxta consilium Apostoli (II Cor. VI, 7) , per arma iustitiae a
dextris et sinistris transire; per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam et
bonam famam incedere. (0661A) Et ut per Salomonem dicitur: Non divertant ad
dexteram, neque ad sinistram (Prov. IV, 27); id est, nec de virtutibus et
dextris successibus se extollant, nec ad sinistrum vitiorum tramitem
flectantur; sed medium tenentes ad ipsum qui via, veritas et vita est, prospero
incessu pervenire mereantur.
CAPUT LXVIII. De trimoda charismatum gratia.
Usque ad
spiritualium narrationem charismatum proferendam praecedens disputationis ordo
pervenit, quam tripartitam esse, maiorum traditione percepimus. (0661B) Prima
siquidem curationum causa est, cum pro merito sanctitatis electos quosque ac
iustos viros signorum gratia comitatur, sicut apostolos multosque sanctorum
signa et prodigia secundum auctoritatem Domini fecisse manifestum est, ita
dicentis: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemonia
eiicite: gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8) . Secunda, cum ob
aedificationem Ecclesiae, vel eorum qui infirmos suos ingerunt, vel eorum qui
curandi sunt fidem, sanitatum virtus etiam a peccatoribus indignisque procedit.
De quibus Dominus in Evangelio: Multi, inquit, dicent mihi in illa die: Domine,
Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, daemonia eiecimus, et multas virtutes
fecimus? (0661C) Et tunc confitebor illis quia non novi vos: discedite a me,
operarii iniquitatis (Matth. VII, 22) . Propter hoc autem et discipulos monebat
dicens: Nolite gaudere quod daemonia vobis subiecta sunt, sed quia nomina
vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20) . Tertius curationum modus etiam
colludio daemonum ac factione simulatur: ut dum homo apertis criminibus fuerit
obligatus, propter admirationem signorum sanctus ac Dei servus credatur; vel
certe ut is qui curationum dona habere se credit, per superbiam cordis elatus
gravius elidatur? Inde est quod Dominus in Evangelio loquitur: Exsurgent,
inquit, pseudochristi, et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia,
ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Marc. XIII, 22) .
Quapropter nunquam de admiratione signorum, sed de ornatu morum debet apud nos
esse quisquam laudabilis. (0661D) Et revera maius miraculum est de propria
carne fomitem eradicare luxuriae, quam expellere immundos spiritus de alienis
corporibus; et magnificentius signum est virtute patientiae truculentos motus
iracundiae coercere quam daemonibus imperare ac de alienis corporibus
infirmitates pellere: et praecelsior virtus est animae propriae languorem
curare, quam corporis alieni. Quanto enim anima sublimior carne est, tanto
praestantior eius et salus est. Et maior merces est peccatorem suscitare de
vitiis, quam mortuum de sepulcro. Ideoque a sanctis Patribus signorum opera
nequaquam legimus affectata, sed quanquam ea Spiritus sancti gratia
possiderent, nunquam exercere voluerunt, nisi forte inevitabilis necessitas
illos coarctasset, ut beatum Macarium, qui fuit discipulus sancti Antonii.
(0662A) Hunc enim ferunt aliquando cum homicidium in locis vicinis fuisset
admissum, et innocenti cuidam impingeretur crimen homicidii, eum qui calumniam
patiebatur confugisse ad eius cellulam: adfuisse etiam eos qui innocentem
perurgebant, iurantes, et dicentes periclitari seipsos, nisi comprehensum
homicidam legibus traderent. Ille vero cui crimen impingebatur, cum sacramentis
affirmabat conscium se non esse sanguinis illius. Et cum diu hoc certamen
haberetur, interrogat sanctus Macarius ubi iaceret ille qui dicebatur occisus.
Cumque designassent locum, cum omnibus qui ad perurgendum hominem venerant,
ivit ad sepulcrum, et ibi fixis genibus, invocato nomine Christi, ad eos dixit
qui astabant: Nunc Dominus ostendet si reus est hic quem perurgetis. Et elevata
voce defunctum ex nomine clamavit. Qui cum de sepulcro respondisset, ait ei:
Per fidem Christi te obtestor, ut dicas si ab eo qui calumniatur pro te occisus
es? (0662B) Tum ille de sepulcro elata voce respondit, dicens, non se esse ab
eo laesum. Hoc audito cum stupefacti omnes decidissent in terram, rogaverunt
pedibus eius advoluti ut interrogaret eum a quo esset occisus. Tunc ille: Hoc,
ait, non interrogabo; sufficit nunc mihi ut innocens liberetur, non est meum ut
reus prodatur. Haec igitur eius virtus et gratia, quantum in ipso fuit, forte
semper lateret, nisi eum necessitas periclitantis hominis et amor sincerus erga
Christum hoc exercere miraculum compulisset. Sciendum itaque est quia sicut
thesaurus apertus cito expenditur, sic et virtus quaelibet, cum publicata
fuerit, exterminabitur; et ut cera solvitur a facie ignis, ita et anima
laudibus inaniter exaltata perdit virtutum vigorem. (0662C) Proinde necesse est
solitariis, ut si eis cuiusque conscientia boni operis fuerit, occultent illam,
et cum omnia fecerint quae Deus praecipit, dicant: Servi inutiles sumus (Luc.
XVII, 10) . Virtutes quoque si forte in se esse senserint, sileant et celent;
Deus divulgabit opera eorum, et adducet ad medium, cum venerit Dominus, qui et
illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc
laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5) ; tunc reddet singulis secundum opera
sua.
PL CAPUT LXIX. Ut solitarii post retrusionem ad saecularem vitam minime redeant; et de perseverantia boni operis.
Contrarium est omnino ecclesiasticis regulis, ut solitarii post
retrusionem, causa elationis vel negotiationis, ad saeculum veluti praeda
daemonum facti infeliciter redeant. (0662D) Nam quam grave crimen solitarios
apostatare, hoc est, a priori proposito recedere, Dominus in Evangelio
testatur: Nemo, ait, mittens manum suam in aratro, et respiciens retro, aptus
est regno Dei (Luc. IX, 62) . Hinc Paulus apostolus ait: Nemo militans Deo
implicat se negotiis saeculi, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II, 5) .
Non enim liber est a laqueis diaboli, qui se negotiis mundi post retrusionem
voluerit implicare. (0663A) Talibus enim convenit illa beati Petri vera et
multum timenda sententia: Melius enim illis fuerat viam vitae non agnoscere,
quam post agnitam retrorsum reverti (II Petr. II, 21) . Et iterum: Canis
reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (Ibid., v. 22) . Si
quis ergo suadente diabolo haec perficere tentaverit, nisi inevitabilis
necessitas eum compulerit, excommunicetur omnimodis ab episcopo suo, vel a
caeteris praelatis, quousque ad prius propositum redeat, quod propter Deum
primitus elegerat. Non enim quaeritur in solitariis initium boni operis, sed
finis; quia de fine suo unusquisque iudicabitur, non de vita praeterita,
dicente Domino per Prophetam: Qualem te invenero, talem te iudicabo (Ezech.
VII, 3) . Sunt enim, quod peius est, qui bene incipiunt, sed male finiunt
conversationem, ut Iudas, qui bene coepit, sed male finivit: et Paulus male
coepit, sed bene finivit. Coepisse enim multorum est, sed culmen perfectum
attigisse rarorum est. (0663B) Ideo non insipientibus praemium promittitur, sed
perseverantibus datur, dicente Domino: Qui perseveraverit usque in finem, hic
salvus erit (Matth. X, XXII et XXIV, 13) . Si autem solitarius aliquis ideo
securum se putat de solitaria vita aliquando posse discedere, quod in ipso
proposito bene cucurrerit, quod ibi multum laboraverit, hic talis agit ac si
aliquis oneratam mercibus navim a portu solvat, et tempestati tradat, et ad
scopulos et saxa detorqueat. (0664A) Hic talis videat quam incerti et quam
lubrici sunt exitus vitae hominum, sicut per Salomonem dicitur: Nescit homo utrum
amore an odio dignus sit; sed omnia in futuro reservantur incerta (Eccli. IX,
1) . Ideoque nemo de praeteritis sit securus, quia quamvis solitariorum
conversatio probabilis sit, incertum tamen est hominibus quo sint fine
destinati. Tunc enim felix et beata eorum inchoatio, et tunc placet Deo eorum
conversatio, dum absque ullo erroris titubationisve naufragio ad optatum finem
perfectionemque prospero cursu perveniunt. (0664B) Quapropter studeant
solitarii hanc Regulam breviter de sanctarum floribus Scripturarum collectam,
et sanctorum Patrum exemplis hinc inde munitam, sedula meditatione perlegere,
et per singula verba discutere, ac memoriae commendare, et divina auxiliante
gratia, iuxta vires adimplere, quatenus ad eamdem gloriam valeant pervenire quam
nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quam
praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9) ; ipso opitulante qui vivit et
regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Explicit Regula
Solitariorum.
Może coś po grecku w następnym wpisie?:)
OdpowiedzUsuńOMG!! This is certainly a shocking and a genuine Testimony..I visited a forum here on the internet on the 20TH OF JUNE 2019, And i saw a marvelous testimony of this heard nor learnt anything about magic before.. Not a soul would have been able to influence me about magical spells, not until Dr.Wealthy did it for me and restored my marriage of 8 years back to me and brought my spouse back to me in the same 24 hours just as i read on the internet..i was truly astonished and shocked when my husband knelt down begging for forgiveness and for me to accept him back.. I am really short of expressions, and i don't know how much to convey my appreciation to you Dr.Wealthy you are a God sent to me and my entire family
OdpowiedzUsuńyou also need help just email him on wealthylovespell@gmail.com or call his number +2348105150446