W cyklu źródeł eremickich publikuję najstarsze rozważania dotyczące życia pustelniczego w tradycji zachodniej EVCHERI ARELATIS DE LAVDE EREMI. Tekst nazywany jest przez znawców tradycji eremickiej klasycznym, tak bardzo wpisał się on bowiem w rozważania nad drogą pustyni i tak często jest on przywoływany, gdy mowa o chrześcijańskiej pustyni. Nie istnieje, jak dotąd, polski przekład, ale dla spragnionych poznania eremi cultores trud przegryzania się przez łaciński koloryt tego dziełka będzie samą przyjemnością, tym subtelniejszą, im więcej kosztować będzie zmagania.
EVCHERI ARELATIS DE LAVDE EREMI
1. Magno tu quidem animo egressus dudum de domo tua et de
cognatione tua usque in mare magnum recedentia penetraveras, maiore tamen
virtute eremus a te repetita est. Siquidem, cum hanc primum hospes ingressus
es, [habuisti] ducem et velut itineris tui praevium, quem deinde militiae
caelestis magistrum, eumque tunc secutus et parentes relinquens parentem tamen
sequebaris; nunc vero, cum eundem ascitum ad pontificale fastigium prosequendum
putaveris, ad familiare secretum eremi te amor rettulit. Ergo nunc es nobilior
et maior exemplo: prius enim, cum desertum peteres, comitatus etiam fratrem
videbaris; nunc, cum desertum repeteres, etiam fratrem reliquisti. At qualem
illum quantumque! Quanto tibi semper dilectionis cultu observatum! Quam
singulari tibi affectione devinctum! Ut cuius caritati praeferre nihil possis,
nisi forte solam eremi caritatem! Quam cum illi iusto praeponis examine,
[approbasti] diligere te non illum parum sed hanc amplius aliquid. Ostendisti
etiam ille in te secreti amor quam magnus esset, cui etiam maximus cederet. Qui
quidem eremi amor, quid in te nisi Dei amor appellandus est! [Servasti] ergo
caritatis ordinem lege [praescriptum] primo Deum tuum, exin proximum diligendo.
2. Quem tamen ego sola profectus tui contemplatione, ut animo
conicio, nec adversatum itineri consilioque tuo [existimo], sed inusitato inter
devinctas sibi personas modo [dimittere] te ille, ut puto, non minus voluit
quam tu [discedere]. Diligit enim et ille te multum vicissim; in amore tamen
tuo [commodum] tuum consulit, cumque affluentissima eius et summa in te sit
caritas, fastigium tamen illius tendit usque ad utilitatem. 3. Et tu licet
omnem iamdudum censum in Christi pauperes Christo dives effuderis, tum et
praeferas licet annis iuvenem, moribus senem, sis etiam ingenio clarus, clarus
eloquio, nihil in te tamen primore loco magis suspexerim dilexerimque quam quod
solitudinis sedem sic concupisti; unde quia me respondere copiosius
spatiosissimis ac facundissimis litteris tuis saepe postulas, sufferas
paulisper necesse est, cum sis sapiens, insipientiam meam, dum recolo
multimodam Domini gratiam erga hanc ipsam eremum dilectam tuam. Eremum ergo
recte incircumscriptum Dei nostri templum dixerim; etenim quem certum est
habitare in silentio, credendum est gaudere secreto. Saepius se illic videndum
sanctis suis praebuit et conciliante loco congressum non est aspernatus
humanum; in deserto quippe Moyses glorificato vulta Deum conspicit, in deserto
Helias vultum pavens, ne Deum conspiciat, obvolvit; et quamvis omnia ipse
tamquam sua revisitet neque uspiam desit, tamen, ut aestimare licet peculiarius
visitationem dignatur eremi et caeli secretum.
4. Ferunt quendam alio quaerenti quali inesse loco Deum
crederet respondisse, ut, quo se duceret, impiger sequeretur; tunc comitante
eodem, ad late patentis eremi secreta venisse et ostendens solitudinis vastae
recessum: "En," inquit, "ubi Deus est." Nec immerito ibi
esse promptius creditur, ubi facilius invenitur.
5. Nam et in primordiis rerum, cum omnia Deus in sapientia
faceret et singula quaeque futuris usibus apta distingueret, non utique hanc
terrae partem inutilem et inhonoratam reliquit, sed cuncta [non magis praesenti
magnificentia quam futuri praescientia creans, venturis, ut arbitror, eremum
sanctis paravit]. Credo, his illam locupletem in fructibus voluit et pro
indulgentioris naturae vice hanc sanctorum dare fecundam, ut sic pinguescerent
fines deserti et, cum rigaret de superioribus suis montes, abundarent quoque
multiplicata fruge convalles, locorumque damna suppleret, cum habitationem
sterilem habitatore ditaret.
6. Possessor ille paradisi et transgressor praecepti, cum
locum voluptatis habitaret, [fixam sibi a Deo legem] servare non potuit; quanto
enim [iocundior] ille amoenitatibus locus, tanto hic in lapsum pronior fuit.
Unde non solum hunc legibus suis subdidit, sed etiam in nos [usque suum illum
stimulum mors] tetendit. Proinde eremum colat qui vitam cupit; quia amoeni
incola mortem paravit. Sed iam ad posteriora eremi Deo semper acceptae exempla
veniamus.
7. Moyses, cum egisset pecus ad interiora deserti, tunc
resplendente eminus Deum igne vidit innocuo; nec solum vidit, verum etiam
audivit loquentem. Nempe tunc Dominus, cum [abici pedum vincula commoneret],
sanctam eremi terram pronuntiavit dicens: Locus in quo tu stas terra sancta
est; manifesto tunc iudicio meritum occulti honoris expressit. Confirmata
quippe est [a Deo sanctitas loci sanctitate etiam testimonii], in quo, ut reor,
etiam illud pariter et latenter enuntiat, ut accedens ad eremum pristinis
curarum obligationibus vitae gressus absolvat et anterioribus vinculis
expeditus incedat, ne locum polluat. Ibi primum Moyses divini colloquii
familiaris adhibetur interpres, accipit verba ac vicissim refert, dicenda [agendave]
et percunctatur pariter et docetur ac mutuo confabulationis [usitatoque
commercio] cum caeli Domino sermocinatur; ibi virgam resumit [in opera signorum
potentem] ingressusque eremum pastor ovium, pastor ab eremo remittitur
populorum.
8. Quid deinde plebs Dei ab Aegypto liberanda et operibus
absolvenda terrenis, numquid non avia petiit ad solitudinesque confugit
appropinquatura in eremo utique Deo, a quo fuerat exempta servitio? Tendebat
igitur ad desertum longa vastitate terribile, Moyse duce. Quam magna multitudo
dulcedinis tuae, Domine! Eremum ingressus Moyses, Deum viderat; en redit rursus
ut videat. Ipse plane dux itineris populum suum Dominus ad deserta ducebat, [in
usum utriusque temporis viantibus] trahens columnam nunc rubentem flamma, nunc
nube candentem. Dabat ita tunc promerentibus e caelo signum, quod lactea mole
porrectum alternis irradiabat ardoribus. Intento Israhel lumine sequebatur
radium corusco eminus igne rutilantem, [ut in eremi secreta tendentibus digne
Dominus,] cum iter ostenderet, lumen praeferret.
9. Huic identidem populo nonne ad deserta tendenti obiecta
invii maris claustra patuerunt, cum inter praeruptos gurgites iter carpens,
pulverulenta vestigiis agmine rubris litoribus ingessit minantesque undarum
pendentium montes de profunda valle suspiciens sic custos gentis freti stagna
transivit.
10. Neque in hoc tantum divini operis virtus stetit; nudata
namque rersum refluo aequore operiens, iter eorum cum hoste delevit, totumque
in sedibus suis mare, credo ne ab eremo Israhel reverteretur, opposuit. Aperuit
inter aquas viam et circumfusis deinde aquis texit, ut desertum expetentibus
patefaceret itum, clauderet reditum.
11. Hac ergo [gratiae virtute] donata est gens illa, cum ad
solitudinem tenderet; plura tamen promeruit, cum possideret. Illic namque
eandem insperato Dominus miraculo refecit, cum percussa silice exundantes aquas
sitientibus praebuit, et abhorrentibus saxis rivos nativo fonte depromens,
[occulta manu imposuit subitam latentibus venis naturam]. Nec solum illic ingesto
flumine viscera siccae rupis infudit, verum etiam dulcedine super indita amaros
tristibus aquis haustus repressit. Illas elicuit, has placavit; nec maiore
miraculo e saxis aquas quam ex aquis alias aquas reddidit. Obstupuit plebs
cuncta caelestis auxilii illic opem sentiens non minus in his aquis quae erant
quam in illis quae nondum fuerant.
12. Illic etiam idem populus demissum caelitus cibum
[albenti] solo legit, cum in nubibus Dominus panem pluvium sicco imbre deiecit.
In tabernacula et in circumiecta castrorum manna ninguido aere [illapsum
cecidit], ubi panem angelorum manducavit homo. Et quia sufficit diei malitia
sua, cotidianum divina indulgentia victum contulit iam tunc lege praemissa, ne
in crastinum cogitaret. Sic quondam in eremo [constitutis], quia [praestare]
victum terrena non poterant, caelum ministrabat.
13. [Legem] etiam et caelestia edicta Hebraeus idem numquid
non eremi inhabitator accepit, tum cum propius admotus inspicere divino digito
impressa tabulis signa meruit? Eductus castris in occursum Domini, ad radicem
montis obvius institit; vidit equidem pavore perculsus illum Sinai verticem,
quem terrore multo conspicuae maiestatis [insederat]; aspexit attonitus montem
[procul] [interfluenti] igne fumantem, quem deinde totum late nubes densissima
obtectum operiebat; expavit hinc [micantia] expressis ignibus fulgura et
tonitrua crebris fragoribus [mixto] buccinarum clangore reboantia. Ita filii
Israhel, dum in solitudinibus [degerent], Dei sedem videre, vocem audire
[meruerunt].
14. Talibus olim similibusque usa est ac sustentata miraculis
natio illa, cum deserti incola fuit, cum eam inusitatus cibus, repentinus
potus, [incomsummabilisque] vestitus aleret, cum etiam illorum quae extrinsecus
corpus ambiebant infatigabili habitu permanerent. Quicquid eorum [necessitati]
locorum [ingenium] non [obtulerat], manifesta Dei magnificentia suggerebat. Vix
in haec caelestis gratiae dona [pervenit] sanctorum unus, qui de hoc populo
ait: Non fecit taliter Dominus omni nationi; [specialia] contulit, [inaudita
concessit], cum divinis [muneribus] populum refecit in eremo.
15. Et haec quamvis in figuram nostri facta tradantur et
facies illa rerum mysteriis flagret occultis, omnesque in Moyse baptizati in
nube et in mari escam spiritalem manducasse, potum spiritalem bibisse
referantur, tamen omnia haec ita [futurorum] continent fidem, ut gestorum
custodiant veritatem. Quamquam nec sic quidem eremi minor laus est, etiam si ea
quae illic gesta sunt in sacramentorum sint altitudinem referenda; nihil gratiae
derogatur, [etiam si ille tunc status corporis et vestimentorum non secuta
corruptio] venturae vitae specimen detulerunt. Magna namque loci gratia est, si
quales illos beatissimi saeculi felicitas habebit, tales in hoc iam istos
eremus habeat.
16. Quid, quod filii Israhel ad illam desiderabilem terram
non nisi habitatione eremi pervenerunt? Et ut gens eadem postea possideret
illam lacte et melle manantem, prius hanc aridam incultamque posssedit. Totum
semper ad veram patriam eremi mansionibus iter panditur. Habitet inhabitabilem
terram, qui vult videre bona Domini in regione vivorum, sit hospes huius, qui
civis esse contendit illius.
17. Sed ut haec relinquam, David ipse insidias regis infesti
[non nisi] cum desertum expeteret evasit, qui in Idumaeae ariditatibus
commoratus toto Dominum corde sitiebat, ut sitiens in deserto et in invio et
inaquoso tum demum appareret Deo in sancto, ac deinceps Dei virtutem pariter et
gloriam sanctus videret.
18. Helias vero, maximus secretorum colonus, caelum imbribus
clausit, ignibus reseravit, ministra alite cibum sumpsit, fixa mortis iura
revocavit, Iordanem dividuum interrupto amne transivit, caelum ardenti curru
raptus ascendit. Truly, Elijah, the most distinguished husbandman, closed the
sky of showers, reserved enemies for the fires, received nourishment from a
bird, revoked the fixed laws of death, by the Jordan being divided, he crossed
the broken stream, being carried away in a flaming chariot, he ascended into
heaven. 19. Quid deinde Helisaeus, consectator vitae huius atque virtutis?
Nonne perinde divinorum miraculorum opere claruit, quem insignem nunc scissus
torrens, nunc innatans ferrum, nunc redivivi, nunc olei incrementa fecerunt,
quique postremo post alia quam plurima duplicatam in se virtutem magistri hoc
etiam comprobavit, quod ille superstes defunctum, hic defunctum exsuscitat iam
defunctus?
20. Filii quoque prophetarum relictis urbibus expetebant
gemino defluentem fonte Iordanem exstruebantque in abditis tabernacula remoto
iuncta torrenti. Excubabat cohors sancta secreti fluminis ripis, velut
quibusdam sparsa tentoriis et habitationibus congruis: egregia indoles spiritum
custodiebat paternum.
21. Quid? Ille, quo maior inter mulierum natos non surrexit,
nonne in deserto clamans in deserto vivebat? In deserto ab hoc baptismus
traditur, in deserto paenitentia praedicatur, in deserto primum mentio regni
caelestis infertur; ibi haec ille audientibus primus ingessit, ubi haec citius
ambiens quisque promeruit. Nec immerito futurus hic arduus habitator deserti
ante faciem Domini angelus mittitur, viam reserat in caeleste regnum, Christi
et praecursor et testis dignum qui Patrem e caelo loquentem audiret, Filium
baptizando contingeret, Spiritum sanctum descendentem videret.
22. Ipse quoque Dominus ac Salvator noster baptizatus
confestim, ut Scriptura ait, a Spiritu in desertum ducitur. Quis hic igitur est
Spiritus? [Cunctatio nulla subest, quin Sanctus. Quod deinde Spiritus sanctus
pertrahit in desertum, nimirum istud ille dictat, ille istud tacitus inspirat, fitque
eremus Spiritu sancto suggerente digna suggestio. Mystico ergo flumine infusus
nihil sibi prius agendum putat, quam ut ad secreta contendat. Et tamen ille
sanctificantes semper aquas tunc sanctificaverat nec peccati hominem purgatus
abluerat]; peccatum enim ille neque fecerat neque metuebat. [Eremi tamen ardore
flagrabat atque in onmibus salutaris auctor exempli hanc sibi non dignam nobis
desiderabat. Quae si votiva Deo ab erroribus libero, quanto magis necessaria
homini erroribus obnoxio? Si petita non delinquenti, quanto magis exoptanda
peccanti]?
23. Ibi etiam in famulatum Domini remotis circumstrepentium
turbis tacita divini vigoris ministeria succedunt, et in eremo constitutus,
tamquam in caelum revectus, [occurrentium] excipitur officiis angelorum; ibi
tunc temptantem notae artis insidiis hostem illum antiqui temporis confutavit
supplantatoremque veteris Adam novus Adam reppulit. O laus magna deserti, ut
diabolus qui vicerat in paradiso, in eremo vinceretur!
24. Desertus etiam locus ille erat, in quo Salvator noster
quinque virorum milia panibus quinque et piscibus tantum duobus pavit,
satiavit, explevit. Semper in deserto [suos] pane Iesus pascit; suis
praetulerat olim manna divini muneris fidem, nunc fragmina praetulerunt,
eodemque miraculo victus, ut tunc esurientibus decidit, ita nunc vescentibus
crevit; cunctis dono suo epulae auctioribus maiores fuerunt cibis quam fuerant
latae conviviis. Desertis, inquam, desertis tantorum nunc signorum causas
demus: virtus potentiam declarasset, si habuisset locus copiam?
25. Et tunc Dominus Iesus ad excelsi montis remotiora
secessit, cum tribus tantum sibi adhibitis electis insolita claritate vultus
effulsit; qui, cum assumptum palam hominem praeferret, declarandae maiestatis
indicium secretis credidit. Ibi tunc ille apostolorum maximus: Bonum erat,
inquit, nos hic esse, adamans scilicet magnitudinem signi in remotione deserti.
26. Idem quoque Dominus Iesus, ut scribitur in desertum locum
ibat ibique orabat. Locus ergo iam ille vocetur orationis locus, quem exerando
Deum idoneum Deus auctor ostendit docuitque unde facilius nubes humiliantis se
oratio penetraret, adiuta loco, quia honorata secreto, atque ipse illic orando
cum peteret, demonstravit, ubi orare nos velle competeret.
27. Quid nunc ergo Iohannem, Macariumque commemorem, aliosque
quam plures, quorum conversatio dum in desertis est, in caelis facta est?
Appropinquaverunt illi tantum Domino quantum appropinquare Deo hominem fas
sinebat admissique sunt in divinarum opera rerum quantum carne [circumdatos]
licebat admitti. Fixam in superna mentem caelestibus inseruerunt secretis; hinc
comitantem gratiam aut revelationibus tacitis aut clamantibus signis
protulerunt, et suffragante secreto usque in id provecti sunt, ut terram quidem
corpore tunc contingerent, caelum vero spiritu iam possiderent.
28. Hoc igitur eremi habitaculum dicam non immerito quamdam
fidei sedem, virtutis arcam, caritatis sacrarium, pietatis thesaurum, iustitiae
promptuarium. Nam sicut in magna domo pretiosa quaeque claustris obsignata in
remotis habentur, ita magnificentia illa sanctorum abditorum eremo, quam
[dificultatibus suis] natura observavit; deponiturque in terra quoddam conclave
deserti, ne conversationis humanae usu obsolescat. Apteque a mundi Domino haec
pretiosior divitiarum suppellex in illa mundanae domus [parte non solum]
conditur, verum etiam, cum usus est, ex reconditis promitur.
29. Fuit olim erga eremum cura divinae Providentiae summa et
maxima, sed ne nunc quidem parva est. Nam et nunc, cum eremi incolis victus divinitus
insperata supervenit largitate, quid aliud quam e caelo lapsus defluit? Habent
et isti in hac caelesti munificentia suum manna, nec minus his Dominus brachii
sui opere secreto alimoniam spargit ex abdito. Et cum silicibus perfossis
tandem divino munere respondentes e saxis aquae profluunt, quid aliud quam
velut Moysi virgae ictu percussa rupe emerguntur? Vestimentorum perinde habitus
in eremi vastitate degentibus; nunc quoque ecce non deficit, qui, dum iugiter
gratuito divina provisione succedit, utique succedendo manet. Aluit Dominus in
deserto suos quondam, sed et nunc alit; et illos quidem quadraginta annis, hos
vero quousque anni erunt.
30. Merito hanc Sanctus divino igne succensus relicta sede
propria sedem legat; merito propinquis, filiis parentibusque praeponat,
suorumque omnium commercio emat; merito haec genitalem deserentibus patriam
temporariae patriae nomen obtineat, a qua non metus, non desiderium, non
gaudium, non maeror evocet; merito plane universorum affectuum sola sit
pretium.
31. Quis enim enumerare beneficia eremi digne queat,
virtutisque commoda habitantium in ea? In mundo positi, quodammodo extra mundum
recedunt, in solitudinibus, ut ait Apostolus, errantes, in montibus et in
speluncis et in cavernis terrae. Nec immerito dignum talibus Apostolus negat
esse mundum, qui alieni sunt ab illo rei publicae humanae tumultu, sepositi,
quieti, silentes, nec magis absunt a voluntate peccandi quam a facultate.
32. Clari apud veteres saeculi huius viri, defatigati
laboribus negotiorum suorum, in philosophiam se tamquam in domum suam
recipiebant. Quanto pulchrius ad haec manifestissimae sapientiae studia
divertunt magnificentiusque ad solitudinum libertatem et desertorum secreta
secedunt, ut, philosophiae tantum vacantes, in illius eremi deambulacris
tamquam in suis gymnasiis, exerceantur! Ubi, quaeso, liberius quam in deserti
habitatione servetur Pascha? Sed virtutibus et continentia: continentia,
inquam, quae velut alia quaedam est cordis eremus. Nam et Moyses quadraginta
continuos se in eremo dies, totidemque et post se illic Helias ieiunio dedit,
et uterque ibi inediam ultra humani effectus vires extendit; deinde et Dominus
idem, sed in deserto, abstinentiae tempus exegit. Nec praeterea usquam legimus
spatia eadem exacta ieiunio, ut putandum sit aliquem tribui per Dominum locis
illis etiam vigorem.
33. Ubi, quaeso, magis vacare et quam dulcis sit Dominus,
videre contingit? Ubi promptior ad perfectionem tendentibus via panditur? Ubi
maior virtutibus campus aperitur? Ubi facilius mentis, ut possit circumspicere,
custodia? Ubi liberior cordis, ut deo inhaerere certet, intentio, quam illis
utique secretis, in quibus Deum non solum invenire promptum est, verum etiam
custodire?
34. Et quamvis saepe in eremo tenuis soli pulvis occurrat,
nusquam tamen firmius Evangelicae illius domus fundamenta iaciuntur. In illis
licet aliquis consistere harenis velit, nequaquam tamen super harenas domum
construit, nusquam magis quam illic supra petram praedictum illud aedificium
collocatur, quod immobili stabilitate fundatum, inconcussa mole durabit, ut
tempore ingruentium procellarum non flantibus ventis, non immissis torrentibus
subruatur. Itaque habitatores deserti talia sibi aedificia, sed in cordibus,
fabricant, [illi qui summa imis appetunt, excelsa humilitate sectantur],
desides atque immemores terrenorum, ob spem votumque caelestium; qui abiciunt
divitias, dum egere malunt; non egere festinant, dum esse divites concupiscunt;
die ac nocte labore vigilisque decertant, ut apprehendant vitae illius
principium, cuius non invenietur extremum. Sic materno eremus sinu continet
illos aeternitatis rectissime avaros, [bene prodigos brevitatis], incuriosos
praesentis temporis, [certos futuri], et per haec assequuntur, ut in quos
saeculorum fines decurrerunt, his saecula sine fine contingant.
35. Fervent ibi conscriptae interioris hominis salubriter
leges et aeterni saeculi iura subtilius. Non illic humana criminum facinorumque
praescripta vim suam resonant, nec se ultricia capitalium delictorum iura
exserunt: cor nisi purissimum indignae leges faciunt reum; atque ipse omni
studio mentis motus interior intra iustitiae terminos coercetur eodemque se
iudice vel levium cogitationum principia plectuntur. Apud alios malum sit malum
fecisse, apud hos vero malum est bonum non fecisse.
36. Sed quo modo ego possim commemoratione digna interiora
eremi [instituta] venerari? Nunc vero [illud tacitus] praeterire non possum,
quod in habitatoribus eius vis illa virtutis quam abscondita cunctis paene tam
nota est. Nam cum se utique in remota abigunt mundum, humanumque consortium
repudiantes, occuli quidem gestiunt, meritum tamen occulere non posunt; quantum
se eorum introrsum agit vita, tantum se foras proripit gloria Deo, ut arbitror,
ita [inter utrumque] moderante, ut [incola eremi suae] lateat saeculo et non
lateat exemplo. Haec lucerna est, quae per universum mundum resplendet supra
eremi candelabrum locata; hinc se flagrantissimum lumen per tenebrosa mundi
membra diffundit; haec est civitas quae abscondi non potest in deserti monte constructa,
quae imagine sua caelestem Hierusalem terris dedit. Proinde si quis in tenebris
est, huic lumini appropinquet, ut videat, si quis discrimini patet, ad hanc
civitatem tendat, ut tutus sit.
37. O quam iocundae sunt sitientibus Deum etiam deviae illis
saltibus solitudines! Quam amoena sunt quaerentibus Christum illa secreta, quae
longe lateque natura excubante porrecta sunt! Silent omnia: tunc in Deum suum
laeta mens quibusdam silentii stimulis excitatur, tunc ineffabilibus vegetatur
excessibus, nullus interstrepens illic sonus, nulla nisi forte cum Deo vox est;
solus ille animo, dum sonitus silentium secretae stationis intervenit
interpolatque illum placidae quietis statum, strepitus quiete dulcior, et
sanctus modestissimae conversationis tumultus; tunc hymnis suave resonantibus
excelsa ipsa ferventes [chori] pulsant, atque in caelum non minus [paene
vocibus quam orationibus] pervenitur.
38. Fremit frustra tunc circuiens adversarius tamquam intra
caulas ovibus septis lupus, et tamquam [munorum] obiectu [ita eremi ambitu].
Hostes [suos] submovet ac, ne in vanum vigilent qui custodiunt civitatem,
peculiarius Christo propugnatore munitur, ut adoptiva Deo gens quantum secreti
spatiis exposita, tantum hostibus suis clausa sit. Invisit sane speciosa deserti
laetantium angelorum chorus, et per illam Iacob scalam commeantes, eremum
frequentia abditae visitationis illustrant. In illo quoque meridie sponsus
recubat habitatoresque deserti caritate vulnerati contemplantur eum dicentes:
Invenimus quem quaesivit anima nostra, tenebimus eum et non dimittemus.
39. Non est infructuosum, ut creditur, non est istud sterile
eremi solum nec infecunda arentis saxa deserti. Illic multiplex germen et
centenos accola fructus recondit; non facile illic iacta semina [secus] viam
decidunt, quae volucres assumant, nec in petrosa facile dilabuntur, quae non
habentia altitudinem terrae orto sole aestuent et arescant, neque in spineta
facile fugiunt, quae iam adultis sentibus obruantur. Uberi illic messem
proventu colonus metet, producitur in his saxis seges illa per quam etiam ossa
pinguescunt. Invenitur etiam illic panis vivus qui de caelo descendit, erumpunt
in illis rupibus fontes irrigui et aquae vivae, quae non satiandis solum, verum
etiam possint sufficere salvandis. [Hic interioris hominis pratum et voluptas,
hic incultum desertum illic mira amoenitate iocundum est, eademque corporis est
eremus, animae paradisus].
40. Nulla iam quamvis fertilis tellus terrae eremi se
comparatione iactaverit. Est terra aliqua frugibus ditis? In hac maxime
nascitur frumentum illud, quod esurientes adipe suo satiat. Est alia gravidis
laeta vinetis? In hac maxime profertur vinum illud, quod bene laetificat cor
hominis. Est alia pascuis praestans? In hac saluberrime pascunt oves illae, de
quibus dicitur, Pasce oves meas. Est alia floribus picta vernantibus? In hac
maxime verus ille flos campi et lilium convallium refulget. Postremo alia est
speciosis exsultans metallis, alia vero auro suo fulva est? In hac varii
lapidum micant vibrante luce fulgores. Ita terra haec singulis terris maior ad
singula, omnes longe praecedit bonis omnibus.
41. Recte ergo tu, veneranda tellus, sanctis aut in te
positis aut non procul a te remotis aut habitabilis dudum aut desiderabilis
exstitisti, quia pro universis bonis illius es fertilis, in quo habentur
universa. Tu cultorem hunc, qui suam terram, non qui tuam excolat, requiris,
[tu inhabitantium te vitiis sterilis, tu fecunda virtutibus]. Tuam quicumque
sanctorum familiaritatem quaesivit, Deum repperit; Christum in te, quisquis te
coluit, invenit. Ipse qui habitat, Domino habitatore laetatur idemque est et
possessor tuus et divina possessio; tuum qui non refugit habitaculum, factus
est ipse Dei templum.
42. Equidem cunctis eremi locis quae piorum illuminantur
secessu reverentiam debeo, praecipuo tamen Lirinum meam honore complector, quae
procellosi naufragiis mundi effusis, piissimis ulnis receptat venientes ab
illo, saeculi flagrantes aestu blande introducit sub umbras suas, ut illic
spiritum sub illa interiore Domini umbra anheli resumant. Aquis scatens, herbis
virens, floribus renitens, visibus odoribusque iocunda, [paradisum
possidentibus se] exhibet quem possidebunt; digna quae caelestibus disciplinis
Honorato auctore fundata sit, quae tantis institutis tantum nacta sit patrem,
apostolici spiritus vigore et vultus radiantem; digna quae illum suscipiens,
ita emitteret; digna quae et praestantissimos alat monachos et [ambiendos]
proferat sacerdotes. Haec nunc successorem eius tenet, Maximum nomine, clarum,
quia post ipsum meruit adsciri; haec habuit reverendi nominis Lupum, qui nobis
illum ex tribu Beniamin lupum retulit; haec habuit germanum eius Vincentium,
interno gemmam splendore perspicuam; haec nunc possidet venerabilem gravitate
Caprasium, veteribus sanctis parem; haec nunc habet sanctos senes illos, qui
divisis cellulis Aegyptios Patres Galliis nostris intulerunt.
43. Quos ego illic, Iesu bone, sanctorum coetus, conventusque
vidi! Pretiosa in his suavi unguedine alabastra flagrabant, spirabat passim
odor vitae. Interioris hominis faciem exterioris habitu praeferebant,
constricti caritate, humilitate deiecti, mollissimi pietate, firmissimi in spe,
incessu modesti, oboedientia citi, occursu taciti, vultu sereni, prorsus ipsa
protinus contemplatione angelicae quietis agmen ostendunt. Nihil concupiscunt,
nihil desiderant nisi eum tantum, quem solum desiderantes concupiscunt. Dum
beatam quaerunt vitam, beata agunt, eamque et dum adhuc ambiunt, iam
consequuntur. Itaque optant a [peccatoribus] segregari? iam segregati sunt.
Castam possidere vitam volunt? Iam possident. Omne in Dei laudibus tempus
habere ambiunt? Habent. Desiderant gaudere sanctorum coetibus? Gaudent. Christo
frui cupiunt? Spiritu fruuntur. Vitam eremi adipisci gestiunt? Corde
adipiscuntur. Ita per largissimam gratiam Christi multa ex his quae in futurum
exoptant in [praesentiarum] merentur; rem porro ipsam capiunt, dum spem
sequuntur. [Habent non parvum etiam in labore ipso pretium laboris, quia paene
iam in opere est quod merces erit].
44. [Horum mi Hilari carissime, redditus insertusque
consortio, plurimum tibi, plurimum etiam illis contulisti, qui nunc pro reditu
tuo alacri exsultatione laetantur]. Cum his, [obsecro peccatorum meorum
intercessionisque memoriam ne oblitteraveris]; cum his, inquam, quibus nescio
an ipse gaudii plus attuleris an maius inveneris. Tu nunc verior Israhel, qui
corde Deum conspicaris, ab Aegypto saeculi tenebris dudum expeditus,
salutiferas aquas submerso hoste transgressus, in deserto accensum fidei ignem
secutus, amara quondam, per lignum crucis dulcia nunc experiris, salientes in
vitam aeternam aquas a Christo trahis, internum hominem superno pane pascis, in
Evangelio tonitrui divinam accipis vocem; qui cum Israhel in eremo contineris,
cum Iesu terram repromissionis intrabis. Vale in Christo Iesu Domino nostro.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz